Confirmed ACG 1968 River Forest n.
References:
Incipit regula beati Augustini Episcopi. Textus Regulæ quem hic damus, est textus receptus ab Ordine, prout exstat in prototypo, in archivo generali Ordinis asservato. Numeri sumpti sunt ex L. Verheyen, o. præm, La règle de Saint-Augustin I. La tradition manuscrite, Paris, 1969, pp. 417–437.
- Propositum Ordinis his exprimebat verbis Honorius papa III s. Dominico et fratribus eius scribens: “Is qui Ecclesiam suam nova semper prole fecundat,1 volens hæc moderna tempora conformare prioribus et fidem catholicam propagare, pium inspiravit vobis affectum quo, amplexi paupertatem et regularem vitam professi verbi Dei exhortationi vacetis, evangelizantes per orbem nomen Domini nostri Iesu Christi”.2
- Ordo namque fratrum prædicatorum a s. Dominico datus “specialiter ob prædicationem et animarum salutem ab initio noscitur institutus fuisse”.3 Fratres igitur nostri, iuxta præceptum fundatoris, “ubique, tamquam viri qui suam et aliorum salutem procurare desiderant, honeste et religiose se habeant, sicut viri evangelici, sui sequentes vestigia Salvatoris, cum Deo vel de Deo secum vel proximis loquendo”.4
- Ut autem per hanc sequelam Christi in caritate Dei et proximi perficiamur, professione Ordini nostro cooptati Deo totaliter consecramur ac universæ Ecclesiæ novo modo devovemur, integræ “evangelizationi verbi Dei totaliter deputati”.5
- Apostolicæ missionis participes, vitam quoque Apostolorum secundum formam a s. Dominico conceptam assumimus, vitam communem unanimiter agentes, in professione consiliorum evangelicorum fideles, in communi celebratione liturgiæ præsertim vero Eucharistiæ et officii divini atque oratione ferventes, in studio assidui, in regulari observantia perseverantes. Hæc omnia, non solum ad Dei gloriam et sanctificationem nostram conferunt, verum etiam saluti hominum directe inserviunt, cum ad prædicationem concorditer præparent ac impellant, eam informent et ab ea vicissim informentur. Quibus elementis firmiter inter se conexis, harmonice temperatis et mutuo se fecundantibus, in sua synthesi vita propria Ordinis constituitur, vita integro sensu apostolica, in qua prædicatio et doctrina ex abundantia contemplationis procedere debent.
- Cooperatores ordinis episcopalis per sacerdotalem ordinationem effecti, ut proprium officium habemus munus propheticum, quo, prospectis hominum, temporum et locorum condicionibus, Iesu Christi Evangelium verbo et exemplo ubique nuntiatur, ut fides suscitetur vel profundius totam vitam informet in ædificationem Corporis Christi, quæ in sacramentis fidei completur.
- Forma Ordinis, ut est societas religiosa, ex eius missione et communione fraterna oritur. Cum enim verbi et sacramentorum fidei ministratio sit officium sacerdotale, religio nostra clericalis est, cuius missionem etiam fratres cooperatores, speciali modo sacerdotium commune exercentes, pluribus rationibus participant. Deputatio quoque totalis Prædicatorum ad proclamationem Evangelii verbo et opere in hoc manifestatur, quod per professionem sollemnem vitæ et missioni Christi sunt maxime et perpetuo coniuncti.
Cum Ordo ad omnes gentes missus sit, in unione cum tota Ecclesia, characterem habet universalem. Hanc vero missionem ut aptius adimplere possit, exemptione gaudet, atque valida unitate munitur in suo capite magistro Ordinis, cui omnes fratres professione immediate ligantur: studium enim et evangelizatio disponibilitatem omnium exigunt.
Ex eadem missione Ordinis responsabilitas et gratia personalis fratrum, speciali modo affirmantur et promoventur. Unusquisque enim frater, institutione peracta, tamquam vir maturus æstimatur, cum alios homines doceat et multiplicia munera in Ordine assumat. Qua de causa, Ordo vult quod leges propriæ non obligent ad culpam, ut fratres sapienter eas amplectantur: “non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti”.Regula s. Augustini, 8.
Ex fine tandem Ordinis, superior dispensandi habet potestatem “cum sibi aliquando videbitur expedire, in his præcipue quæ studium vel prædicationem vel animarum fructum videbuntur impedire”.Primæ Constitutiones O.P., prol. - Communio et universalitas religionis nostræ eius regimen quoque informant. In eo præstat participatio organica et temperata omnium partium ad proprium finem Ordinis prosequendum. Etenim, Ordo non limitatur ad fraternitatem conventualem, quamvis hæc sit cellula fundamentalis, sed dilatatur in conventuum communione quæ provinciam constituit et in provinciarum communione ex qua ipse constituitur. Quapropter, potestas eius, quæ quidem universalis est in capite, nempe in capitulo et magistro Ordinis, proportionaliter participatur a provinciis et conventibus, congrua cum autonomia. Consequenter, regimen nostrum suo modo communitarium est; nam superiores, per electionem a fratribus factam et a superiore altiori confirmatam, ordinarie officium consequuntur. Ac præterea, in expediendis negotiis maioris momenti, communitates multipliciter partem habent in exercitio suæ gubernationis per capitulum vel consilium.
Quod quidem regimen communitarium idoneum est ad Ordinis promotionem et frequentem recognitionem. Nam superiores, et fratres per delegatos suos, in capitulis generalibus priorum provincialium et diffinitorum, æquo iure ac libertate, communiter provident ut missio Ordinis promoveatur et ipse Ordo congrue renovetur. Hæc continua recognitio, non solum ob spiritum perennis conversationis christianæ necessaria est, sed etiam ob propriam vocationem Ordinis quæ eum ad præsentiam in mundo unicuique generationi accommodatam impellit. - Propositum fundamentale Ordinis et forma vitæ ab ipso profluens momentum suum quocumque Ecclesiæ tempore servant. Horum tamen intellegentia et æstimatio, sicut traditione nostra docemur, quam maxime urgent cum maioris mutationis et evolutionis condiciones intersunt. His in adiunctis, Ordinis est animi cum fortitudine seipsum renovare eisque sese aptare, discernendo et probando quæ in votis hominum bona et utilia sunt, eaque assumendo in immutabili harmonia elementorum fundamentalium vitæ suæ.
Quæ quidem elementa apud nos substantialiter mutari non possunt et inspirare debent formas vivendi ac prædicandi Ecclesiæ hominumque necessitatibus accommodatas. - Familia dominicana coalescit ex fratribus clericis et cooperatoribus, monialibus, sororibus, sodalibus institutorum sæcularium atque fraternitatum sacerdotum et laicorum. Constitutiones et Ordinationes tamen quæ sequuntur solos fratres respiciunt, nisi aliud expresse caveatur; quarum præscriptis quidem ita necessariæ unitati Ordinis consulitur, quin necessaria diversitas, iuxta ipsas leges, excludatur.
- Quemadmodum ex Regula monemur, primum propter quod in unum sumus congregati, est ut unanimes habitemus in domo et sit nobis anima una et cor unum in Deo. Quæ quidem unitas, ultra limites conventus, in communione cum provincia et toto Ordine plenitudinem suam attingit.
- Vitæ nostræ unanimitas, in caritate Dei radicata, exemplum præbere debet universalis in Christo reconciliationis quam verbo prædicamus.
- Sicut in Ecclesia Apostolorum, ita et inter nos communio fundatur, ædificatur et stabilitur in eodem Spiritu, in quo Verbum a Deo Patre una fide recipimus, uno corde contemplamur et uno ore collaudamus; in quo et unum corpus efficimur, qui de uno pane participamus; in quo demum omnia communia habemus et ad idem evangelizationis opus destinamur.
- Fratres per obœdientiam consentientes, per castitatis disciplinam amore altiori sociati, per paupertatem arctius ab invicem dependentes, Ecclesiam Dei, opera sua in mundo dilatandam in proprio conventu prius ædificent.
- Ut unusquisque conventus fraterna sit communitas, omnes se invicem acceptent et amplectantur tamquam eiusdem corporis membra, indole quidem et munere distincta, sed in vinculo caritatis et professionis æqualia.
- Conscii responsabilitatis suæ erga bonum commune, fratres munera intra conventum libenter suscipiant et in omnibus laboribus gaudium eis sit aliorum partes habere atque oneratos, si quos videant, adiuvare.
Ut cooperatio apostolica et fraterna communio uberiores afferant fructus, permagni interest omnium fratrum unanimis participatio: “bonum enim quod communiter approbatur cito et facile promovetur”.6 Propterea in omnibus conventibus colloquia habeantur de vita apostolica et regulari promovenda.
Ad exemplum s. Dominici qui exstitit “pater et consolator infirmorum fratrum et eorum qui erant in tribulationibus”,7 superior diligentem curam habeat de infirmis et cum eis, etiam non petentibus, utatur dispensationibus opportunis. Tam ipse quam omnes fratres eos sollicite visitent.
- Parentes et familiares fratrum debito cum honore et pietate prosequi oportet.
- Fratres grati corde preces et merita sui laboris apostolici cum benefactoribus communicent, qui de bonis sive spiritualibus sive terrenis cum eis partem faciunt ut expeditiores inveniantur in opere Evangelii.
- Initio Ordinis, s. Dominicus a fratribus postulabat ut sibi promitterent communitatem et obœdientiam.8 Sese humiliter submittebat9dispositionibus, præsertim legibus, quas habita plena deliberatione10 capitulum generale fratrum statuebat. Extra capitulum generale vero, obœdientiam voluntariam11 ab omnibus exigebat benigniter12sane, sed corde constanti,13in his quæ Ordinem gubernans post dignam deliberationem14 ipse præcipiebat. Communitas quidem, ut in spiritu et missione sua fideliter permaneat, principio unitatis indiget quod per obœdientiam obtinet.
- Propterea in professione nostra unica promissio exprimitur, nempe obœdientiæ magistro Ordinis et successoribus eius, secundum leges Prædicatorum et ita unitas Ordinis et professionis servatur quæ ab unitate capitis cui omnes obœdire tenentur dependet.
- Inter consiliorum vota eminet obœdientia, qua persona ipsa totaliter se Deo devovet, et cuius actus fini professionis qui est caritatis perfectio propinquiores exsistunt: per quam denique, omnia alia quæ ad vitam apostolicam pertinent simul accipiuntur.
- Quoniam autem per obœdientiam Christo et Ecclesiæ coniungimur, quidquid laboris et mortificationis in eius adimpletione sustinemus veluti protractio est oblationis Christi et rationem sacrificii obtinet tum pro nobis cum pro Ecclesia in cuius consummatione totum creationis opus impletur.
- Obœdientia qua “nosmetipsos in corde superamus”S. Gregorius, Moral. XXXV, P.L. 76 c. 765, in s. Thoma de Aq., Summa theol., II-II, q. 104, a. 1. maxime prodest ad interiorem illam consequendam libertatem quæ est propria filiorum Dei et nos ad donationem in caritate disponit.
- Boni communis exigentia qua fratres obœdire tenentur, superiores libenter eos audiant et præcipue in rebus maioris momenti cum eis opportune consilia conferant, firma tamen sua auctoritate præcipiendi quæ agenda sunt. Sic tota communitas velut unum corpus in finem communem caritatis se dirigere potest.
- Cum autem Spiritus Sanctus specialibus quoque talentis et charismatibus Ecclesiam dirigat, superiores in auctoritatis exercitio diligenter fratrum peculiaria dona conspiciant, atque iudicent et ordinent quæ a Spiritu Sancto in Ordine pro tempore et necessitate ad bonum Ecclesiæ suscitantur. Ideo tum in muneribus obeundis tum in inceptis suscipiendis, intra limites boni communis et secundum cuiusque indolem, congrua responsabilitas fratribus agnoscatur et libertas concedatur.
- Superior de voluntate Dei et de bono communitatis inquirens “non se existimet potestate dominante sed caritate serviente felicem”15et liberum officium non servilem subiectionem promoveat.
- Fratres vero in spiritu fidei et amoris erga Dei voluntatem atque in fraternæ cooperationis animo superioribus suis respondentes, sincera mente cum eis sentire conentur et active et considerate impleant quæ eis præcipiuntur. In officiis præstandis, obœdientiam habere studeant promptam ac diligentem absque dilatione et simplicem absque inutili inquisitione.
- Professionem itaque castitatis tamquam eximium gratiæ donum æstimare debemus, quo Deo facilius indiviso corde adhæremus et intimius consecramur; atque vitam virginalem Christi imitantes, qui amore Ecclesiæ tradidit semetipsum pro ea, vocatione nostra apostolica compulsi, Ecclesiæ, ad pleniorem hominum amorem, totaliter dedicamur, et operi regenerationis æternæ ministrantes, aptiores efficimur qui paternitatem in Christo latius accipiamus.
- Castitatis exercitio, efficacius quoque cordis purificationem, spiritus libertatem et caritatis fervorem paulatim assequimur, et altius propterea, animi et corporis dominium integræque personæ pleniorem profectum, quibus serenum atque salutiferum commercium cum omnibus hominibus perficere possumus.
- Casta insuper vita quam fratres profitentur, regni Dei iam nunc præsentis validum servitium et præclarum testimonium constituit, atque insimul peculiare signum exsistit adventuri regni cælestis in quo Christus gloriosam Ecclesiam sicut sponsam sibi ornatam exhibebit.
- Ad professionem castitatis in Ordine adspirantes, officia et dignitatem matrimonii debite agnoscant, quod amorem inter Christum et Ecclesiam repræsentat; et intelligant Dei gratia seipsos ad altiorem manifestationem eiusdem amoris esse vocatos.
- Cum autem observantia perfectæ continentiæ profundiores naturæ humanæ inclinationes intime attingat et cum in Ordine nostro sit condicio ad ministerium apostolicum fructuose exercendum, necesse est ut fratres progressive maturitatem physicam, psychicam et moralem acquirant.
- Decursu evolutionis necessariæ ad castitatem profundius et firmius radicandam, fratribus præbeantur positiva institutio et apta subsidia, humana simul ac divina, ut ipsi difficultatibus et periculis feliciter superatis ad naturalem et supernaturalem integrationem totius vitæ affectivæ pervenire queant.
- Fratres nostri in continentia, non obstantibus discriminibus decursu vitæ obventuris, fideliter perseverare et indefesse proficere studentes, intimam communicationem cum Deo per amicabilem unionem cum Christo, in omnibus vitæ adiunctis procurent, eamque Sacra Scriptura et Eucharistiæ mysterio nutriant. Filiali quoque amore et devotione roborentur erga Dei Genetricem B.V. Mariam.
- Urgentiori pariter in dies Christi caritate, universali nempe divina amicitia, seipsos in apostolico ministerio omnibus omnia faciant; atque in communi vita religiosæ et apostolicæ familiæ, cui per castitatem arctiori vinculo uniuntur, dilectionem fraternam serenamque amicitiam colant.
- Propriæ fragilitatis conscii, fratres de suis viribus non præsumant, sed mortificationem ac sensuum affectionumque custodiam adhibeant absque timore tamen vel pusillanimitate, et dum humaniter cum omnibus sese gerunt, omnia quæ castitatem in periculum adducunt, instinctu quodam spirituali respuant.
- Mediis quoque naturalibus opportune utantur quæ ad mentis et corporis sanitatem necessaria vel convenientia sint.
- Auscultantes Domino dicenti: “Vade, vende quæ habes et da pauperibus et veni, sequere me”,16 decrevimus pauperes esse et re et spiritu, ut, dum homines a divitiarum dominatu eripere conamur et ad superna bona convertere, simus ipsi de cupiditate victores per conformitatem cum Christo “qui propter nos egenus factus est ut illius inopia nos divites essemus”.17
- Ille spiritus paupertatis urget nos ad reponendum thesaurum nostrum in iustitia regni Dei, vivida cum fiducia in Domino. Est libertas a servitute, immo a sollicitudine rerum mundanarum ut plenius adhæreamus Deo, expeditius vacemus Deo, audacius loquamur de Deo. Ideo est parcitas erga nos, quæ intimius nos sociat pauperibus evangelizandis; sed est etiam liberalitas erga fratres et proximos cum pro regno Dei, præsertim pro necessitatibus studii et ministerii salutis, libenter expendimus facultates “ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas superemineat quæ permanet caritas”.18
- Ideo professione nostra promittimus Deo nihil possidere iure proprietatis personalis sed omnia habere communia, atque eis uti ad bonum commune Ordinis atque Ecclesiæ sub ordinatione superiorum.
- Quapropter nemo ex fratribus bona, vel pecuniam, vel proventus quocumque modo ei obvenientia tamquam propria retinere potest sed omnia tradat communitati.
- Sed neque in ipsa communitate admittatur cumulus bonorum communium quæ non inserviant fini Ordinis seu ministerio eiusdem eo quod adversantur paupertati quam omnes singillatim et ut membra communitatis professi sunt.
Cum “in necessitatibus diei præsentis oporteat unumquemque aliquando occupari”19 religiosa paupertas postulat ut cuncti fratres conscii sint responsabilitatis suæ erga vitam œconomicam conventus (cf. nn. 576–577).
- Silentium diligenter a fratribus servetur maxime in locis ac temporibus orationi et studio destinatis; est enim totius observantiæ præsidium et confert præsertim interiori vitæ religiosæ, paci, orationi, studio veritatis et sinceritati prædicationis.
- Silentium in spiritu caritatis ita ordinari debet ut fructuosas communicationes non impediat.
- Consecratione religiosa atque apostolica vocatione fratres præ ceteris fidelibus urgentur ut seipsos abnegent, crucem suam tollant et mortificationem Iesu in corpore et animo circumferant, et ita resurrectionis gloriam sibi et aliis hominibus mereantur.
- Ad imitationem s. Dominici “qui dum in carne viveret spiritu ambulabat, desideria carnis non solum non perficiens sed extinguens”,20 fratres pænitentiæ virtutem præsertim exerceant omnia fideliter adimplendo quæ ad vitam nostram pertinent.
Ipsa voluntate s. Dominici, sollemnis et communis liturgiæ celebratio inter præcipua munera vocationis nostræ habenda est. In liturgia, maxime in Eucharistia, præsens operatur mysterium salutis, quod fratres in ea participant et contemplantur atque in prædicatione hominibus adnuntiant ut per sacramenta fidei Christo incorporentur.
In ea, una cum Christo, fratres Deum glorificant pro æterno proposito voluntatis eius ac mirabili dispensatione gratiæ, et Patrem misericordiarum interpellant pro universa Ecclesia necnon pro necessitatibus ac salute totius mundi. Ideoque liturgiæ celebratio centrum est et cor totius vitæ nostræ, cuius unitas præsertim in ipsa radicatur.
- The celebration of the conventual Mass ought to be the centre of the community liturgy. The memorial of the Lord’s death and resurrection is the bond of brotherly love, and the principal source of apostolic vigour.
- For this reason it is preferable that the conventual Mass be concelebrated because in it the unity of the sacerdotal ministry and of the community is more clearly signified.
- The daily celebration of the eucharistic sacrifice is recommended for all priests because even in the absence of the faithful it is an act of Christ and of the Church.
- Those who are not priests should participate in Mass daily.
- In communitatibus nostris quotidie in choro Missa conventualis et officium divinum celebrari debent.
- Ubi ex legitimo impedimento, quod si habituale sit a priore provinciali cum suo consilio agnosci debet, Missæ conventualis et totius officii celebratio communis haberi nequit, saltem laudes et vesperæ celebrentur.
- Quando iusta de causa officium divinum in choro celebrari nequit, alio in loco sacro persolvatur.
- Cursus Horarum in qualibet communitate ita disponatur ut per illarum celebrationem varia diei tempora revera sanctificentur, ratione habita condicionum vitæ apostolicæ.
- Laudes ut preces matutinæ et vesperæ ut preces vespertinæ, duplex cardo officii quotidiani, horæ præcipuæ habendæ sunt et ita celebrandæ.
Omnes fratres ad Missam conventualem et liturgiam horarum in choro celebrandam tenentur; singuli autem communis obligationis conscientiam habeant.
Qui vero celebrationi communi interesse non valent, dicant in privato officium divinum si sunt sollemniter professi. Dicant saltem laudes et vesperas, si sunt simpliciter professi.
- Los frailes den culto a Cristo en el misterio eucarístico, para que de este admirable intercambio adquieran el aumento de la fe, esperanza y caridad.
Aprecien de corazón los frailes la tradicional devoción hacia la Virgen Madre de Dios, Reina de los apóstoles y ejemplo de meditación de las palabras de Cristo y de docilidad en la propia misión.
Reciten cada día una tercera parte del rosario, en común o privadamente, según determinación del Capítulo Provincial y teniendo en cuenta su adecuada ordenación a la liturgia. Esta forma de orar nos lleva a la contemplación del misterio de la salvación, en el que la Virgen María está íntimamente unida a la obra de su Hijo.
- Los frailes tengan verdadera devoción y den culto a santo Domingo, espejo de nuestra vida, y a los santos de la Orden, para que se animen a su imitación y se fortalezcan en el espíritu de su propia vocación.
- A Commemoratione omnium defunctorum usque ad Adventum Domini, pro fratribus, sororibus, familiaribus et benefactoribus defunctis quilibet presbyter celebret unam Missam et fratres non presbyteri unam participent Missam.
- In singulis conventibus celebretur Missa defunctorum: die 7 februarii pro anniversario patrum et matrum; die 5 septembris pro anniversario benefactorum et familiarium Ordinis; die 8 novembris pro anniversario fratrum et sororum.
S. Dominicus, in hoc non parum innovans, studium ad ministerium salutis ordinatum in proposito sui Ordinis intime inclusit.21Ipse, qui Evangelium s. Matthæi et Epistolas s. Pauli semper secum ferebat,22fratres duxit ad scholas23 et misit in maiores civitates “ut studerent, et prædicarent et conventum facerent”.24
- Ideoque “studium nostrum ad hoc principaliter ardenterque summopere debet intendere ut proximorum animabus possimus utiles esse”.25
- Per studium fratres in corde recogitant multi formem sapientiam Dei et ad servitium doctrinale Ecclesiæ ac omnium hominum se præparant; eoque magis studio se devoveant oportet quod ex Ordinis traditione specialius vocantur ut hominum propensionem ad veritatem excolant.
- Opus huiusmodi secundum diversas cuiusque materiæ exigentias peragi debet atque firmam disciplinam omniumque virium applicationem requirit.
- Ad priorem provincialem præcipue pertinet:
- curare ut in planificatione, de qua infra n. 107, debita attentio præbeatur exigentiis vitæ intellectualis et apostolatus doctrinalis, salvis iis quæ de formatione fratrum dicuntur n. 226;
- cooperari cum magistro Ordinis in promovenda missione doctrinali Ordinis;
- promovere collaborationem inter conventus et fratres suæ provinciæ necnon cum aliis provinciis præsertim finitimis;
- fovere fratrum participationem sessionibus studiorum, secundum congruentiam officii vel ministerii eorum;
- in visitatione canonica curare de recta observantia eorum quæ de studio præcipiuntur, speciatim de statu bibliothecarum;
- quolibet anno cum suo consilio statuere summas pecuniæ necessarias ad studiorum promotionem.
- In hoc munere adiuvatur a commissione de vita intellectuali provinciæ. Membra huius commissionis sunt regens studiorum qui est eius præses, moderator centri studiorum institutionalium, promotor formationis permanentis et alii qui eliguntur iuxta modum in statuto provinciali determinatum. Huius commissionis, sub auctoritate prioris provincialis est:
- consilium prævium dare in rebus maioris momenti ad studia pertinentibus;
- rationem particularem provinciæ proponere et applicare;
- centrorum studiorum provinciæ activitates coordinare;
- quotannis rationem reddere in consilio provinciæ de vitæ intellectualis statu in provincia.
- Adiuvatur etiam a promotore provinciali formationis permanentis, a capitulo designando, cui munera et dedicatio ab ipso capitulo præscribentur.
- Pro vicariatibus provinciæ, modus analogus ad studium promovendum in statuto ipsorum stabiliatur.
- Etsi in quolibet conventu vita intellectualis florere debeat, habeantur tamen centra ubi fratres peculiari modo studio se consecrent.
- Centrum studiorum in Ordine est communitas fratrum qui studio pleno tempore et modo stabili incumbunt; constat ad minus ex tribus fratribus, debitis qualificationibus præditis; apta bibliotheca et aliis subsidiis laboris, sicut etiam fontibus œconomicis stabilibus dotata sit.
- Centrum potest esse pars alterius communitatis, scilicet conventualis. Potest numerare inter membra sua fratres ex aliis conventibus.
- Iura et obligationes cuiuslibet centri studiorum provinciæ, et etiam modus quo regitur, in Ratione studiorum particulari provinciæ includitur, et cum illa adprobatur.
- Centra studiorum Ordinis polleant valore vere scientifico et relationes habeant cum similibus institutis et mundo universitario regionis.
Inter centra studiorum quæ in provincia habeantur, præcipua sunt:
- centrum studiorum institutionalium, quod est communitas studentium et professorum Ordinis ordinarium studiorum curriculum, præcipue philosophicum et theologicum, secundum traditionem Ordinis peragens;
- centrum studiorum superiorum, quod est communitas fratrum qui institutiones, in quibus cursus academici saltem ad gradum licentiæ docentur, gerunt; tales sunt facultates ecclesiasticæ et universitates quæ sunt ipsius Ordinis vel sub eius cura positæ sunt, vel quarum fratrum est pars constitutiva;
- centrum studiorum specialium, quod est communitas fratrum qui investigationibus et publicationibus et programmatibus in aliqua materia speciali, etiam sine activitate didactica, incumbunt;
- centrum formationis permanentis, quod est communitas fratrum qui omnia quæ ad formationem permanentem, præsertim illorum qui ministerium in Ecclesia exercent, respiciunt, investigant et programmata apta vel præparant vel præbent.
- Moderator cuiuslibet centri studiorum nominatur modo in statuto provinciæ determinando.
- Moderatorium seu cœtus officialium maiorum cuiuslibet centri determinatur secundum statutum ipsius centri, salva § I.
- Relatio inter moderatorium cuiuslibet centri et regentem studiorum, ut præsidem commissionis de vita intellectuali provinciæ, in ratione studiorum particulari provinciæ determinatur.
- Adsit in omni provincia regens studiorum qui, sub auctoritate prioris provincialis et cum consilio commissionis pro vita intellectuali provinciæ, secundum Statutum provinciæ:
- promoveat et coordinet, ut præses commissionis pro vita intellectuali provinciæ, totam vitam intellectualem provinciæ;
- specialem curam habeat de centro studiorum institutionalium provinciæ, et curet ut in ipso Ratio studiorum provinciæ et alia legislatio Ordinis servetur;
- collaboret in impletione programmatis pro formatione permanenti a commissione pro vita intellectuali provinciæ statuti;
- collaboret cum lectoribus conventualibus in promotione studii in conventibus provinciæ;
- adiuvet alia centra studiorum in provincia, secundum propria statuta, et collaborationem inter illa et cum centro studiorum institutionalium provinciæ foveat;
- adiuvet priorem provincialem in quæstionibus doctrinalibus solvendis;
- curet de planificatione vitæ intellectualis provinciæ et de præparatione specialistarum ab ea et a centris studiorum Ordinis requisitorum;
- quotannis magistro Ordinis rationem reddat.
- Ut quis ad officium regentis nominari possit requiritur ut:
- titulo academico præditus sit, qualis requiritur pro professoribus centri studiorum superiorum;
- experientiam aliquam docendi, præsertim in disciplinis theologicis vel philosophicis, habeat;
- notus ob dedicationem ad studium et ad doctrinam sit.
- Regens a capitulo provinciali proponitur et a magistro Ordinis ad quadrienium. Durante munere:
- membrum est ex officio consilii provinciæ;
- præses est ex officio commissionis de vita intellectuali;
- subsidium œconomicum habet in ratione æstimata (budget) provinciæ;
- nominari non potest ad officia quæ eum ab exercitio sui muneris detrahunt.
- Ministerium verbi, quacumque forma exerceatur, cum sacramentis intime conectitur et in eis perficitur. Christiana enim vita verbo et sacramentis nascitur, nutritur et roboratur. Unde fideles de eis e doceantur ut signa eorum intellegere queant et ad ipsa suscipienda apte disponantur.
- Cum Eucharistia sit centrum vitæ Ecclesiæ ac fons et culmen totius evangelizationis, fratres eximii huius mysterii gratiam attente considerantes, momentum eius sive pro sua sive pro aliorum salute ponderare et eius efficacitatem ac fecunditatem ita fidelibus suadere curent ut pie, actuose et frequenter fractionem panis participent.
- Sacramentum pænitentiæ eiusque administratio intime cum ministerio verbi coniungitur, quia conversio cordis quam prædicatio inspirare nititur, per veniam et reconciliationem cum Deo et Ecclesia perficitur; et insuper, quia conspirat ad illuminationem et formationem conscientiæ necnon ad profectum in spiritu evangelico.
Fratres igitur ad fructuosam sacramenti pænitentiæ ministrationem paratos et diligentes semper se præbeant, et in exercitio huius ministerii attendant ad progressum scientiarum de homine necnon ad particulares condiciones et sensibilitatem singulorum fidelium. Simili ratione fratres educationem vitæ christianæ plurimi faciant.
- Prædicationem sub quacumque forma fratres exercere debent. In ordinem autem prioritatis ministerii determinando, attendere debent ad necessitates Ecclesiæ ipsius voce et signis temporum manifestatas, quibus specifica sua vocatione subvenire tenentur.
- Ideo præ aliis illa seligant formas quæ promotioni fidei magis inserviunt, sive apud non credentes sive apud spatia humana quæ extra fidem evolvuntur, sive apud credentes ut fides illorum roboretur et perficiatur.
- Qua norma præ oculis habita ad provinciam pertinet determinare, secundum necessitates regionales et vires disponibiles, obiecta priora ministerii fratrum et periodice revisionem criticam exercere circa onera quæ apostolatum aggravant.
- Ad prioritates ministerii apte prosequendas, magistri Ordinis eiusque consilii est inter provincias cooperationem sustinere, præcipue quando quæstiones tractandæ momentum internationale habent tum in ordine religioso tum sociali.
- Missio fratrum Prædicatorum in servilium Ecclesiæ ut nomen evangelizent Iesu Christi gentibus est munus totius Ordinis. Hæc autem diversis modis exercetur iuxta diversas condiciones sive Ecclesiæ sive populorum, cœtuum et hominum ad quos dirigitur. Semper autem fiat secundum principia fundamentalia ministerii verbi et modo cum charismate Ordinis consonanti.
- Activitas missionalis ad hoc tendere debet ut missionarius, suæ vitæ et prædicationis evangelico testimonio, præsentem faciat Christi Evangelii trahentem virtutem, tamquam veram salutis propositionem, et sic in hominum liberatione et reconciliatione cooperando populum Dei congreget.
Suam activitatem missionarius ordinet in ædificationem Ecclesiæ, in populis vel cœtibus in quibus nondum radicata est, et etiam ad suscitandam fidem et vitam christianam in regionibus ubi Ecclesia regressionem subiit, ita ut semper se consideret in servitio Ecclesiæ localis.
- Fratres per prædicationem christianos gradatim ad maturitatem et responsabilitatem fidei promoveant ut Ecclesia in testimonio Evangelii renovetur et confirmetur.
- Fratres specialem curam habeant de homilia et de aliis prædicationis modis qui, actioni liturgicæ et sacramentis cohærentes, in vitam fidelium intimius penetrant.
- Examine peracto et relatione de eius exitu priori conventus exhibita, admissio fratris ad professionem subiciatur suffragationi, primum capituli deinde consilii conventus. Ante votationem præses discrete vocales certiores faciat de exitu examinis et ab eis quærat an de candidato speciales informationes habeant.
- Prior de his omnibus priori provinciali relationem exhibeat.
- Peracto novitiatu, novitius professionem simplicem ordinarie emittere debet.
- Hæc professio emittitur ad triennium; secundum statutum provinciæ hæc professio ad unum vel ad duos annos emitti potest, ita tamen ut renovari debeat ad triennium complendum (cf. CIC 655).
Ad validitatem primæ professionis requiritur:
- ut qui eam emissurus est decimum octavum ætatis annum expleverit;
- ut emittatur post annum novitiatus valide peractum, nisi cum dispensatione prioris provincialis anticipetur, non tamen ultra quindecim dies;
- consensus maioris partis capituli et consilii conventus novitiatus;
- consensus quoque prioris provincialis, vel etiam utriusque prioris provincialis si contingat novitium in aliena provincia educari.
- Durante tempore votorum simplicium frater conservat proprietatem bonorum suorum et capacitatem alia bona acquirendi. Quidquid autem industria sua vel intuitu religionis acquirit, Ordini acquirit.
- Ante professionem simplicem vero, novitius debet ad totum tempus quo simplicibus votis adstringetur, bonorum suorum administrationem cedere cui maluerit, etiam Ordini, et de eorum usu et usufructu libere disponere. Licet quoque ipsi de bonis præsentibus vel forte obventuris testamentum condere.
- Si cessio vel dispositio de qua in § II prætermissa fuerit ob defectum bonorum, et hæc postea supervenerint, fiat aut iteretur secundum normas in § II statutas non obstante simplici professione emissa.
- Antea nequit valide, sed intra sexaginta dies ante professionem sollemnem frater debet omnibus bonis quæ actu vel in certa spe habet, cui maluerit, sub condicione secuturæ professionis, renuntiare.
- Ad has dispositiones iusta de causa mutandas frater licentia superioris maioris indiget (CIC 668 § 2).
Ad validitatem professionis sollemnis requiritur:
- ut admissio fiat a proprio priore provinciali, audito priore provinciali provinciæ in qua frater degit, si est diversus;
- votum capituli et consilii conventus assignationis in quo frater commoratus est per annum immediate præcedentem.
- Formatio post novitiatum ordinatur ad solidandam et evolvendam totam novitiatus institutionem et ad experimentum complendum tam ex parte Ordinis quam ex parte fratrum.
- Quapropter per tempus in legibus nostris determinatum, fratres in aliquo conventu formationis degant ubi, sub cura magistri, strenue se dedicent ad profundius intellegendum et ad praxim deducendum valores atque exigentias vocationis in fideli ac responsabili adimpletione professionis suæ dominicanæ.
- De institutione, duratione et amotione magistrorum, normæ n. 182 pro magistro novitiorum statutæ adhibeantur.
Studia reguntur:
- secundum Rationem generalem ubi continentur ea quæ ad ordinationem communem studiorum et ad unitatem doctrinalem Ordinis necessaria sunt;
- secundum Rationes particulares, necessitatibus regionum et temporum accommodatas.
Ad magistrum Ordinis præcipue pertinet:
- centra studiorum institutionalium erigere;
- regentes instituere;
- Rationem studiorum generalem conficere, promulgare et, mutatis pro tempore adiunctis, congruenter aptare;
- Rationes studiorum particulares adprobare.
Ad priorem provincialem præcipue pertinet:
- cum suo consilio determinare modum aptiorem procurandi institutionem fratrum, attendendo ad ea quæ dicuntur n. 234;
- cum suo consilio et audita commissione de vita intellectuali, regentem magistro Ordinis proponere, si extra capitulum de hoc providere oporteat;
- præparare professores aptos ad formationem intellectualem fratrum;
- munus docendi in centris studiorum provinciæ fratribus conferre secundum statuta ipsorum centrorum;
- submittere adprobationi magistri Ordinis Rationem studiorum particularem.
- Quælibet provincia proprium centrum studiorum institutionalium habeat, ut studentibus provinciæ formationem intellectualem secundum traditionem Ordinis et etiam provinciæ præbeat. Cœtus professorum huius centri, constitutus secundum Rationem studiorum particularem provinciæ, sub præsidentia moderatoris, responsabilitatem pro studiis institutionalibus fratrum habet, etiamsi studia extra ipsum centrum vel etiam extra provinciam faciunt.
- Centrum studiorum institutionalium in quo totum curriculum a Ratione studiorum generali Ordinis requisitum ab ipso centro præbetur, optime formationem intellectualem secundum traditionem Ordinis præstat. Provinciæ pro posse talia centra constituant et roborent.
- Ubi propter numerum exiguum studentium, vel carentiam professorum aptorum, vel utilitatem collaborandi cum aliis institutis pro bono ecclesiæ, centrum studiorum provinciæ non præbet curriculum et studentes, de consensu magistri Ordinis, frequentant instituta vel facultates ad Ordinem non pertinentes, ipsum centrum tamen aliquos cursus vel exercitationes studentibus præbeat, ut illi realem experientiam habeant de studio intra communitatem Ordinis, præsertim in materiis quæ traditionem doctrinalem Ordinis respiciunt.
- Quando studentes ad centra studiorum institutionalium alterius provinciæ pro studiis institutionalibus mittuntur, ad centrum studiorum institutionalium propriæ provinciæ alligati remanent, ad illum revertuntur saltem pro aliquibus experientiis studii intra propriam provinciam, et cœtui professorum illius centri subditi sunt quantum ad planificationem et coordinationem studiorum suorum.
- Quando studentes ad centra studiorum superiorum Ordinis et alia centra studiorum superiorum mittuntur, quantum ad planificationem et coordinationem studiorum suorum, regenti studiorum subduntur.
Cooperatio in studiis institutionalibus intra Ordinem fieri potest:
- constituendo in aliqua natione vel regione, salvo n. 233, centrum studiorum institutionalium interprovinciale, suum particulare statutum habens, in quo totum curriculum secundum Rationem studiorum generalem Ordinis fratribus plurium provinciarum præberi potest;
- præbendo in centro unius provinciæ partem curriculi (e.g. formatio philosophica pro studentibus duarum vel plurium provinciarum), et aliam partem in centro alterius provinciæ. Hæc collaboratio regitur secundum statutum particularem inter provincias concordatum;
- offerendo provinciis qui studentes ad centrum alicuius provinciæ mittunt aliquam participationem, saltem consultivam, in regimine illius centri;
- mittendo studentes ad centra studiorum superiorum Ordinis, præsertim internationalia, salvo semper n. 233.
- Centrum studiorum institutionalium dirigitur a cœtu professorum sub præsidentia moderatoris. Huius cœtus est in centro studiorum ea omnia quæ ad studium pertinet promovere, respectu semper habito ad integram fratrum formationem. Rationum particularium erit determinare quinam docentes ad professorum cœtum iure pleno pertineant et qualis sit participationis modus studentium in hoc cœtu.
- Moderatorium huius centri in exercitio sui muneris subditur priori provinciali. Subditur priori conventuali vero in omnibus quæ ad vitam religiosam et regimen communitatis spectant.
- Professores et studentes sub auctoritate moderatorii, ad studium promovendum libenter collaborent.
- Post adprobationem in consilio et examine peracto circa ordinem suscipiendum coram examinatoribus a capitulo provinciali designatis, superior maior litteras dimissorias conficiat ad episcopum diœcesanum mittendas, servatis de iure servandis (cf. appendicem n. 10).
- Litteras dimissorias prior provincialis ne concedat, nisi filiis suæ provinciæ vel fratribus in sua provincia assignatis, de consensu prioris provincialis provinciæ affiliationis.
Propositum fundamentale formationis permanentis est renovatio et maturatio fratrum secundum diversas “ætates” eorum vitæ, ut semper magis idonei fiant ad annuntiandum Verbum Dei gentibus, quæ rebus mundi hodierni adiunctis signantur.
In communitate provinciali munus formationis permanentis pertinet ad priorem provincialem, cui assistit promotor provincialis formationis permanentis; in communitate conventuali ad priorem conventualem, cui assistit lector conventualis, et ad capitulum conventuale; in communitate vero domus ad superiorem.
- Adsit in omni provincia promotor formationis permanentis cuius est sub auctoritate prioris provincialis:
- programmata annualia formationis permanentis elaborare, adiuvante commissione de vita intellectuali provinciæ;
- cum prioribus et lectoribus conventualibus necnon superioribus domorum semel saltem in anno huiusmodi programmata (provinciæ nempe et conventuum domorumque) coordinare, audito tamen regente studiorum quando agitur de studiis;
- communicationes inire cum aliis centris et institutis pro formatione permanenti necnon cum in hac disciplina peritis.
- Promotor provincialis formationis permanentis a capitulo provinciali ad quadriennium instituitur. Durante munere:
- moderator est centri formationis permanentis provinciæ, salvo n. 92-bis § I;
- membrum est commissionis de vita intellectuali provinciæ;
- subsidium œconomicum in ratione æstimata (“budget”) provinciæ quotannis habet.
- Provincia constat ex tribus saltem conventibus quorum duo ad minus habeant decem vocales. Insuper, omnes vocales provinciæ saltem sint quadraginta.
- Provincia habere debet territorium a territorio aliarum provinciarum distinctum.
Cuilibet provinciæ competit ius:
- adscribendi sibi ut filios eos qui novitiatum pro ea incipiunt;
- apte procurandi institutionem fratrum, et – dummodo adsint condiciones requisitæ – habendi novitiatum et centrum studiorum institutionalium proprium;
- celebrandi capitulum provinciale;
- participandi capitulis generalibus.
- Iure nostro nomine conventus intellegitur communitas quæ habet ad minus sex fratres assignatos ibique habitualiter degentes, quorum quinque voce activa gaudent et saltem quattuor sunt presbyteri. Communitas vero quæ istas condiciones non habet dicitur domus.
- Quæ dicuntur de conventibus valent etiam pro domibus nisi aliud expresse caveatur.
- Ad conventum erigendum vel supprimendum, servatis a iure servandis (cf. CIC 609–612, 616), requiritur:
- petitio a capitulo provinciali facta, expositis rationibus;
- adprobatio magistri Ordinis;
- decretum a magistro Ordinis in scriptis datum ad validitatem.
- Quando agitur de translatione vel reassumptione conventus in eadem civitate, sufficit decisio prioris provincialis de consensu sui consilii.
- Non licet uni provinciæ erigere conventum intra limites alterius, nisi de consensu magistri Ordinis et consilii provinciæ in qua fundatio fieri intenditur.
- Spiritu evangelico ductus et regula s. Augustini innixus, Ordo noster regitur, præterquam cunctis Ecclesiæ legibus, decretis et privilegiis (cf. appendicem n. 14) quæ nos respiciunt:
- constitutionibus Ordinis;
- ordinationibus quæ sive in Libro constitutionum et ordinationum sive in actis capitulorum generalium inveniuntur;
- ordinationibus magistri Ordinis;
- consuetudinibus legitimis.
- Quoties in iure nostro occurrit nomen constitutio significationem strictam accipit pro constitutionibus proprie dictis dumtaxat; verba autem leges nostræ vel ius nostrum indicant tum constitutiones tum ordinationes (cf. appendicem n. 1).
- Illud dumtaxat statutum ut constitutio habeatur quod a tribus capitulis generalibus continuis fuerit acceptatum, et quidem per modum inchoationis in primo capitulo, adprobationis in secundo et confirmationis in tertio. Qui modus procedendi servandus est quoque pro abrogatione vel substantiali mutatione constitutionum.
- Unum tamen capitulum generalissimum tribus capitulis generalibus æquipollet.
Quælibet provincia præterea regitur:
- statuto provinciæ;
- ordinationibus capituli provincialis;
- ordinationibus prioris provincialis necnon aliorum qui diversimode provinciæ præficiuntur.
- Statutum provinciæ est collectio ordinationum de vita et regimine conventuum ac provinciæ, præsertim in iis quæ iuxta leges nostras a singulis provinciis determinanda sunt.
-
- Uni capitulo provinciali competit ordinationes in statutum provinciæ inserendas facere, eas mutare vel abrogare;
- statutum provinciæ vel mutationes in eo faciendæ, sicut omnes aliæ ordinationes capituli provincialis, a magistro Ordinis adprobari debent.
- Mutationes quæ modum celebrandi capitulum provinciale respiciunt quæque in statutum provinciæ inserendæ sunt, a celebratione capituli sequentis dumtaxat vim habere incipiunt.
- Capitulo generali competit potestas declarandi aliquam legem nostram non urgere ob speciales temporum et locorum aut rerum circumstantias in ipsa declaratione exprimendas. Durante intervallo ab uno capitulo ad aliud eadem facultas attribuitur magistro Ordinis, audito suo consilio.
- In singulis capitulis generalibus renovetur præfata declaratio si ipsa adhuc opportuna probetur.
- Legitimæ consuetudines Ordinis vel provinciæ vim legis obtinent usquedum a capitulo generali vel provinciali revocatæ fuerint.
- Consuetudines constitutionibus et ordinationibus quæ inveniuntur in hoc libro contrariæ reprobantur.
- Soli capitulo generali vel magistro Ordinis competit cum toto Ordine, vel permanenter cum provincia aut conventu aut fratribus a legibus Ordinis dispensare.
- Prior provincialis in sua provincia et prior conventualis in suo conventu fratres dispensare possunt in iis quæ superiori altiori non reservantur.
Præceptum formale, quod obligat sub gravi:
- non fiat nisi de re secundum leges nostras ex se vel ex adiunctis gravi, prudenti consideratione et sufficienti inquisitione præhabitis, atque nonnisi in casu veræ necessitatis;
- fiat semper in scriptis, ad tempus determinatum et accurate definiatur quid faciendum aut quid omittendum sit;
- exprimatur debita formula, videlicet: præcipimus (aut prohibemus) in virtute obœdientiæ.
Invalidum est præceptum:
- si non sit datum in scriptis, aut si omittatur debita formula de qua in n. 294;
- si superior localis imponat præceptum toti communitati sine prævio consensu prioris provincialis vel, in casu urgentis necessitatis, consilii conventus; vel si prior provincialis illud imponat pro tota provincia absque consensu sui consilii.
Prior “non se existimans potestate dominante sed caritate serviente felicem”26:
- vitam fraternam regularem et apostolicam promoveat;
- fratribus de necessitatibus provideat;
- sollicitus sit ut fratres propriis obligationibus satisfaciant.
- Prior officium suum ordinarie obtinet per electionem canonicam a superiore confirmatam. Perdurat in eo non ultra triennium, quo exacto potest ad idem munus iterum assumi, sed non tertio immediate in eodem conventu.
- Officium incipit a die acceptationis et terminatur completo, eodem die, fine triennii.
- Ad capitulum pertinent fratres qui voce activa gaudent in conventu.
- Quando agitur de acceptatione ad professionem, omnes fratres sollemniter professi votum habent et convocari debent, ad normam n. 208.
Capituli est:
- eligere priorem necnon socium vel socios prioris euntis ad capitulum provinciale, salvo n. 490;
- consensum dare ad institutionem vel amotionem supprioris proponente priore;
- eligere membra consilii conventualis, ad normam n. 315, 2°;
- suffragium ferre, ad normam nn. 192, 196, 202, 206, 207, pro admissione fratrum ad professionem;
- mittere ad capitulum provinciale et generale petitiones vel quæstiones ibi examinandas;
- eligere lectorem conventualem.
Ad consilium pertinent:
- supprior;
- duo saltem fratres vocales, numquam tamen plus quam octo, a capitulo conventuali ad triennium electi et a priore provinciali adprobati. Numerus eligendorum ab ipso capitulo determinetur;
- præterea, in conventibus formationis, magister novitiorum, fratrum studentium et fratrum cooperatorum, necnon moderator centri studiorum institutionalium.
- Prior provincialis est superior maior et proprius ordinarius fratrum.
- Habet in sua provincia similem potestatem ac magister Ordinis in toto Ordine, et potiore iure potestatem quam habet prior conventualis in suo conventu.
Quod spectat ad officia prioris provincialis:
- conetur totis viribus in sua provincia spiritum et vitam authenticam Ordinis promovere. Signa temporis intelligens, stimulet fratres ut intensiore quo possint modo, ministerio verbi populo Dei inserviant;
- valde ei cordi sit bonum commune Ordinis. Libenter magistro Ordinis referat de vita fratrum eorumque apostolatu, et collaborationem inter provincias Ordinis foveat;
- inter provinciam et hierarchiam, necnon inter provinciam et alias familias religiosas cooperationem promoveat, ut necessitates Ecclesiæ localis profundius cognoscantur eisque plenius satisfiat.
- Prior provincialis potest ad nutum instituere aliquem fratrem presbyterum ut suum vicarium sive super totam provinciam, sive super aliquam eius partem.
-
- Vicarius provincialis sic institutus eam habet potestatem quam prior provincialis determinaverit, exceptis semper institutione et destitutione superiorum;
- Eius officium expirat cum illo prioris provincialis instituentis.
- Capitulum provinciale, cui præest vicarius provinciæ vel prior provincialis, est coadunatio fratrum qui conveniunt ad tractandum et diffiniendum de iis quæ ad vitam fraternam et apostolicam atque ad bonam administrationem provinciæ pertinent, necnon ad electiones pro provincia habendas.
- Præter capitulum ordinarium, de quo in paragrapho præcedenti, haberi potest extraordinarium ad electionem prioris provincialis tantummodo faciendam.
Ad consilium provinciæ pertinent, dummodo in provincia sint assignati aut sint filii provinciæ in conventibus assignati sub immediata iurisdictione magistri Ordinis non tamen ad consilium generalitium pertinentes:
- ex-prior provincialis immediate ab officio cessans;
- regens studiorum;
- socius prioris provincialis;
- diffinitores ultimi capituli provincialis, usque ad sequens capitulum;
- consiliarii forte electi a capitulo provinciali (cf. n. 519 § II), usque ad sequens capitulum.
- Sit in qualibet provincia socius prioris provincialis qui in regimine provinciæ adiutorium ei præbeat.
- Socius sit presbyter qui trigesimum saltem ætatis annum iam attigerit.
- Instituatur a priore provinciali de consensu diffinitorii capituli provincialis.
- Magister Ordinis, gravi de causa, potest priores provinciales ac conventuales et quoscumque officiales, necnon priorissas monasteriorum Ordini subiectorum, instituere ac destituere, eorumque officia et auctoritates limitare, eaque agere in Ordine quæ ipse et diffinitores capituli generalis iuxta leges nostras agere possunt.
- Durante suo munere magister Ordinis per se vel per socios aut per alios bis saltem Ordinem universum visitare tenetur.
- Magister Ordinis non potest cedere iura officii sui in præiudicium suorum successorum.
- Vicarius super totum Ordinem habet potestatem ac ipse magister, nisi aliud iure aut litteris institutionis caveatur. Alii vicarii eam habent auctoritatem quam ipse magister determinaverit.
- Omnes perdurant in officio quousque a magistro Ordinis revocati fuerint.
- Cessante magistro Ordinis, officium vicarii super totum Ordinem exspirat; officium vero aliorum vicariorum, perdurat quousque per novum magistrum aliter dispositum fuerit.
- Ad vicarium Ordinis electum pertinet vocales ad futuri magistri electionem convocare, capitulum generale præparare (cf. n. 415) et electioni eiusdem magistri præsidere.
- Non potest socios præcedentis magistri, nec priores sive provinciales sive conventuales ab officio absolvere, aut instituere novum socium nec aliquid mutare circa statum Ordinis.
- Adsunt aliqui ex sociis magistri Ordinis ab ipso magistro designati et syndicus Ordinis qui ius habent ad loquendum, quin tamen votum habeant.
- Convocari et audiri possunt, quin tamen votum habeant, delegatus ex unoquoque conventu permanenter sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, et quidam periti ab eodem magistro designati.
- Districte prohibetur ne priores provinciales diffinitoribus vel diffinitores prioribus provincialibus per suas diffinitiones præiudicium aliquod audeant generare. Quod si facere attentaverint, irritum sit et inane.
- Secretum capituli ab omnibus participantibus servandum est quoad ea quæ damnum seu præiudicium Ordini vel fratribus afferre possunt. Præses autem determinare potest si quid aliud sub secreto servandum erit.
Duo diffinitores capituli generalissimi:
- debent eligi ad hoc, vel in capitulo provinciali vel in capitulo extraordinario electivo;
- easdem habeant condiciones ac diffinitores capituli generalis, excepto quod eligi possunt qui in capitulo generali immediate præcedenti diffinierunt.
- Capitulum generalissimum non convocetur, nisi maior pars provinciarum illud petierit et duobus annis antea annuntietur, nisi urgens fuerit necessitas.
- In convocatione, præparatione et celebratione serventur præscripta pro capitulis generalibus.
- Socii adiuvant magistrum Ordinis in exercitio sui muneris super totum Ordinem; eorum consensu vel consilio magister Ordinem regit, tractando et decernendo quæstiones maioris momenti pro vita totius Ordinis.
- Socii magistri Ordinis sunt non minus quam octo et non plus quam decem. Ex eis duo præponuntur negotiis quæ respective apostolatum et vitam intellectualem in Ordine respiciunt, aliis cura confertur de relatione provinciarum cum Ordine et de aliis materiis forte a magistro Ordinis ipsis commissis (cf. n. 428).
- Alii officiales curiæ generalitiæ sunt: procurator generalis, postulator generalis causarum beatificationis et canonizationis, secretarius generalis Ordinis, syndicus Ordinis, archivista, et promotores generales. Adesse etiam possunt pro magistro Ordinis et curia aliqui periti et collaboratores.
Ex his officialibus et peritis aliqui eligi possunt etiam inter socios magistri Ordinis. - Ab ipso magistro Ordinis, audito suo consilio, instituuntur, et manent in munere ad sexennium; possunt tamen ad alterum sexennium iterum institui, semper relicta novo magistro Ordinis libertate fratres ad curiam generalitiam pertinentes mutandi.
- De institutione procuratoris et postulatoris generalis Sancta Sedes certior fiat.
- Nemo potest vocem activam in electione concedere alicui fratri qui ad capitulum electivum secundum leges nostras non pertinet aut voce activa caret.
- Infra bimestre ante electionem non fiant de facili affiliationes, assignationes, aut quorumcumque officiorum collationes, quæ ex se auferant vel conferant ius suffragii in aliquo capitulo.
- Ad quamlibet electionem omnes vocales convocandi sunt ab eo qui de iure electioni præesse debet. In ipsa convocatione indicentur tempus et locus quibus electio facienda est. Defectus convocationis non obstat, si prætermissi nihilominus interfuerint, salvo CIC 166 § 3.
- Electio fiat intra tempus pro singulis officiis præscriptum, quo termino inutiliter elapso ius amittitur et provisio officii devolvitur ad competentem superiorem.
- Cum ius eligendi sit præsertim in bonum publicum Ordinis, omnes electores tenentur convocationi obtemperare.
- Qui sine iusta causa a superiore maiori adprobata, a suffragio ferendo abstinuit in electione superiorum, voce activa privatus manet pro quacumque electione per integrum annum, a die prædictæ abstentionis computandum.
- Elector de suo iure eligendi et de convocatione peracta certus, tenetur ad electionem accedere etsi convocationem non acceperit.
- Electores dubii, etiam sponte advenientes admitti debent ad electionem, sed cum protestatione.
- Excluso omni suffragio per procuratorem, soli electores præsentes suffragium ferre valent.
- Omnis electio fit per scrutinium seu per suffragia secreta in schedulis scripta, et quidem ab electoribus per seipsos, exclusa iure nostro electione per compromissum.
- Ad validitatem suffragii requiritur ut sit liberum, secretum, certum, determinatum, absolutum. (cf. CIC 172 § 1).
- Ex iure nostro nemo validum suffragium sibimetipsi dare potest.
- Scrutinio legitime peracto, ille frater habeatur electus qui obtinuerit maioritatem absolutam, id est, quæ excedat medietatem suffragiorum, non computatis suffragiis nullis.
- Ad hanc maioritatem obtinendam, plura scrutinia possunt fieri; sed, nisi aliter provisum fuerit, electio terminatur in tertio scrutinio, in quo maioritas relativa sufficit.
- In scrutinio in quo terminatur electio et maioritas relativa sufficit, in casu æqualitatis suffragiorum, electus habeatur antiquior in Ordine.
- Quando agitur de postulatione, semper requiruntur saltem duæ tertiæ partes suffragiorum (CIC 181 § 1 et n. 297-bis). In casibus quibus in ultimo scrutinio, iuxta leges nostras, duo tantum præsentari possunt, quorum unus postulatione indiget, sed duas tertias partes suffragiorum non obtinuerit alter ut electus habeatur.
- Electio est nulla:
- si plures quam tertia pars electorum convocati non fuerint (cf. n. 445 § I);
- si quis collegio extraneus scienter admissus fuerit;
- si quis admissus fuerit qui caret voce activa et constet, eo dempto, electum non retulisse requisitum suffragiorum numerum;
- si in scrutinio inveniatur quod numerus suffragiorum superet numerum eligentium;
- si quis sibimetipsi suffragium dederit, et, eo dempto, utpote invalide dato, maioritatem suffragiorum non retulerit.
- Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio valet, sed ad eius instantiam debet, probata præteritione et absentia, a competente superiore irritari, etiam secuta confirmatione, dummodo iuridice constet recursum saltem inter triduum ab habita notitia electionis fuisse transmissum.
- Frater in priorem conventualem eligendus oportet ut sit prudens, caritativus, regularis observantiæ et apostolatus zelator.
- Præter condiciones de quibus in n. 443, ad validitatem electionis requiritur ut:
- non fuerit prior in eodem conventu per duo triennia successiva immediate præcedentia;
- non actualiter exerceat officium visitatoris generalis, regentis studiorum, moderatoris centri studiorum institutionalium, magistri novitiorum vel fratrum studentium.
- Si aliquis frater non est eligibilis ob aliquod ex impedimentis in n. 459 § II indicatis, vocales eum postulare possunt a competenti superiore, ad quem nimirum pertinet electionem confirmare.
- Frater sic postulatus et institutus, accepto officio et capta eiusdem possessione, eo ipso absolvitur a quocumque officio incompatibili, nisi dispensetur a magistro Ordinis.
- Vacante prioratu, salvo n. 302 § II, supprior in capite vel præses forte a priore provinciali institutus, quamprimum convocet vocales ut insimul:
- diem et horam electionis determinent, ita ut absentes de facili tempore opportuno advenire possint, non tamen ultra mensem ab habita notitia vacationis;
- elenchum vocalium recognoscant. Si vero aliquod dubium oritur de iure alicuius fratris (cf. n. 447 § II), res deferatur ad priorem provincialem, qui eam dirimat;
- determinent an tractatus super fratre eligendo habendus sit.
- Tempore electionis iam determinato, singuli vocales, etiam absentes, a suppriore vel a præside convocentur.
- Si convocatio facta fuit modo præscripto, et tamen non pervenit ad electorem, hic nequit dici neglectus; sed convocantis est ostendere se modo præscripto convocasse.
- In electione ultra septem scrutinia procedi nequit. Etiam in ultimo scrutinio requiritur maioritas absoluta, qua non obtenta, provisio officii ad priorem provincialem devolvitur. Si vero agatur de postulatione, servetur n. 450 § IV.
- Electio fit ad normam nn. 451–452.
Electio prioris conventualis indiget confirmatione prioris provincialis vel prioris regionalis, si de fratre agitur in vicariatu regionali assignato et electo pro conventu in ipso vicariatu, nisi statutum vicariatus regionalis aliter provideat (cf. appendicem n. 20).
- Electus prior potest electionem suam acceptare vel recusare (cf. n. 466); sed prior provincialis potest ipsi iniungere, etiam sub præcepto formali, ut prioratus onus in se suscipiat.
- Prior in actu non potest cogi ad acceptandum prioratum alterius conventus.
Salvo n. 373, 1°, ad priorem provincialem devolvitur ius instituendi priorem conventualem (cf. appendicem n. 23):
- quando conventus, tempore vacationis prioratus, non habet condiciones de quibus in n. 260; quod si habeat condiciones, sed unus vel plures vocalium suffragium ferre nolint aut nequeant, tunc unus sufficit ad electionem legitime perficiendam, dummodo ultima dies mensis expectetur;
- quando omnes vocales suæ voci renuntiaverunt nec a priore provinciali restituti fuerint;
- quando vocales non elegerunt aut postulaverunt infra mensem a cognita vacatione prioratus vel cassatione aut non acceptatione electionis præcedentis;
- quando expleto trimestri a prioratus vacatione, conventus, quacumque ex causa, nondum habuerit priorem confirmatum salvo n. 302 § II;
- quando in processu electionis facta fuerint septem scrutinia inutilia;
- quando vocales, cassata prima electione, eumdem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter vitium formæ tantum et non propter personam electi;
- quando iam factæ sunt duæ vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatæ et ab electis non acceptatæ; tunc enim, post secundam electionem, prior provincialis potest, et post tertiam debet priorem instituere.
- Ius eligendi socium prioris euntis ad capitulum provinciale competit solis conventibus qui, a sex mensibus ante celebrationem capituli, octo vocales habent, nisi forte illo anno per fratris obitum dictus numerus fuerit deminutus (cf. appendicem n. 26).
- Conventus autem qui ad minus habent sedecim vocales, ius habent duos socios eligendi, tres vero si habent viginti quattuor et quattuor si habent plus quam triginta duos.
- Fratres conventus qui numerum vocalium non habet sufficientem ut possint eligere socium prioris euntis ad capitulum provinciale, adiungantur alicui collegio ad eligendum delegatum.
- Si priorem provincialem ante finem quadriennii ab officio cessare contingat, magister Ordinis, auditis vicario et consilio provinciæ, tempus electionis determinet et condiciones, nempe utrum prior provincialis eligendus sit in capitulo provinciali ordinario aut in simplici congregatione electiva.
- Magister Ordinis, hoc in casu, potest etiam abbreviare vel prorogare prioris provincialis eligendi quadriennium, taliter quod sequens electio de novo in consueto capitulo provinciali, tempore solito, celebretur.
- Ut quis eligi possit in priorem provincialem, præter condiciones de quibus in nn. 443 et 459 § I, requiritur ut:
- triginta expleverit annos a sua nativitate, decem vero a prima professione;
- non fuerit prior provincialis in eadem provincia per duo quadriennia immediate præcedentia;
- non sit visitator generalis in eadem provincia.
- Si quis frater eligi nequeat ex defectu unius vel plurium condicionum de quibus in § I, 1°, 2°, 3°, fratres possunt eum postulare a magistro Ordinis.
- Electio prioris provincialis semper indiget confirmatione magistri Ordinis.
- Magister Ordinis potest electionem confirmare vel cassare, prout ipse ad bonum Ordinis expedire iudicaverit.
- Ut quis in diffinitorem capituli provincialis eligi possit, præter condiciones sub n. 443 § I statutas, requiritur ut:
- non diffiniverit in capitulo provinciali immediate præcedenti;
- non sit prior provincialis qui immediate ante capitulum officium suum expleverit;
- sit in provincia assignatus, aut filius provinciæ assignatus in conventu sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, dummodo ad consilium generalitium non pertineat.
- Eligi possunt in diffinitores etiam fratres qui non sunt de gremio vocalium capituli, quo in casu vocem habent in omnibus electionibus capituli, præterquam in electione prioris provincialis, si esset iteranda.
- Electio diffinitorum fit die statuto (cf. n. 357), sub præsidentia vicarii provinciæ vel prioris provincialis, ad normam n. 507.
- Per vota secreta determinetur utrum omnes simul vel unus post alium sint eligendi.
- Ante electionem, de consensu maioris partis vocalium, tractatus de eligendis haberi potest.
- Exclusa omni postulatione, electio modo sequenti perficiatur:
- si diffinitores omnes simul eliguntur, electio terminatur in septimo scrutinio in quo maioritas relativa sufficit;
- si vero unus post alium eligitur, tunc pro quocumque diffinitore, si usque ad tertium scrutinium inclusive nullus candidatus maioritatem absolutam votorum retulerit, in quarto et ultimo scrutinio illi duo tantum præsentari possunt qui in scrutinio præcedenti maiorem suffragiorum numerum obtinuerint, firmo præscripto n. 450 § III.
- Instrumentum electionis non conficiatur, sed tantum constet de electione in actis capituli.
- Diffinitor capituli generalis intellegitur frater electus in capitulo provinciali cuiuslibet provinciæ, cui ipso iure confertur vox activa in capitulo generali.
- Socius diffinitoris eodem modo electus ius habet eum supplendi in casu necessitatis.
- Cum eodem iure supplendi eligitur eodem modo socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale.
- In capitulo generali electivo, socius diffinitoris de quo in n. 407 § I, 5° et socius prioris provincialis de quo in n. 407 § I, 6° vocem habent.
- Administratio œconomica imprimis versatur circa res quæ necessariæ sunt pro vita quotidiana fratrum eorumque apostolatu, deinceps se extendit ad ædificia in quibus communitas habitat et orat eorumque suppellectilem, necnon eorumdem conservationem. Itemque oportet ut prudens administratio etiam pro imprævisis summam capitalem tempestive paret.
- Fons autem primarius omnium horum bonorum est labor assiduus fratrum et moderatio in usu et sumptibus, etiamsi largitiones benefactorum grato animo suscipiamus.
- Instituta et opera, quamvis pertineant ad conventum aut provinciam aut Ordinem et subsint iurisdictioni respectivi superioris, possunt secundum statutum administrationis provinciæ vel Ordinis quibusdam iuribus frui.
- Eodem modo propria administratio concedi potest determinatis officialibus sive conventus sive provinciæ sive Ordinis, qui considerantur ut administratores delegati.
- Superiores possunt etiam intra limites statuti administrationis provinciæ vel Ordinis determinatum fratrem ad aliquod opus particulare absolvendum deputare.
Ad conventum pertinet, nisi aliter a capitulo provinciali statuatur:
- quidquid fratres ibi assignati labore aut industria sua vel intuitu personæ vel conventus acquirunt, necnon eorum pensiones personales cuiusvis sint generis, salvis, nn. 174 et 200 § IV;
- dona facta in favorem conventus;
- omnia bona decursu temporis legitime acquisita sive immobilia sive mobilia sive capitalia, eorumque reditus.
Ad provinciam pertinent, nisi aliud a capitulo provinciali statuatur:
- fructus laboris prioris provincialis;
- dona facta in favorem provinciæ;
- dona facta pro postulantium, novitiorum et studentium educatione necnon pro sustentatione missionum aut pro aliis operibus, quæ a provinciæ directione pendent;
- fructus ex operibus et institutis, quorum provincia assumpserit expensas;
- fructus laboris fratrum extra propriam provinciam assignatorum vel laborantium, ad normam n. 600;
- hæreditaria filiorum provinciæ bona cuiusvis generis necnon legata libera, id est, quæ fratribus, absque ulla benefactoris intentione prius in scriptis vel coram testibus manifestata relinquuntur, salvo n. 200;
- bona immobilia vel mobilia vel capitalia decursu temporis a provincia acquisita, eorumque reditus;
- contributiones conventuum a capitulo provinciali taxatæ.
Ad Ordinem pertinent:
- bona immobilia, mobilia et capitalia tum Ordinis tum institutorum magistro Ordinis immediate subiectorum, eorumque reditus;
- fructus operis fratrum in iis institutis et in curia generalitia laborantium, necnon dona illis omnibus largita sine condicione speciali, salvo n. 600;
- contributiones provinciarum a capitulo generali taxatæ; contributiones conventuum vel institutorum immediate subiectorum magistro Ordinis, ab ipso cum suo consilio taxatæ;
- omnes alii proventus intuitu Ordinis advenientis.
- Debita et obligationes contrahendæ non permittantur, nisi certo constet ex consuetis reditibus debiti fœnus solvi et intra tempus non nimis longum per amortizationem reddi summam capitalem.
- In precibus pro obtinendo consensu ad contrahenda debita vel obligationes exprimi debent, sine ulla exceptione, omnia alia debita et obligationes quibus contrahens ad diem gravatur, secus obtenta venia invalida est.
- Contractus de debitis vel obligationibus contrahendis examini consilii œconomici subsint.
Communitas consentiente superiore ex bonis quæ divina Providentia ei est largita libenter “conferat ad alias Ecclesiæ necessitates et egenorum sustentationem, quos religiosi omnes in visceribus Christi diligant”.27
- Provinciæ denominantur et inter se ordinantur iuxta traditiones vigentes (cf. appendicem n. 12). Quæ deinceps condantur locum obtinebunt secundum tempus suæ erectionis.
- Exinde qui uniuscuiusque personam gerunt qua prior provincialis, diffinitor vel elector, ordinantur inter se secundum ordinem provinciarum.
Litteræ assignationis coram communitate in conventu ad quem frater mittitur, quamprimum non ultra hebdomadam ab earum receptione legantur. A quo momento incipit adscriptio fratris huic conventui, etiamsi ipse tunc adesse non potuerit.
Superior autem adnotet factum in libro consilii et de eo certiorem faciat superiorem conventus prioris assignationis.
- Constitutiones et ordinationes capitulorum generalium promulgantur per editionem in actis capitulorum generalium vel alio modo ab iisdem capitulis determinato et, nisi aliud expresse statuatur, vigere incipiunt post duos menses a promulgatione, computando a die quo inscribuntur litteræ quibus magister Ordinis exhibet fratribus acta capituli.
- Ordinationes vero magistri Ordinis promulgantur et obligare incipiunt modo ab ipso determinato.
- Ordinationes quæ in statuto provinciæ inveniuntur vim retinent usque ad revocationem per capitulum provinciale, salvo n. 279 § III.
- Aliæ ordinationes capituli provincialis durant usque ad diem quo vigere incipiunt acta capituli sequentis.
Prior:
- sæpe verbum Dei fratribus proponat et sacrificium Missæ pro eis offerat;
- consilium fratrum libenter exquirat, eorum responsabilitatem stimulet, et collaborationem omnium in bonum communitatis et salutem hominum foveat.
- Si contingat triennium prioris terminari infra trimestre quod præcedit celebrationem capituli provincialis vel electionem prioris provincialis, prorogatur prioris auctoritas usque ad completum capitulum vel, si prior provincialis extra capitulum eligatur, usquedum prior provincialis suum officium assumpserit.
- Ubi, iusta de causa, videatur non expedire ut electio prioris celebretur infra mensem post vacationem prioratus, prior provincialis, audito capitulo conventus, potest priorem cessantem vel suppriorem in capite in suum vicarium pro regimine conventus non tamen ultra sex menses instituere, nisi infra semestre celebrandum sit capitulum provinciale.
- Quilibet frater voce activa gaudens in syndicum conventus institui potest, dummodo ad hoc officium sit vere idoneus.
- Instituitur ad triennium, et potest immediate ad aliud triennium institui, non vero ad tertium nisi de consensu prioris provincialis.
- Vacante officio syndici, prior tenetur novi syndici institutionem curare infra mensem, salvo n. 318, 1°.
- Priori conventuali prohibetur ne ipse syndici munus adimpleat.
Prior provincialis:
- in fine visitationis, animadversiones et ordinationes fratribus in scriptis communicet.
- visitatione peracta, magistro Ordinis referat tum de fratribus, si nempe “in pace continui, in studio assidui, in praedicatione ferventes”28 et in observantia regulari fideles; tum de relationibus provinciam ac conventus inter et auctoritates ecclesiasticas;
- infra trimestre ante cessationem ab officio, relationem de statu provinciæ magistro Ordinis mittat, ita ut ante novam electionem eidem perveniat.
- Si tamen capitulum coadunari contingerit infra quattuor menses ante capitulum generale, computandos a prima die mensis pro celebratione in actis determinati, differtur capitulum provinciale post promulgationem actorum capituli generalis, ad diem quem magister Ordinis, audito priore provinciali, designaverit.
- Non omittatur celebratio capituli provincialis etiam si prior provincialis iam institutus fuerit.
In statuto provinciæ determinetur:
- an habendæ sint commissiones præparatoriæ;
- dies in qua facienda sit electio prioris provincialis et diffinitorum capituli;
- quot diffinitores capituli eligendi sint, nempe quattuor, sex vel octo;
- an, quot et quando eligendi sint consiliarii provinciæ;
- dies in qua faciendæ sint electiones pro capitulo generali.
- Capitulum intra mensem terminetur. De consensu autem magistri Ordinis, in casu speciali, per quindecim dies prorogari potest.
- Capitulum iusta de causa a magistro Ordinis adprobata, non ultra quindecim dies interrumpi potest. Interruptione durante, potestas de qua in n. 360 priori provinciali competit.
- Ante adprobationem magistri Ordinis acta ne publicentur. Adprobata vero typis edantur, lingua vel vernacula vel latina, a priore provinciali promulgentur et ad conventus mittantur. Insuper in unoquoque conventu publice legantur, iuxta determinationem eiusdem capituli.
- Actorum auctoritas incipit a promulgatione et terminatur cum promulgatione actorum capituli sequentis.
- Consiliarii amoveri aut muneri suo renuntiare non possunt nisi de consensu magistri Ordinis. Si consiliarium ab officio cessare contingat extra capitulum provinciale, novus consiliarius a capitulo provinciali indicatus, illi substituatur, adprobante magistro Ordinis.
- Ad consilium omnes convocandi sunt et deliberationibus adsint, nisi ex iusta causa a priore provinciali dispensentur.
Archivista, a capitulo provinciali institutus, curam habet de archivo provinciæ in quo deponantur:
- documenta quæ, sive apud priorem provincialem sive apud officiales servata, pro regimine ordinario amplius necessaria non sunt;
- documenta conventuum suppressorum;
- scripta inedita, epistolæ vel alia documenta fratrum defunctorum aut etiam extraneorum, quæ pro historia provinciæ alicuius momenti apparent.
- Ad apostolatum Ordinis in servitium Ecclesiæ efficacius exercendum, oportet ut provinciæ quæ in eadem regione vel natione, præsertim quæ in territorio unius conferentiæ episcopalis existunt, non tantum occasionaliter sese adiuvent, sed etiam pro posse secundum quasdam normas ab iisdem acceptatas regulariter cooperentur.
- Idem dicendum est de domibus vel conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis ut collaboratio omnium entitatum Ordinis in unoquoque loco efficaciter attingatur.
Ad collaborationem inter provincias unius regionis vel nationis fovendam haberi possunt:
- colloquia periodica inter priores provinciales vel diversos officiales, ut magistros novitiorum, fratrum studentium et cooperatorum, regentes, professores, promotores, etc.;
- sessiones vel commissiones interprovinciales pro problematum communium studio;
- promotores nationales vel regionales pro diversis operibus;
- novitiatus communis vel centra communia, iuxta normas a magistro Ordinis adprobandas;
- conventio, de consensu magistri Ordinis ineunda, necnon pro assignationibus faciendis de una provincia ad alteram.
- Ubi provincia vel vice-provincia iam est constituta et sodales aliarum provinciarum ad ministerium apostolicum exercendum ibi mittuntur, opus eorum ordinandum est in collaboratione cum provincia vel vice-provincia huius territorii, ita ut uniti in eodem spiritu et vita efficaciter simul cooperentur præsertim pro coordinatione apostolatus in territorio atque de bono communi solliciti progressum Ordinis in regione promoveant.
- Ad hanc cooperationem fovendam opportunæ normæ in scriptis inter provincias loci et illam quæ in territoriis fratres habet ministerium exercentes statuantur de consensu capituli vel consilii utriusque provinciæ, et a magistro Ordinis adprobentur. Hæ normæ revideri ac ponderari debent unoquoque quarto anno ab eis quorum interest, ita ut habeant actualitatem secundum necessitates pastorales ecclesiæ localis.
- Conferentiæ priorum provincialium atque vicariorum instituantur secundum nationes vel regiones, ut fraterna collaboratio sit vere organizata et cum charactere permanenti. Hæ conferentiæ adunentur regulariter secundum normas a membris entitatum statutas et a magistro Ordinis adprobatas.
- Ad fovendas has relationes mutuas, socii magistri Ordinis has regiones frequenter visitent et per aliquod tempus ibi remaneant. Informent magistrum Ordinis et capitulum generale tempore opportuno de activitatibus et progressu ibi factis.
Capitulum generale, præside magistro vel vicario Ordinis, sequenti modo celebretur:
- Die ante inceptionem capituli:
- examinentur testimoniales vocalium a tribus fratribus a præside designatis, sic tamen ut de gravioribus difficultatibus referre debeant vocalibus capituli;
- designentur a præside duo saltem actuarii qui ab aliis scriptoribus adiuvari possunt;
- designentur ex vocalibus, de consensu capituli, tres revisores quorum erit tempestive textus acceptatos comprobare;
- præses, audito capitulo, confirmet distributionem iam factam inter varias commissiones, quam, si opportunum duxerit, mutare poterit.
- Capitulum incipiat cum celebratione Missæ de Spiritu Sancto. Post homiliam fiant, in oratione fidelium, deprecationes pro felici exitu capituli, pro vivis et defunctis.
- In prima sessione plenaria capituli generalis tractetur de modo procedendi;
- commissiones laborem suum incipiunt. Præses uniuscuiusque commissionis, audito ceterorum voto, secretarium designet ex vocalibus vel ex aliis participantibus, qui accurate processus verbales conscribat; commissio omnia negotia pertractet et concludat per vota publica vel secreta; præses vero commissionis præsidi capituli referat necnon eidem capitulo in plenariis sessionibus. Resolutiones autem cuiusque commissionis, in scriptis redactæ, omnibus vocalibus necnon aliis participantibus ante sessiones plenarias distribuantur;
- magister rationem reddat de statu Ordinis;
- magister relationem de acceptis et expensis personalibus tradat commissioni de administratione œconomica, quæ de ea capitulum certius faciat;
- in capitulo electivo, die quinta ab inceptione eiusdem capituli, procedatur ad electionem magistri Ordinis;
- vocales cum magistro negotia tractent et diffiniant, servata votorum maioritate, et quidem per suffragium secretum quando præses vel notabilis vocalium pars id petierit. Quod si partes æquales fuerint, res ad ulterius examen et novam votationem remittatur. Si tunc iterum habeatur æqualitas, præses capituli suo voto paritatem dirimat. Quæstiones resolvantur per viam admonitionis, declarationis aut ordinationis, et si nova constitutio sit facienda expressis verbis fiat;
- vocales quæstiones discutiendas proponere possunt etiam tempore celebrationis capituli; determinent tempus tractandorum;
- infra duos dies post quamlibet sessionem processus verbales necnon textus acceptati et a revisoribus comprobati, in loco apto collocentur ut ab omnibus inspici possint. Si vero oriatur dubium circa textum acceptatum, revisores quamprimum rem ad capitulum deferant;
- in actis notetur tempus et locus proximi capituli;
- acta durante capitulo conficiantur et a præside, revisoribus et actuariis subscribantur.
- Magister, si eum a capitulo abesse contigerit, instituat vicarium ex vocalibus assumptum qui suas vices in omnibus gerat.
- Processus verbales sessionum a magistro Ordinis et actuariis subscripti, una cum documentis ad ipsum capitulum pertinentibus, in archivo Ordinis reponantur.
- Acta capituli, typis edita, ad omnes provincias quantocius mittantur; in singulis Ordinis conventibus saltem in duplici exemplari habeantur, et, prout ab ipso capitulo determinatum fuerit, legantur.
Ad socium pro apostolatu in Ordine præcipue hæc pertinent:
- adiuvare magistrum Ordinis in omnibus quæ ad ministerium verbi spectant;
- curam habere pro toto Ordine de problematibus exsurgentibus circa vitam apostolicam et evangelizationem;
- tamquam munus speciale circa missiones Ordinis habet negotia earum apud Sanctam Sedem pertractare, magistrum Ordinis in regimine missionum adiuvare, informationes missionales colligere et communicare.
- Ad socium pro vita intellectuali in Ordine præcipue hæc pertinent:
- adiuvare magistrum Ordinis in promotione missionis doctrinalis Ordinis, secundum n. 90 § II;
- omnes provincias adiuvare ut optime provideant de fratrum formatione intellectuali tam initiali quam permanenti;
- curam habere de omnibus quæ ad studiorum centra sub immediata iurisdictione magistri Ordinis pertinent, inclusis Institutis scientificis et Commissione sic dicta Leonina;
- opportunis temporibus regentes et promotores unius vel plurium regionum congregare, congressus fovere etc.;
- negotia de studiis in Ordine apud Sanctam Sedem pertractare.
- Socio pro vita intellectuali ne imponantur alia officia quæ eum in exercitio sui muneris impediant.
Secretarius generalis Ordinis:
- præest secretariatui generali;
- munere fungitur secretarii consilii generalitii, quin tamen vocem habeat;
- a secretario generali, pro capitulo generali celebrando instituto, sit distinctus.
- Syndicus Ordinis de omnibus bonis curam habet iuxta normas pro administratione statutas.
- Semper vocetur ad deliberationes consilii generalitii participandas, quin tamen votum habeat nisi iam sit membrum eiusdem.
- Archivista curam habet de archivo generali, ubi asservantur documenta ad historiam Ordinis pertinentia, secundum normas pro archivo provinciæ, mutatis mutandis, supra stabilitas (nn. 381–383).
- In archivo Ordinis nullus nisi de archivistæ licentia speciali admittatur; extraneis vero, qui voluerint documenta recentioris ætatis inspicere, nihil communicentur nisi de licentia magistri Ordinis.
- Promotoris generalis monialium et sororum est:
- magistrum Ordinis et procuratorem generalem adiuvare in negotiis moniales et sorores spectantibus;
- informationes circa eas vel pro eis colligere et ipsis ac diversis provinciis communicare.
- Ad eum pertinet etiam curare de institutis saecularibus Ordini aggregatis vel aggregandis.
- In curia generalitia immediate post magistrum Ordinis veniunt:
- socii magistri Ordinis et inter se secundum ordinem professionis;
- procurator generalis Ordinis;
- reliqui fratres ad curiam pertinentes, et inter se secundum ordinem professionis.
- In capitulis vero generalibus socii locum habent secundum suum ordinem, immediate post priores provinciales.
- Nullus frater curiæ generalitiæ assignetur præter eos qui ad eam, secundum constitutiones, pertinent.
Voce activa caret:
- perdurante tempore indulti et per unum annum a die reditus, exclaustratus;
- pendente petitione, ille cuius petitio exclaustrationis vel sæcularizationis ad magistrum Ordinis a priore provinciali iam transmissa est;
- ille qui licentiam a superiore maiore habet degendi extra conventum Ordinis (CIC 665 § 1), nisi hæc concessa sit causa infirmitatis curandæ, ratione studiorum aut apostolatus exercendi nomine Ordinis;
- per quinque annos a die reditus, qui illegitime Ordinem deseruit, nisi prior provincialis cum suo consilio perspectis condicionibus hoc tempus prorogaverit vel etiam abbreviaverit, dummodo a die reditus sodalis rediens per tres saltem integros annos absque voce remanserit;
- qui ista voce legitime privatus fuerit.
- In omni electione adsint præses, actuarius et saltem duo scrutatores.
- Actuarius, si non adsit a legibus nostris deputatus et exinde convocatus ac præsens, vel aliter institutus, eligatur ante omnia in primo electionis congressu per vota secreta et unico scrutinio. Potest eligi etiam ex fratribus extra capitulum et ei dari adiutor ac substitutus eodem modo electus.
- Actuarius vel adiutor debet singulis sessionibus interesse. Omnia electionis acta ab eo qui actuarii munere fungitur accurate describantur, et saltem ab eodem actuario, præside ac scrutatoribus subscripta in capituli tabulario diligenter asserventur.
- In eodem congressu vel in initio sessionis pro electione eligantur ex vocalibus scrutatores per secretum suffragium, unico scrutinio et omnes simul.
- Quando electio confirmatione indiget, instrumentum electionis conficiatur per modum processus verbalis, in duplici exemplari. Ibi adnotentur diversa scrutinia et etiam, si adfuerint, exceptiones contra validitatem electionis, dummodo tempore utili factæ fuerint (cf. n. 452, 3°, 12°, 15°). Unum exemplar ad confirmatorem mittatur; alterum vero in archivo conventus vel provinciæ asservetur (cf. appendicem n. 18).
- Quando autem electio confirmatione non indiget, unum exemplar electionis, prædicto modo subscriptum tradatur electo, salvis nn. 515 § V et 532, 3°, alterum vero una cum processu verbali in tabulario asservetur (cf. appendicem nn. 27, 28, 30).
- Fratres qui ratione muneris extra conventum suæ assignationis residentiam habitualem habent, in electione prioris voce non gaudent nisi post suum reditum definitivum (cf. appendicem n. 19).
- Pro ceteris casibus diuturnæ absentiæ vel notabilis distantiæ fratrum a conventu suæ assignationis, capitulum provinciale determinet condiciones sub quibus iidem fratres in electione prioris participare valeant (cf. n. 336).
- Electus in ipsis litteris confirmationis acceptationem vel recusationem suam propria manu subsignet, diem notando, coram duobus testibus qui eas et ipsi subscribant.
- Si vero renuntiat, rationes suæ renuntiationis priori provinciali exponat.
- Ille qui renuntiat vel qui infra quinque dies post acceptas litteras confirmationis non acceptaverit, omne ius e confirmatione quæsitum amittit.
- Litteræ quibus electio cassatur aut postulatio reicitur aut recusatio admissa adnuntiatur, mittantur ad eum qui electioni præfuit, eidemque denuntiabitur utrum novæ electioni sit locus (cf. appendicem n. 22).
- His litteris acceptis, si nova electio sit facienda, præses debet infra mensem electores convocare, ad normam n. 461.
- Nova electio facienda est præside suppriore vel fratre ad normam n. 463 iam electo, iisdem retentis actuario et scrutatoribus ac in præcedenti electione, eadem servata forma, excepta obligatione celebrandi Missam de Spiritu Sancto.
- Electio fieri debet intra tempus a priore provinciali statutum.
- Diem electionis assignare pertinet ad suppriorem de consensu vocalium ad normam nn. 461–462 necnon eidem electioni præesse.
- Socius vocem non habet nisi pro capitulo pro quo fuerit electus. Eius tamen electio non valet si capitulum ultra annum remittatur.
- Si vero pluries electio prioris provincialis celebretur propter cassationem vel recusationem electi, idem socius ad novam electionem admittatur.
- Quod si socium electum impediri contingat ante inceptionem capituli, alius, eius loco, eligi potest.
- Electioni præsit vicarius provinciæ vel vicarius electionis a magistro Ordinis forte institutus.
- Duo scrutatores designandi sunt ad normam n. 448 § IV.
- Munere secretarii fungatur actuarius capituli. Si electio in simplici congregatione electiva facienda sit, secretarius consilii conventus munere actuarii fungi potest.
- Pro ipsa electione procedatur ad normam nn. 451–452.
- Instrumentum electionis ad magistrum Ordinis mittatur in exemplari authentico; alterum vero exemplar in archivo provinciæ conservetur (cf. n. 453 § I et appendicem n. 29).
- Ius instituendi priorem provincialem ad magistrum Ordinis devolvitur:
- quando electores in die pro electione statuto nec elegerunt nec postulaverunt, sed septem scrutinia inutilia fecerunt;
- quando quacumque ex causa provincia a sex mensibus legitimo priore provinciali careat.
- Post tertiam electionem, confirmatam et non acceptatam, magister Ordinis potest, post quartam vero debet priorem provincialem instituere.
- Electio consiliariorum provinciæ, si qui sint eligendi (cf. n. 357), eodem modo fiat ac electio diffinitorum. Eligantur quoque in capitulo provinciali consiliarii subsidiarii provinciæ, iuxta numerum et modum a statuto provinciæ indicatum, qui deficientibus, qualibet ex causa, subrogentur, adprobante magistro Ordinis.
- Eligi possunt omnes fratres voce passiva gaudentes in provincia assignati, necnon filii provinciæ in domibus vel conventibus assignati sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, dummodo ad consilium generalitium non pertineant, etiamsi idem officium quovis titulo exercuerint in præcedenti quadriennio.
- In quolibet capitulo provinciali eligendi sunt duo diffinitores generales et duo socii. Qui primo loco electi sunt, censentur electi pro primo capitulo in quo diffinitores partem habere debent, sive sit capitulum electivum sive diffinitorum tantumodo; qui vero secundo loco electi sunt, pro secundo simili capitulo censeantur electi, nisi ante eorundem diffinitionem aliud capitulum provinciale intervenerit.
- Ut socii diffinitorum et socius prioris provincialis tres distincti fratres eligendi sunt.
- Si forte diffinitor electus, ante capituli generalis celebrationem, eligeretur vel institueretur prior provincialis in sua vel in aliena provincia, aut alio modo fuerit impeditus, socius ipsius diffinitoris ipso iure in eius locum subrogetur.
- Si vero socius diffinitoris vel prioris provincialis impeditus fuerit, vel desit, loco ipsorum subrogetur aliquis ex diffinitoribus capituli provincialis præcedentis, qui habet condiciones requisitas in n. 522, incipiendo ab antiquioribus in Ordine.
- Cum non sint admittendæ inordinatæ accumulationes bonorum, in casu quo in aliquo conventu bona immobilia, mobilia aut capitalia revera superflua adsint, capituli provincialis est, auditis consilio et capitulo conventus, de iis disponere.
- Hæc bona applicentur necessitatibus propriæ provinciæ aut, consulto magistro Ordinis, Ordini vel alicui provinciæ magis indigenti offerantur.
- Bona societatum vel associationum quæ vice conventus, provinciæ vel Ordinis coram Statu personam iuris civilis assumunt, sunt revera bona nostra et ut talia tractari debent.
- Ideo repræsentans legalis personæ civilis, quæ vices gerit conventus vel provinciæ vel Ordinis vel alicuius instituti ad illa pertinentis, tantum eos actus ponere potest, quos superior aut administrator competens iuxta ius nostrum facere potest; et stricte obligatur eos omnes non secundum proprium arbitrium, sed secundum indicationem officialis competentis exsequi.
- Idem valet pro aliis administratoribus et pro singulis sociis qui per suffragium vel alio quocumque modo in administratione participant. Et pro omnibus cautelæ iuridicæ adhibeantur, ne ullum detrimentum in casu mortis fratris vel aliunde exoriri possit.
- In speciali contractu determinentur iura et obligationes repræsentantis legalis, si est laicus.
- Quilibet syndicus vel administrator habeat tabularium tutum et bene ordinatum. In fine officii sui omnia acta tradat successori.
- Administratores ad negotium particulare deputati omnia acta, negotio absoluto, tradant respectivo syndico.
- Administratores delegati et deputati debent, iuxta normas pro syndicis conventus vel provinciæ constitutas, rationem reddere.
- Insuper negotio absoluto administrator deputatus rationem reddat superiori deleganti cum suo consilio.
- Contributiones ex auctoritate sive capituli generalis sive provincialis imponantur, secundum modum ab ipsis determinatum, et computantur inter expensas ordinarias tum conventuum tum provinciarum.
- Magister Ordinis cum suo consilio contributiones imponere potest conventibus sub sua immediata iurisdictione.
- Contributiones inserviant adimpletioni rationis prævisæ seu æstimatæ (budget) ordinariæ.
- Imponendæ sunt secundum introitus singulorum conventuum aut provinciarum, servatis æquitate et proportione.
Incepta quæ maiorem pecuniæ quantitatem requirunt a contributionibus ordinariis ne pendeant, sed in ratione prævisa extraordinaria ponenda sunt. Media necessaria ad ista negotia peragenda in planificatione, de qua infra nn. 585 et sequentibus disponantur.
- Provincia debet habere consilium rei œconomicæ ex syndico provinciæ et ex duobus saltem fratribus idoneis compositum, sub præsidentia ipsius syndici. Huic consilio addantur, si conveniens videatur, laici periti et fide digni.
- Consilii œconomici erit non tantum relationes omnes capitulo provinciali vel etiam consilio provinciæ subiciendas examinare, sed etiam auxilium consilio provinciæ præstare cum voto consultivo, quando agitur de rebus œconomicis maioris momenti, ut sunt præsertim ratio prævisa, taxationes contributionum, planificationes.
- Normæ, quibus consilium rei œconomicæ regitur, in statuto administrationis inserantur.
- Si capitulo provinciali bene visum fuerit, servato iure possidentis etiam quoad reditus percipiendos, pecuniæ collocationes sive stricte sive late sumptæ non fiant a singulis conventibus, sed coniunctim pro tota provincia.
- Relate ad collocationes permutationesque necessarias consilium provinciæ det regulas generales, ita ut syndicus provinciæ in collaboratione cum consilio œconomico, auditis peritis independentibus, tempestive res peragere possit.
- Negotia maioris momenti cum vix queant a singulis conventibus vel institutis e propriis absolvi, et eorum exsecutio, ut in pluribus, vires unitas omnium membrorum et communitatum provinciæ requirat, planificari debent. Planificatio includit ordinem inceptorum ut unum negotium post aliud secundum prioritatem necessitatis et possibilitatis fiat, ita ut omnes successive mutuo se adiuvent.
- Negotia huiusmodi non sunt solummodo ædificia construenda vel restauranda aut opera inauguranda, quæ semel tantum maiorem summam pecuniæ requirunt, sed etiam illa quibus annuales subventiones assignari oportet.
- Planificatio fiat a capitulo provinciali, præhabito voto consilii rei œconomicæ.
- In planificatione propter necessitates provinciæ aut alicuius conventus, limitari possunt iura conventuum super bona temporalia, non exclusis translatione aut alienatione, semper tamen audito capitulo conventuum quorum interest.
- Nullum ædificium extruatur nisi præmisso maturo peritorum voto circa locum et cetera necessaria, et antequam a consilio provinciæ, audito consilio rei œconomicæ, totius ædificationis delineatio una cum prævisione expensarum approbetur. Ita insuper ædificetur ut non indigeat multis expensis pro eius ordinaria conservatione.
- Ædificationes eo modo faciendæ sunt, quo a consilio provinciæ sint adprobatæ, et nemini liceat a re, prout est adprobata, secundum propriam æstimationem deviare.
- Ad alienandas res immobiles vel mobiles alicuius momenti requiritur etiam ut consilium rei œconomicæ provinciæ examinet utrum adsit iusta causa, æstimationem rei in scriptis faciat, et indicet æquum pretium obtinendum, consultis etiam peritis laicis, si necessarium sit.
- Contractus locationis generaliter nequeunt fieri sine prævia consultatione consilii œconomici. Insuper superior non potest facere contractum locationis sine consensu sui consilii.
- Contractus alienationis, locationis et quidem pro annua solutione conventa, vel debitorum aut obligationum contrahendorum subsunt regulis de limite expensarum, de quibus in nn. 590 et 592.
- In his contractibus autem prior provincialis cum suo consilio potest consensum dare usque ad summam a Sancta Sede pro singulis regionibus definitam (cf. CIC 638 § 3). Secus requiritur recursus ad magistrum Ordinis.
- Ad vitam regularem fovendam, semel saltem in mense colloquium habeatur in quo, moderante priore vel alio fratre ab eo designato, omnes fratres suam mentem sincere et caritative aperire possint circa argumentum prævie determinatum et tempestive adnuntiatum de iis quæ officia et munera communitatis respiciunt.
- Aliquoties in anno pariter habeatur capitulum regulare in quo fratres, modo a capitulo conventuali determinato, examinent fidelitatem suam erga missionem apostolicam conventus et vitam regularem atque aliquam pænitentiam faciant. Hac occasione superior exhortationem circa vitam spiritualem et religiosam necnon opportunas admonitiones et correctiones facere potest.
- Fratres qui sunt in periodo formationis colloquia et capitula habeant sub respectivis magistris, sed ad normam n. 309 § II, possunt quoque participare integre vel partialiter adunationibus totius communitatis.
Fratres seniores vel sanitate debiliores talem in conventu locum obtineant quo vitant communem participare possint. Apta etiam eis cura praebeatur et a cognatis amicisque visitari queant.
- Fratres nostri ab inferiori auctoritate ad superiorem leviter non confugiant pro evasione cuiusvis impositæ obœdientiæ. Quod si fecerint, recursus non admittatur.
- Si vero recursus rationabili de causa fiat frater prius obœdiat nisi collato consilio cum gravioribus personis, eiusdem fratris ac superioris consensu selectis, constet grave damnum ex obœdientia secuturum.
Neither the prior provincial nor the provincial chapter can exempt any brother completely from the authority of the local superior.
- Fratres caveant a novitatibus vel commoditatibus vitæ conquirendis, sed in omnibus et ubique sobriam vitam ducant.
- Provinciæ, perspectis temporis, regionum, personarum vel ministeriorum adiunctis, modum servandi paupertatem, iuxta normas generales et spiritum Ordinis, determinare possunt.
- Mensa fratrum sit frugalis, sufficiens tamen pro eorum necessitatibus.
- Omnes fratres legitime non impediti in communi mensa comedant.
- Præter præscripta auctoritatis ecclesiasticæ competentis, attenta traditione Ordinis, capitulum provinciale determinet formas et tempora ieiunii et abstinentiæ; capitulum vero conventuale austeritates propriæ communitatis, præsertim pro tempore Quadragesimæ, statuat.
- Capitulorum provincialium et conventualium est pro variis locorum et personarum adiunctis novas pænitentiæ formas ex hodierno vivendi modo adsumptas statuere, præsertim pro tempore Adventus et Quadragesimæ.
- Singuli fratres alia quoque opera mortificationis adiungant ut plenius pænitentiæ officium adimpleant.
- Quantitas transgressionis præcipue secundum læsionem boni communis, non secundum peccatum forsan adnexum pensanda est.
- Præcipuæ pænitentiæ sunt: aliquas exercitationes spirituales perficere, quasdam mortificationes seu privationes subire, aliqua opem ad communem utilitatem peragere.
- Fratres scientias præsertim sacras colant, attendentes non tantum ad ministerium immediate præparandum sed etiam ad propriam culturam perficiendam.
- Ad hunc finem assequendum, oportet, statutis temporibus, reservare aliquas periodos intensiori studio destinatas.
- Propter continuum progressum culturæ atque complexitatem problematum, necesse est ut altioribus investigationibus aliqui fratres specialiter addicantur, præsertim professores, sive in centris Ordinis, sive in aliis.
- Hi fratres condiciones habeant aptas ad laborandum cum peritis earumdem et affinium disciplinarum, ac iusta libertate inquirendi, discutiendi, et communicandi fruantur in fidelitate erga Ordinem et Ecclesiam.
- Si difficultates doctrinales exoriantur atque controversia non superetur, fratres audiantur a Superioribus, auxiliantibus peritis ex utraque parte designatis et utrique parti acceptis, caritate fraterna servata, salvo semper iure recurrendi ad superiores maiores.
- Fratres ubicumque ministerium exercent sociam operam ineant cum episcopis in planificatione apostolatus sive diœcesana sive nationali.
- Collaboratio aliis cum presbyteris et religiosis valde commendatur præsertim in iis quæ magis ad charisma nostrum pertinent, ita ut munera apostolatus nostri et aliorum mutuo se compleant in commune servitium Ecclesiæ.
- Cum laici ratione baptismatis et confirmationis deputati sint ad apostolatum, nos cum eis ad hoc tendere debemus ut Ecclesia in omnibus campis societatis tamquam sacramentum salutis præsens fiat et maneat.
- Fratres demum, conspicientes in omnibus hominibus bonæ voluntatis imaginem Dei creatoris et spem salutis, cum eis collaborare non dubitent quamvis eisdem nondum possint Evangelium annuntiare.
Attendant ad virtutes humanas et methodos discutiendi ac dialogandi quæ in cooperatione cum hominibus alius persuasionis speciali modo exiguntur.
- Fratres præsentes sint in universitatibus, institutis et centris scientificis necnon in scholis diversi generis et gradus, sive nostris sive alienis, præsertim ut professores et ut adsistentes religiosi.
- Fratres sedulo parati cooperari studeant cum peritis in variis scientiis, tum participando eorum investigationes, tum quærendo modos communicandi cum eis veritatem Evangelii, ita ut progressus culturæ ad clariorem perceptionem humanæ vocationis conducat atque ad altiorem intellegentiam fidei mentes excitet.
- Fratres magnopere attendant ad problemata religiosa et humana pauperum atque operariorum, et specialiter eorum qui a fide longe sunt.
- Provinciæ illas formas vitæ ac prædicationis quærant et statuant, per quas apostolatus inter illos necessitatibus obiectivis aptius respondeat.
- Cura missionum ad totum Ordinem pertinet et ideo singuli fratres modo quo possunt missiones adiuvent. Magistri Ordinis est in collaboratione cum provinciis quarum interest adiumentum præbere ita ut fratres unius vel plurium provinciarum in localium ecclesiarum servitium mittantur.
- Activitas missionalis nostra regitur:
- iure communi, necnon peculiaribus Sanctæ Sedis decretis;
- constitutionibus et statutis particularibus a provinciis elaboratis.
Ad opus missionale destinentur qui prius signa vocationis missionariæ dederint et bene parati sint ad illud exsequendum. Formatio specialis missionariis, tam clericis quam cooperatoribus, detur in aliquo conventu missionum vel aliquo instituto specializato, in quibus linguam vernaculam, mores, historiam, culturam et pastoralem missionariam populi addiscant.
- Missionarii nostri, quantum possibile sit, vitam regularem instituant, studeantque in perfecta communitate vivere.
- Ad hoc obtinendum quamprimum erigatur conventus in quo vita dominicana exprimatur iuxta exigentias, ingenium atque indolem peculiarem populi evangelizati, ut revera appareat indigena et non extranea in patria sua. Traditiones asceticæ et contemplativæ, quarum semina iam ante Evangelii prædicationem nonnumquam antiquis culturis a Deo indita sunt, quæ congruant vitæ dominicanæ, assumantur.
- Quantocius fieri possit vocationes dominicanæ promoveantur, ut plantatio Ordinis stabilis fiat et provincia autochtona erigi ac vivere queat.
- Fratres ut præcones Evangelii Christi, magnæ responsabilitatis pro unitate populi Dei conscii, curent spiritum œcumenicum inter catholicos fovere ut opus reconciliationis semper maius incrementum accipiat.
- Investigationes theologicæ circa quæstiones œcumenicas locum eminentem obtineant, et fratres debita præparatione scientifica formati in sincera collaboratione cum aliis theologis specializatis et institutis opus œcumenicum promoveant.
- Interest in primis populi Dei conscientiam illuminare circa omnes exigentias suæ insertionis in societatem humanam, et eum excitare ut cum omnibus bonæ voluntatis hominibus, in unum conatum et laborem vires coniugantur ad regnum iustitiæ, amoris fraterni et pacis in terris firmandum.
- Ad hoc obtinendum laicorum præcipue formationem adiuvare oportet, eorumque missionem et actionem propriam in societate hodierna ædificanda agnoscere et fovere.
- Fratres post primum triennium votorum simplicium, sive sponte petentes sive superiore proponente, professionem simplicem renovare possunt, non tamen ultra aliud triennium, quo in casu singulis annis renovari debet. Tamen capitulum provinciale determinare potest ut professio simplex ordinarie prorogetur post primum triennium.
- Qui ab alio Instituto religioso votis perpetuis etiam sollemnibus ligati, ex concessione magistri Ordinis et proprii superioris generalis et de consensu sui cuiusque consilii ad Ordinem nostrum transeunt, professionem sollemnem emittere non possunt nisi post triennium et semper novitiatu peracto (cf. CIC 684 §§ 1–2).
- Professio renovanda est eodem recurrente die quo tempus expletur ad quod emissa est (cf. appendicem n. 9).
- Priori provinciali facultas est iusta de causa permittendi ut renovatio votorum temporariorum per aliquod tempus, non autem ultra mensem, anticipetur.
Vota simplicia (temporaria) cessant:
- elapso tempore ad quod emissa vel renovata fuerunt;
- indulto discedendi ab Ordine consecuto a magistro Ordinis de consensu sui consilii (cf. CIC 688);
- dimissione ab Ordine ad normam iuris communis facta (cf. CIC 694–704).
- Ad religiosam formationem fovendam, integrari et promoveri debent dotes naturales quæ ad humanam maturitatem maxime conferunt, ut sunt animi stabilitas atque facultas ferendi ponderatas decisiones et assumendi proprias responsabilitates.
- Ut vitæ religiosæ ad mundi exigentias adaptatio sit revera idonea, fratres non tantum congruentem informationem, iuxta cuiusque personalem indolem et condicionem, de vigentibus vitæ socialis moribus et rationibus sentiendi atque cogitandi acquirant, sed eam sub luce vocationis suæ dominicanæ assimilare et diiudicare etiam addiscant.
- Formatio fratrum ad hoc tendere debet ut eorum qualitates humanæ et virtutes christianæ ita evolvantur ut vitam vere dominicanam agere possint et apti evadant ad participandum, modo ipsis convenienti, communitatis vitam et regimen.
- Apostolatus Ordinis participes effecti per suam professionem, præparentur fratres ad aptam actionem apostolicam exercendam ita ut veri cooperatores fiant in missione Ordinis.
- Cum fratres cooperatores plerumque indole diversi sint et eorum activitas in Ordine multiplici modo exerceri queat, necesse est eis præbere institutionem uniuscuiusque capacitati consonam, attentis Ecclesiæ et Ordinis necessitatibus in unaquaque regione.
- Formatione solida cognitionis fidei, præsertim Sacræ Scripturæ et liturgiæ enutriti, fratres addiscant quomodo his omnibus vita eorum informari et proficere debet.
- Similiter, non neglecta cultura generali, instruantur etiam in illis artibus et technicis quæ magis congruant necessitatibus vitæ ministeriique provinciæ; pro posse studia huiusmodi aliquo diplomate sanciantur.
- Opportunæ exercitationes in variis operibus apostolatus methodice et sub ductu peritorum inde a primis annis curriculi studiorum haberi debent, pro posse durante ipso anno academico et præsertim tempore vacationum, secundum normas a singulis provinciis elaboratas.
- Iuxta exigentias diversarum provinciarum et secundum determinationes a respectivis capitulis vel consiliis statutas, interruptio studiorum permittitur exercitationum causa si ad formationem necessarium videatur.
- Studia rigore et methodo scientifica præstent.
- Cum intellectualis institutio in iudicii formatione præsertim consistat, ideo critica fontium cognitio ac principiorum intellegentia et recte cogitandi modus diligentissime colantur, ita ut fratres apti evadant ad studium proprio conatu et accurato dialogo prosequendum.
- Professores inter se et etiam cum studentibus veram communionem intellectualem instituere nitantur sicque formationi omnium et singulorum studentium efficacius incumbent.
- Fratres ministerio addicti pro opportunitate invitentur ad colloquia cum professoribus et studentibus habenda de quæstionibus quæ homines magis movent ideoque incitamenta studiis præbent.
Quantum ad philosophiam et theologiam tradendas, serventur ea quæ statuuntur in decreto “Optatam totius” Concilii Vaticani secundi (nn. 13–19), speciatim attendendo ad:
- studium scientificum fontium, præcipue quidem, quod ad theologiam attinet, Sacræ Scripturæ;
- momentum syntheseos systematicæ quærendæ ope speculationis sub ductu s. Thomæ magistri (cf. n. 82 supra);
- problemata singulis temporibus et pro unaquaque regione urgentiora.
- Fratres studia complementaria peragant in institutis specialibus, secundum determinationes planificationis provinciæ (cf. supra n. 107), ratione habita aptitudinis et propensionis singulorum.
- Durante curriculo institutionali aliquam præparationem ad hæc studia incipere possunt.
- Curriculo studiorum peracto, iuvenes presbyteri religiosæ et apostolicæ vitæ cum sensu responsabilitatis applicentur, ita ut ministerium sacerdotale vitam eorum spiritualem et intellectualem revera foveat et integret, conscii specialium problematum quæ primis annis sui sacerdotii ipsis impendent.
- Fratres, præsertim superiores, iuvenes presbyteros in eorum ministeriis fraterne adiuvent consilioque adsistant.
Let the brothers follow the example of St Dominic who at home and on the road, by day and by night, was devoted to the liturgy of the hours and private prayer, and celebrated the divine mysteries with great devotion.
- Fraternitates laicales Ordinis sunt associationes laicorum qui speciali Dei dono in spiritu apostolico s. Dominici coadunati, “suam et aliorum salutem procurare intendunt” per professionem vitæ evangelicæ, secundum formam vivendi ab Ordine pro eorum statu in sæculo adaptatam et rite adprobatam.
- Habeantur quoque fraternitates sacerdotum, qui vitam et ministerium suum spiritu s. Dominici informare satagant.
Magister curam habet tum de vita spirituali tum de disciplina, prout utraque ad formandorum integram institutionem requiritur, relicta ipsis formandis libertate adeundi etiam alios patres pro magis personali directione spirituali.
- Peracto examine candidatorum, cœtus adunetur et per vota secreta iudicium ferat de admittendis vel recusandis singulis candidatis.
- Præses illius cœtus deinde de omnibus priori provinciali relationem exhibeat, cui ultimo decernere competit de admissione candidati, ita tamen ut reiectum a cœtu speciali admittere nequeat.
- Ante novitiatus inceptionem adspirantes peragant exercitia spiritualia saltem per quinque integros dies.
- Novitiatus incipit intimatione facta a legitimo superiore, ad normam n. 174. De intimatione et de affiliatione (nn. 267, 268) fiat registratio, a novitio et a duobus testibus subscripta, in libro admissionum (cf. appendicem n. 6).
- Novitiatus protrahitur saltem per unum annum. Iuxta determinationem capituli provincialis hic annus interrumpi seu in partes dividi potest ita tamen ut integer novitiatus infra spatium duorum annorum compleatur. Unum vel plura temporis spatia actuositatis formativæ extra novitiatus communitatem peragi possunt ad complendam novitiorum institutionem. In his omnibus serventur præscripta CIC 648–649.
- Peracto anno novitiatus, sive continuo sive interrupto, si dubium supersit de idoneitate novitii, potest a priore provinciali probationis tempus non ultra sex menses prorogari.
- Novitiatus peragi debet in conventu ad hoc erecto per decretum scripto datum a magistro Ordinis, de consensu sui consilii, in quo revera vigeat vita dominicana regularis et apostolica.
- Idem magister Ordinis, de consensu sui consilii, in casibus particularibus et ad modum exceptionis concedere potest ut candidatus novitiatum peragere possit in alia Ordinis domo, sub moderamine alicuius probati religiosi, qui vices magistri novitiorum gerat (cf. CIC 647 § 2).
- Superior maior permittere potest ut novitiorum cœtus per certa temporis spatia in alia Ordinis domo, a se designata, commoretur (cf. CIC 647 § 3).
- Magistri novitiorum instituuntur per capitulum provinciale vel, si extra capitulum de hoc providere oporteat, per priorem provincialem cum suo consilio (cf. appendicem n. 7), monito tamen magistro Ordinis.
- Perdurant in munere usque ad diem a capitulo sequenti designandum pro assumptione muneris a novo magistro.
- Cum formatio alumnorum non parum pendeat ex diuturna continuitate in hoc officio, amotio magistrorum extra capitulum non fiat sine gravi causa.
- Novitius potest Ordinem libere deserere aut a superiore competente quavis iusta de causa dimitti.
- Superior competens ad dimittendum novitium est proprius prior provincialis, vel si adsit periculum in mora, prior de consensu sui consilii, quo in casu relatio adæquata priori provinciali mittenda est.
- Professione nostra Deo nosmetipsos devovemur, Christum sequentes ad vitam evangelicam in Ordine ducendam, ita ut consecratio nostra baptismalis suum effectum plenius sortiatur.
- Per hanc obœdientiæ professionem consilia evangelica adimplendi obligationem suscipere intendimus, renuntiantes bonis absque dubio valde æstimandis, sine detrimento tamen vero profectui personæ humanæ. Exinanitionem nempe Christi amplectentes, insimul vitam eius in Spiritu participamus. Ita, si fideles erimus, bonorum regni cælestis in Ecclesia modo clariori testes erimus.
- In professione nostra, filiali ducti pietate, obsequi quoque promittimus Dei genetrici Virgini Mariæ, utpote Ordinis nostri Matri benevolentissimæ.
- Quando autem in eadem professione etiam s. Dominico obœdientiam promittimus, fidelitatem spiritui et proposito eius servare intendimus.
Fratrum prædicatorum Ordo, cui præsunt capitulum generale et magister Ordinis, coalescit ex provinciis quibus singulis præsunt capitulum provinciale et prior provincialis.
Singulæ autem provinciæ constant ex conventibus et domibus quæ suo quæque priore vel superiore reguntur.
- Ubi opportunum fuerit de consensu capituli vel consilii provinciæ, prævia adprobatione magistri Ordinis, erigi potest schola apostolica pro iuniorum adspirantium institutione.
- Statuta scholæ et normæ vivendi a fratribus in hac re peritioribus determinentur, de mandato et cum adprobatione prioris provincialis cum suo consilio.
- Adspirantes clerici ad novitiatum non admittantur nisi illa studia confecerint quæ pro accessu ad studia superiora seu universitaria in propria regione requiruntur.
- Congruam linguæ latinæ cognitionem habeant vel quantocius acquirere satagant.
- Pro fratribus cooperatoribus requiritur formatio secundaria vel alia equivalens a capitulo provinciali determinata.
- Candidatis admissis fiant coram testibus declarationes de quibus in appendice; et de hoc constet in libro recipiendorum per eorumdem candidatorum subscriptionem (cf. appendicem n. 5).
- Ipsis fiat etiam protestatio se nihil mercedis posse repetere ob quamcumque operam Ordini præstitam, cuius protestationis conficiatur documentum ab adspirante subscriptum (cf. appendicem n. 5).
- Ante initium novitiatus adspirans ab omnibus sæcularibus negotiis sese expediat et pecunia vel alia quæ secum detulerit in deposito communi serventur atque si ab Ordine, non emissa professione, egrediatur, ei restituantur.
- De expensis pro institutione determinent singulæ provinciæ.
- A magistro et eius collaboratoribus novitii bene edoceantur in historia salutis, in Sacra Scriptura, in liturgia et in principiis vitæ christianæ necnon circa sacerdotium.
- Bene insuper edoceantur de natura vitæ religiosæ, præcipue vero de historia, spiritualitate et legibus Ordinis; in observantia nostra initientur, eo scilicet; modo quo ipsius valor spiritualis et apostolicus eluceat.
- Excitentur ad virtutes humanas et christianas colendas, ita ut per humilitatem cordis, per animi ardorem et suiipsius abnegationem ad uberiorem spiritualem vitam perveniant. Edoceantur quomodo ad sacramentalem pænitentiam et ad Eucharistiam fructuosius accedant et orationi mentali incumbant.
Oportet quod novitii spiritu missionario imbuantur, hominum in mundo viventium condiciones et necessitates agnoscant, et sciant “qualiter ferventes in prædicatione esse debeant tempore opportuno”.29 Institutio proinde non tantum theorica verum etiam practica sit, per aliquam etiam participationem ad Ordinis activitates apostolicas.
Electores sunt fratres, voce activa gaudentes, in vicariatu directe assignati, vel indirecte ratione officii.
- Electioni præsit vicarius Ordinis, scilicet vel ex-magister Ordinis qui ab officio cessavit, vel vicarius iuxta leges nostras (cf. n. 417).
- Actuarius electionis sit primus actuarius capituli.
- Scrutatores designentur ad normam n. 448 § IV.
- Pro ipsa electione procedatur ad normam n. 452, his tamen exceptis:
- scrutinia reiteranda sunt usquedum aliquis frater per maioritatem absolutam suffragiorum electus sit;
- electores ex aula capitulari egredi nequeunt antequam novus magister electus sit, exceptis tamen scrutatoribus pro suffragiis infirmorum, si qui sint, accipiendis;
- instrumentum authenticum non conficiatur, sed fidelis relatio totius electionis cum diversis scrutiniis in processu verbali capituli adnotetur.
- Electio illico intimanda est electo qui, si absens fuerit, quamprimum ad capitulum se conferat.
- Electus, nisi graves habeat rationes, electionem de se factam acceptare tenetur. Quod si non acceptaverit et capitulares recusationem admiserint, ad novam electionem quamprimum procedere debent.
- Frater per aliquod tempus moraturus in territorio alterius provinciæ, tempestive moneat respectivum priorem provincialem, salvo semper n. 137.
- In locis ubi conventum habemus, frater itinerans pro posse conventum adeat.
- Omnes fratres, præsertim qui apud adolescentes vel iuvenes apostolatum exercent, ut officium suæ vocationis dominicanæ considerent actuose et prudenter operam dare ad fovendas vocationes ad Ordinem.
- Meminerint tamen omnes vitam et apostolatum uniuscuiusque fratris et communitatis esse primam invitationem ad vitam dominicanam capessendam.
Prior provincialis habeat archivum secretum in quo serventur documenta secreta, de quorum merito successorem suum certiorem reddere tenetur. Post mortem fratrum de quibus in documentis agitur, ista comburantur, dummodo hoc fieri queat sine præiudicio erga eos qui adhuc vivunt.
- In unoquoque vicariatu adsit consilium, cuius consensum vel consilium vicarius provincialis circa maiora negotia exquirat, ad normam statuti vicariatus. Acta huius consilii post coadunationem priori provinciali mittenda sunt.
- Numerus et modus electionis vel institutionis horum consiliariorum a statuto vicariatus determinentur.
- Quando autem prior provincialis, secundum normas in Libro Constitutionum et Ordinationum vel in Statuto provinciæ et vicariatus stabilitas, tractare debet de rebus quæ vicariatum respiciunt, tunc primum consilium vicariatus consulat priusquam ad consilium provinciæ requirat; casus vero confirmandi, instituendi vel amovendi priorem regionalem prior provincialis in consilio provinciæ tractet (cf. n. 373, 1°).
- Ut quis voce passiva gaudeat, nisi aliter provisum fuerit, requiritur ut habeat vocem activam.
- Quando agitur de electione superiorum, ut quis eligi vel postulari possit, requiritur etiam:
- ut sit presbyter;
- ut tres annos habeat a professione sollemni;
- ut ad audiendas confessiones actualiter probatus sit in Ordine.
- Praeses electionis est ille frater qui actu regit vicariatum ad normam n. 385, § II, 2°, vel eo deficiente antiquior in Ordine e superioribus huius regionis.
- Ei competit, audito consilio regionali, determinare et omnibus vocalibus notificare tempus electionis, infra tamen mensem a cognita vacatione officii.
- Ut quis valide eligi possit in priorem regionalem, salvo n. 443, requiritur ut:
- triginta compleverit annos a sua nativitate, decem vero a prima professione;
- non fuerit prior regionalis in eadem regione per duo quadriennia immediate præcedentia.
- Si quis frater eligi nequeat ex defectu unius vel plurium condicionum de quibus in § I, 1° et 2°, fratres eum postulare possunt a priore provinciali, qui dispensare potest ab interstitiis et providere ad normam n. 467.
Cum fratres permanenter apud instituta, opera vel alia huiusmodi quæ ad conventus vel provincias Ordinis non pertinent officium aliquod exercent vel laborem præstant, curet prior provincialis contractum inire in quo omnes condiciones accurate stabiliantur.
Presbyteri professi votorum temporariorum, ut in spiritu dominicano et regularis disciplinæ observantia confirmentur, saltem per triennium debent remanere in studentatu sub cura magistri, vel in alio loco sub cura alicuius patris secundum determinationem prioris provincialis cum suo consilio.
- Presbyteri studentes extra studentatum manentes, a priore vel ab aliquo patre presbytero a priore provinciali designato, opportunis colloquiis et exercitationibus in vitam et apostolatum sacerdotalem gradatim introducantur.
- Sint tamen semper sub iurisdictione prioris conventus, salvis iuribus regentis quoad studia.
- Quando provincia habet extra suum territorium in aliqua natione vel regione saltem quindecim vocales et unum conventum proprie dictum, capitulum provinciale eos coadunare potest in vicariatum regionalem, ut activitas apostolica et vita regularis fratrum ibi melius coordinari possint.
- Vicariatui regionali competit:
- habere proprium statutum a capitulo provinciali ad-probatum;
- celebrare propria capitula ad normam statuti vicariatus;
- admittere candidatos ad novitiatum et ad primam professionem;
- admittere ad professionem sollemnem et ad ordines sacros nisi in statuto provinciae aliter provideatur.
- Prior regionalis praeest vicariatui ut vicarius prioris provincialis et, praeter facultates a capitulo provinciali statutas, ius habet:
- assignandi fratres qui sunt in vicariatu, salvis iuribus prioris provincialis;
- confirmandi priorem conventualem ad normam n. 467, et instituendi superiores domorum ad normam n. 332, nisi statutum vicariatus aliter provideat;
- participandi ex officio consilio provinciae, nisi aliud in statuto provinciae determinatum sit;
157 - participandi ex officio capitulo provinciali (cf. 352 § I, 1°). (P, n. 494; K, n. 372)
-
- Prior regionalis ad quadriennium eligitur a vocalibus in vicariatu assignatis et a priore provinciali de consensu sui consilii confirmatur;
- expleto tempore pro quo prior regionalis electus fuit aut eo quocumque modo cessante, officium eiusdem exercetur a priore antiquiori in Ordine in eodem vicariatu usque ad confirmationem successoris;
- pro priore regionali, mutatis mutandis, valent quae praescribuntur de priore conventuali in n. 302 § I.
Officiales vicariatus regionalis instituantur ad normam statuti.
Postulator generalis causarum beatificationis et canonizationis:
- munere suo fungitur secundum normas a Sancta Sede stabilitas et statutum a magistro Ordinis adprobatum;
- de statu singularum causarum relationes transmittat cuilibet capitulo generali.
- Prior provincialis, aliquibus auditis fratribus gravioribus, ad communitatem eligentium non pertinentibus, potest electionem confirmare vel cassare et postulationem admittere vel reicere, prout ad bonum Ordinis expedire iudicaverit, etiamsi electio ad normam iuris facta fuerit; suam decisionem tamen non ultra moras necessarias differat.
- Si postulatio rite facta priori provinciali confirmanda esse videatur, ipse ad magistrum Ordinis recurrat pro dispensatione, qua obtenta, postulatum confirmare potest ad normam § I.
- Si conventus vel provincia vel Ordo per suos superiores vel administratores sive ordinarios sive delegatos intra fines sui muneris debita et obligationes contraxerint, ipsa persona moralis de his respondere tenetur.
- Eodem modo si contraxerit administrator deputatus, respondere debet illa persona moralis cuius nomine actus positus est.
- Si contraxerit frater sine ulla superioris licentia, ipsemet respondere debet, non autem Ordo vel provincia vel conventus.
Missæ quæ debito tempore a patribus conventus celebrari non possunt, ad priorem provincialem mittantur, quæ vero in provincia supersunt, ad magistrum Ordinis.
- Haud fratribus singulis sed solis personis moralibus in Ordine, cum consensu respectivi consilii, pias fundationes vel alia dona cum obligationibus duraturis vel onerosis acceptare liceat.
- Omnes acceptationes onerosæ requirunt insuper consensum consilii provinciæ et non de facili admittantur quæ obligationem diu duraturam imponant.
Omnes contractus, quando fieri potest, nomine personæ moralibus a lege agnitæ fiant et unum exemplar insuper in tabulario respectivi syndici provinciæ vel Ordinis conservari debet.
- Nullus frater ullam acceptet partem in administratione bonorum personarum extranearum Ordini, sive sint personæ physicæ sive morales, nisi in casu exceptionali et tunc de licentia prioris provincialis.
- Si huic administrationi adnexa sit obligatio rationis reddendæ, tunc licentia difficilius a priore provinciali concedatur, et ad tempus stricte necessarium.
- Libros quosdam et instrumenta varia ad usum personalem fratres tenere possunt, sed moderate et secundum determinationem capituli provincialis. Eis tamen qui ex oboedientia sunt addicti specialibus studiis et officiis, de licentia provincialis, audito superiore locali, libri vel instrumenta congruentia concedi possunt.
- Quando fratres in alium conventum assignantur, ea tantum secum afferre possunt quae provincialis, iuxta legitimas provinciae consuetudines, permiserit.
Præ oculis semper habebunt fratres eorum publicas interventiones (in libris, diariis, radio et televisio) non tantum in ipsos sed etiam in fratres eorum et Ordinem et Ecclesiam redundare. Quamobrem sedulo invigilent ut crescat mens dialogi et mutuæ responsabilitatis in iudicio eligendo tam cum fratribus quam cum superioribus eorum. Peculiarem attentionem ferant huic critico dialogo cum superioribus maioribus si eorum dicta vel scripta ad materias disputatas alicuius momenti spectant.
- No one may validly enter the novitiate before completing his seventeenth year.
- To admit into the Order those who have left it or another religious order, the prior consent of the provincial council is required, in addition to the following:
- admission by the prior provincial if they departed during the novitiate;
- admission by the Master of the Order, with the consent of his council, if they departed at the completion of the novitiate, or after profession, with due regard for the prescriptions of CCL 690, § I.
Ad ordines promoveri possunt tantum fratres qui:
- sint professi a votis sollemnibus;
- debitis qualitatibus præditi sint;
- a proprio superiore maiore præsententur;
- a consilio conventuali adprobentur, cuius est examinare si ordinandi requisita habeant.
- Ordinationes quæ in vigore permanserunt per quinque capitula continua et in sexto fuerunt adprobatæ in librum constitutionum et ordinationum inserantur.
- Ordinationes quæ in libro constitutionum et ordinationum inveniuntur per capitulum generale revocari possunt usque ad proximum capitulum; si vero secundum capitulum primum confirmet definitive abrogantur (cf. appendicem n. 2).
In negotiis tractandis vim habet iuris, quod, præsente maiore parte eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute maiori, id est, quod excedat medietatem suffragiorum, suffragiis nullis et abstentionibus non computatis, salvo CIC 127 § 1.
Prior qui ob infirmitatem impeditur a suis muneribus rite obeundis, si spes non appareat valetudinis intra sex menses recuperandæ, officio suo renuntiet.
- Capitulo adsit secretarius, unico scrutinio ab eodem electus.
- De iudicio prioris, consentiente capitulo ad illud quandoque possunt vocari et audiri fratres professi non vocales, quin tamen habeant votum.
- In deliberationibus semper sufficit simplex votorum maioritas, abstentionibus non computatis.
- Si vota fuerint æqualia, præses ad breve tempus decisionem differre potest antequam causam dirimat, salvo CIC 127, § I.
- Res ordinarie per vota secreta decernantur.
Semel saltem in mense, consilium coadunetur et negotia gerat iuxta normas supra nn. 312 et 313 pro capitulo conventuali statutas.
- Superior domus ad triennium, auditis fratribus domus, instituitur a priore provinciali vel a priore regionali, si agatur de fratre in vicariatu regionali assignato et nisi statutum vicariatus aliter provideat. Et ad alterum triennium immediate subsequens potest eodem modo institui, non autem ad tertium.
- Elapso triennio, prior provincialis vel regionalis tenetur instituere superiorem infra mensem. Superior tamen domus in officio permaneat usquedum eius successor præsens sit in domo, nisi prior provincialis aliud determinaverit.
In capitulo generali diffinitorum coadunantur et vocem habent:
- magister Ordinis;
- ex-magistri Ordinis;
- diffinitores a singulis provinciis electi;
- delegati a singulis vice-provinciis et vicariatibus generalibus electi;
- delegati aliorum vicariatuum, selecti ad normam n. 409-bis, exclusis vero prioribus regionalibus et vicariis provincialibus;
In capitulo generali priorum provincialium coadunantur et vocem habent:
- magister Ordinis;
- ex-magistri Ordinis;
- singuli priores provinciales, salvo n. 258;
- dimidia pars adsistentium magistri Ordinis;
- Consultatio vocalium fiat per litteras ad priorem provincialem mittendas, in quibus unusquisque vocalis indicet tria nomina secundum ordinem præferentiæ.
- Prior provincialis vicarium provincialem instituat unum ex tribus qui maiorem numerum suffragiorum retulerit, nisi propter bonum Ordinis alium instituere expedire iudicaverit.
In qualibet provincia sit syndicus qui de bonis provinciæ curam habeat secundum normas pro administratione statutas.
- Quando provincia habet extra suum territorium in aliqua natione vel regione saltem quindecim vocales et unum conventum proprie dictum, capitulum provinciale eos coadunare potest in vicariatum regionalem, ut activitas apostolica et vita regularis fratrum ibi melius coordinari possint.
- Vicariatui regionali competit:
- habere proprium statutum a capitulo provinciali adprobatum;
- celebrare propria capitula ad normam statuti vicariatus;
- admittere candidatos ad novitiatum et ad primam professionem;
- admittere ad professionem sollemnem et ad ordines sacros nisi in statuto provinciae aliter provideatur.
Ubi desunt condiciones supra n. 384 indicatae pro vicariatu regionali, capitulum provinciale potest instituere vicariatum provincialem, et statutum speciale pro eo conficere; secus vicarius provincialis, auditis fratribus, a priore provinciali instituatur.
Frater ut iter faciat semper indiget licentia competentis superioris.
Magisterium in sacra theologia fratribus confertur qui in scientiis, praesertim sacris, promovendis eminentes agnoscuntur. Huiusmodi excellentia comprobatur capacitate reflexionem et inquisitionem doctrinalem suscitandi ac ducendi, necnon operibus eximii valoris editis atque auctoritate in campo scientifico etiam extra Ordinem iam assecuta.
Fratres adprobati in examine Ordinis ad confessiones audiendas, ipso facto adprobationis ab examinatoribus subscriptæ, facultatem delegatam possident super personas Ordini subiectas, monialibus exceptis, et super alias diu noctuque in domibus nostris degentes (CIC 967–969).
Quilibet frater negotia propria, domus vel provinciæ pertractat cum Sancta Sede mediante procuratore Ordinis cui competit hoc servitium præbere, salvo semper iure cuiuslibet optata sua Romano Pontifici plena libertate patefacere (cf. Lumen Gentium n. 37), et salvis nn. 426, 3°, 427 § I, 5°, et 434, 1°.
- Quoad confirmationem aut cassationem electionis vicarii provincialis eiusque acceptationem, serventur nn. 465–473.
- Ius instituendi vicarium provincialem devolvitur ad priorem provincialem, salvo n. 373, 1°:
- quando vicariatus tempore vacationis prioris regionalis non habet condiciones de quibus in n. 384; tunc tamen in institutione vicarii attendi debent nn. 483, 484;
- quando omnes vocales suae voci renuntiaverint nec a priore provinciali restituti fuerint;
- quando quacumque ex causa intra sex menses a cognita vacatione, prior regionalis non electus aut postulatus fuerit;
- quando in processu electionis facta fuerint septem scrutinia inutilia (cf. 480 § II, 2°);
- quando fratres, cassata prima electione, eundem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter formam tantum et non propter personam electi;
- quando iam factae sunt duae vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatae et ab electis non accepta-tae; tunc enim, post secundam electionem prior provincialis potest, et post tertiam debet priorem regionalem instituere.
Quae pro electione prioris regionalis statuta sunt in nn. 477-481, mutatis mutandis, valent etiam pro electione vicarii pro-vincialis (cf. n. 389).
Quando vicarius provincialis a priore provinciali instituendus est, audiantur prius fratres qui iuxta n. 478 vocem activam in electione haberent (cf. appendicem n. 24).
- Ad consilium provinciale vel ad consilium regionale pertinet determinare, pro unoquoque collegio electivo, utrum vocales debeant specialiter in unum convenire pro elec-tione facienda vel suffragium suum per litteras mittere.
- Si electio facienda est in congregatione speciali:
- praeses et locus electionis determinentur a consilio vel provinciali vel regionali;
- in ipso actu electionis serventur nn. 452 et 494 § III;
- post electionem delegati provideatur eodem modo de substituto pro casu necessitatis.
- Si vero vocales non possunt de facili in unum convenire, fiat iuxta normas sequentes:
- quilibet vocalis in schedula suffragium suum scribat et sub duplici involucro ad priorem provincialem vel priorem regionalem mittat, ad normam n. 480 § III;
- elapso tempore praefixo pro receptione schedularum, prior provincialis vel regionalis scrutatoribus a consilio approbatis scrutinium faciat ad normam n. 480 § IV, 1°-4°;
- si maioritas pro electione obtinetur, de exitu electionis omnes vocales per litteras certiores fiant;
- si vero maioritas absoluta in primo scrutinio non obti-netur, prior provincialis vel regionalis cum suo consilio suo procedat secundum normas n. 480 § IV, 6° et 7°; in ultimo vero scrutinio, sive sit secundum (n. 6°), sive tertium vel quartum (n. 7°), illi duo tantum praesentari possunt qui in praecedenti scrutinio maiorem numerum suffragiorum retulerint, firmo n. 450 § III
- in casu deficientiae delegati, tamquam substitutus ille habeatur qui in ultimo scrutinio quoad numerum suffragiorum secundum locum obtinuit, salvo n. 450 § III.
- Electio fit quoad modum ad normam n. 452.
- In conventibus ubi plures socii eligendi sunt (cf. n. 490, § II), unus post alium eligatur.
- Pro unaquaque electione, si usque ad tertium scrutinium inclusive nullus candidatus maioritatem absolutam votorum retulerit, in quarto et ultimo scrutinio illi duo tantum praesentari possunt, qui in scrutinio praecedenti maiorem numerum suffragiorum retulerint, firmo praescripto n. 450, § III.
- Quolibet anno, syndicus provinciae, vice-provinciae et vicariatus generalis consilio respectivo rationem reddant accuratam et completam de acceptis et expensis, debitis et creditis eiusdem entitatis, de gestionibus ab eis factis, et de statu œconomico entitatis; proponant etiam rationem praesumptam seu aestimatam pro anno sequenti. Omnes hæ relationes a consilio respectivo adprobandæ sunt. Unoquoque mense syndicus debet suam relationem œconomicam proponere superiori entitatis.
- Prior regionalis et vicarius provincialis similiter mittat priori provinciali suo accuratam relationem de statu œconomico a consilio adprobatam eodem modo ut supra in § I statuitur.
Ad regularem observantiam omnia elementa pertinent quæ vitam dominicanam constituunt et per disciplinam communem ordinant. Inter hæc autem eminet vita communis, celebratio liturgiæ et oratio privata,Humbertus de Romanis, Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier (Roma, 1888), vol. I, 153, 170 et 172. Cf. Mt 6, 5–6. votorum impletio, studium assiduum veritatis et ministerium apostolicum, ad quorum fidelem adimpletionem nos adiuvant clausura, silentium, habitus et opera pænitentiæ.
- Cum contemplatio divinorum et intimum colloquium ac familiaritas cum Deo non tantum in celebrationibus liturgicis et in lectione divina, sed etiam in assidua oratione privata quærenda sint, hanc orationem fratres sedulo colant.
- Omnes fratres quotidie saltem per mediam horam orationi mentali vacent, tempore a capitulo conventuali determinato, et in quantum fieri potest, in communi.
Ut quis in diffinitorem capituli generalis vel socium diffinitoris aut prioris provincialis eligi possit requiritur ut:
- sit filius provinciæ vel in ea a sex saltem annis assignatus, etsi non provinciæ filius;
- non diffiniverit nec elegerit eodem titulo in capitulo generali immediate præcedenti;
- non sit directe assignatus in domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis.
Fratribus itinerantibus concedatur necessaria pecunia a superiore, cui rationem de ea et de aliis extra domum acceptis reddant post itineris finem.
- Ministerium prædicationis opus communitarium est et ad universam communitatem primo pertinet;
- Fratres cooperatores partem habent in apostolatu totius communitatis non solum labore suo quo necessitatibus conventus provident, sed etiam ministerio proprie dicto, tam cum fratribus sacerdotibus cooperando quam secundum indolem suam activitatem apostolicam exercendo.
- Superior una cum fratribus hoc munus commune prædicationis ponderet et recipiat, ut communitas integra responsabilis fiat; firmo tamen iure superioris decidendi et aliquod ministerium particulare acceptandi.
- In colloquiis fraternis fratres experientias et quæstiones apostolicas inter se conferant ut eas studio communi subiciant et iunctis viribus in cœtibus specialibus ministerium efficacius exercere valeant.
Syndicus Ordinis modo pro syndico provinciæ statuto rationem reddat magistro Ordinis et suo consilio.
- No brother shall take any part in the administration of goods belonging to people who are not members of the Order,
whether they are physical or moral persons, apart from an exceptional case and then with the permission of the prior provincial. - If an obligation to give an account is attached to this administration, then the prior provincial’s permission should be granted with greater reluctance and strictly for the time required.
- Professio simplex facienda est sub hac formula: “Ego frater N.N. facio professionem et promitto obœdientiam Deo et b. Mariæ et b. Dominico et tibi fratri N.N. magistro Ordinis fratrum Prædicatorum et successoribus tuis (vel: tibi fratri N.N. priori provinciali provinciæ...; vel: delegato...; vice fratris N.N. magistri Ordinis fratrum Prædicatorum et successorum eius), secundum regulam b. Augustini et institutiones fratrum Prædicatorum quod ero obœdiens tibi tuisque successoribus ad triennium (vel: ad annum).”
- Si vero tempore professionis Ordo magistrum non habuerit, profitens obœdientiam præsidenti promittat vice magistri Ordinis, absque expressione cuiuscumque nominis.
- Ad magistrum Ordinis præcipue pertinet:
- providere ut Ordo universus, per studium assiduum necessitatibus temporum aptatum, missionem suam adimpleat;
- constituere et promovere illa centra altioris studii quæ, propter exigentias laboris vel muneris, sub ipsius cura immediata esse debent;
- collaborationem inter provincias stimulare et, pro opportunitate, favere erectioni conventuum studiorum vel centrorum pluribus provinciis communium.
- In his omnibus peragendis magister Ordinis ab adsistente negotiis de vita intellectuali addicto.
- Ordinis entia per capitula vel in statutis definiant modus operandi de bonis pecuniariis (administratio; cura argenti, actionum, obligationum vel similium; collocatio et permutationes in mensis publicis) secundum conditiones peculiares loci.
- Pecuniæ in mensis solummodo publicis (vulgo: bank) de quarum securitate certo constat deponantur et quidem ad mentem n. 555 sub nomine respectivæ personæ moralis vel instituti ad quæ pertinent.
- Mensa publica eligatur ab ipso administratore de consensu superioris.
- Infra bimestre quod præcedit emissionem professionis simplicis et infra semestre quod præcedit emissionem professionis sollemnis examinetur frater eique fiant declarationes iuxta ea quæ in appendice habentur (cf. appendicem n. 5).
- Quoad materiam vero examinis interrogetur et circa obligationes professionis nostræ et circa dispositiones humanas ac spirituales quæ ipsum ad vitam Deo per professionem consecrandam in Ordine alliciunt.
- Salvo n. 207, ius examinandi pertinet ad conventum ubi frater peregit novitiatum vel ubi est actualiter assignatus et examinatores sunt fratres a priore provinciali vel a priore cum suo consilio designati. Examen autem extra conventum novitiatus vel assignationis fieri potest.
-
- Magister Ordinis, de consensu sui consilii, erigere potest vice-provinciam, quæ saltem habeat in territorio ei assignato duos conventus proprie dictos et viginti quinque vocales; insuper possit ex propriis mediis providere ut habeat condiciones ad novam provinciam instaurandam stabilitas.
- Vice-provinciæ præest ut superior maior prior vice-provincialis, a capitulo vice-provinciæ electus. Vice-provincia obligationes et iura provinciæ habet.
- In territorio ubi non existit provincia vel viceprovincia propter exigentias locales vel fundatam spem plantandi Ordinem modo permanenti, magister Ordinis, auditis prius fratribus vicariatui assignandis, de consensu sui consilii, et audito consilio provinciae cuius interest, erigere potest cum territorio determinato, vicariatum generalem qui regatur statutis ab ipso confectis et a magistro Ordinis cum suo consilio adprobatis.
In hoc casu, vicarius generalis prima vice a magistro Ordinis instituitur ad quadriennium, auditis fratribus vicariatus.
Relationes inter hunc vicariatum generalem et alios vicariatus forsitan ibi existentes, secundum n. 395 determinandae sunt.
Consilii est:
- consensum dare ad institutionem vel amotionem syndici;
- suffragium ferre, ad normam nn. 192, 196, 197, 202, 206, 207, pro admissione fratrum ad professionem;
- dimittere tum postulantem tum novitium in casu urgenti;
- dare adprobationem de moribus iure nostro requisitam pro examinibus subeundis vel pro ordinibus suscipiendis;
- adprobare rationem syndici et aliorum administratorum, necnon omnia alia de administratione œconomica decernere ad normam nn. 563 § I, 568;
- decernere ea omnia quæ a capitulo provinciali examini et decisioni consilii relinquuntur.
- Ad munera missionalia efficacius et plenius adimplenda, foveatur collaboratio fratrum inter provincias in eisdem regionibus laborantes.
- Fiat etiam collaboratio omnium provinciarum in tota activitate missionali Ordinis, ita ut priores provinciales libenter præsentent fratres idoneos ad opus commune prosequendum.
- In negotiis missionum expediendis magister Ordinis adiuvatur ab adsistente negotiis pro apostolatu in Ordine addicto a socio pro apostolatu in Ordine.
- Ubi opportunum fuerit, adspirantes ad Ordinem antequam ad novitiatum admittantur per aliquod tempus ad ipsum præparentur.
- Capituli provincialis vel prioris provincialis cum suo consilio erit determinare tempus, modum et locum huius præparationis.
- Fratres cooperatores, expleto novitiatu, per integrum triennium in conventu pro eorum formatione designato commorari debent, sub cura proprii magistri quoad formationem spiritualem et humanam; sub cura regentis vel alicuius fratris idonei a priore provinciali cum suo consilio designati, quoad formationem intellectualem et professionalem.
- Magister cooperatorum ab aliquo fratre cooperatore sollemniter professo in suo munere adimplendo adiuvari potest.
- Superiores ad ordines neminem admittant quamdiu de eiusdem moribus religiosis, de aptitudine ad sacerdotale officium et de profectu in studiis sibi per accuratam inquisitionem non constiterit.
- Ipsi vero singulos ordinandos interrogare ne omittant ut certiores reddantur eos libere ac scienter ad ordines in statu religioso promoveri velle
- Capituli etiam est:
- vitam communitatis ordinare, infra limites legum nostrarum, in iis quæ secundum determinationem capituli provincialis, iudicio conventus relinquuntur;
- negotia graviora iudicio præsidis circa apostolatum et administrationem temporalem conventus tractare, salvis iuribus prioris provincialis.
- Ad hoc quod vita communis apostolatui inserviat et laboribus fratrum locupletata sit quilibet conventus elaboret proprium programma seu schema vitæ apostolicæ. Schema hoc ab omnibus præparatum et revisum, a priore provinciali adprobari debet. Hoc modo eliminabitur activitas individualis a propria communitate et a priore provinciali non admissa.
- Capitulum provinciale determinet quænam in capitulo conventuali voto decisivo decernenda sint.
- Supprior instituatur a priore ad normam n. 310, 2°. Si infra hunc terminum non instituatur, ius eum instituendi ad priorem provincialem devolvitur. In eodem officio institui potest immediate secunda vice, non vero tertia, nisi de consensu prioris provincialis.
- Supprior in officio permanet usquedum prior nuper electus suppriorem instituerit ad normam § I.
- Si alia de causa suppriorem a suo officio cessare contingat, prior intra mensem novum suppriorem instituere debet; secus ius eum instituendi ad priorem provincialem devolvitur.
- Munus consilii provinciæ est priorem provincialem adiuvare in officio rite adimplendo, præcipue in iis quæ a capitulo provinciali statuta fuerunt et decursu temporis opportuna vel necessaria videbuntur ad apostolatum et ad vitam regularem promovendam.
- In consilio provinciæ negotia graviora decerni debent voto decisivo nisi aliter in legibus nostris determinatum fuerit.
- Si suffragia aliquando fuerint æqualia, præses suo voto paritatem dirimat, salvo CIC 127, § I.
Singulæ provinciæ quæ habent decem saltem fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciæ extra fines provinciæ, ius habent mittendi unum delegatum, electum ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ, ad capitulum generale aut diffinitorum aut priorum provincialium (cf. appendicem n. 17). Selectio huiusmodi tali modo a magistro Ordinis cum suo consilio fiat, ut dimidia pars provinciarum in uno capitulo et altera dimidia pars in altero repræsentetur.
In ipso actu electionis superiorum sic procedatur:
- electoribus coadunatis tempore et loco statutis atque Spiritu Sancto invocato, præses, scrutatores et actuarius iusiurandum interponant de munere fideliter implendo ac de secreto servando circa acta in comitiis etiam expleta electione;
- actuarius proferat nomina singulorum qui debent iure adesse ut electores; ipsi vero respondeant, si adsint;
- exceptiones, si quæ sint, contra admissionem vel exclusionem alicuius vocalis, debent tunc opponi;
- præses in memoriam vocalium revocet quod suffragium sibimetipsi nemo valide dare potest;
- schedulis iam ab actuario distributis, vocales suffragium suum scribant, hoc modo: eligo vel postulo N.N. indicando nomen et cognomen. In omni casu adhibenda est formula completa: eligo vel postulo;
- si quis ex vocalibus præsens in conventu ob infirmitatem in cella retineatur, tunc scrutatores illum simul adeant eiusque suffragium scriptum exquirant. Si infirmus vero scribere nequeat, potest alii suum suffragium scribendum committere aut etiam viva voce ipsis scrutatoribus manifestare a quibus tamen illud statim scripto consignetur;
- scrutatores deinde vocales incipiendo a maioribus, singillatim schedulam suam complicatam in urnam apertam deponant;
- schedulæ a scrutatoribus enumerentur. Si numerus earum non excedat numerum eligentium, tunc explicentur; secus statim comburantur, et electores novam schedulam scribant;
- scrutatores schedulas legant et suffragia adnotent;
- scrutatores suas adnotationes inter se conferant et postquam easdem concordes invenerint, schedulæ comburantur;
- deinde præses legat alta voce nomina singulorum qui aliquod suffragium retulerint;
- exceptiones, si quæ sint, contra formam ipsius actus electionis, debent tunc opponi;
- de consensu maioritatis, processus electionis inter scrutinia interrumpi potest, sed ultimum scrutinium eadem die habeatur;
- si maioritas requisita obtinetur, præses declaret fratrem N.N. canonice electum vel postulatum in tale vel tale officium. Si præses electus fuerit, declaratio proferatur a primo scrutatore;
- exceptiones, si quæ sint, contra personam electi, debent tunc opponi;
- instrumentum electionis conficiatur a præside, a scrutatoribus et ab actuario subsignatum.
Prior provincialis ante confirmationem petere tenetur consensum:
- magistri Ordinis, si electus vel postulatus sit assignatus in conventu immediatæ iurisdictioni eiusdem magistri Ordinis subiecto;
- prioris provincialis provinciæ assignationis, si electus vel postulatus sit assignatus in alia provincia; atque etiam prioris provincialis affiliationis, si extra provinciam suæ affiliationis assignatus fuerit.
- Salvo n. 491 § II, et exceptis iis qui ad normam n. 352 § I et § III iam repræsentantur, delegatum euntem ad capitulum provinciale eligunt, dummodo voce activa gaudeant (cf. nn. 440 et 441):
- fratres directe assignati domibus provinciæ;
- nisi in statuto provinciae aliter disponatur, fratres directe assignati in domibus vel conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, iis semper exceptis qui ad consilium generalitium pertinent;
- fratres indirecte assignati extra provinciam, dummodo non sint superiores;
- fratres assignati conventibus, pro quibus conventio inita est ad normam n. 391, 4°–6°, dummodo non sint superiores.
- Firmo n. 490 § I, quoad numerum vocalium pro electione socii prioris, alii vocales extra conventum degentes, qui gravi de causa electioni socii participare nequeunt in conventu suæ assignationis (cf. n. 491), a priore provinciali cum suo consilio ad determinatum collegium electivum aggregentur.
- Firmo n. 443 § I, omnes fratres vocem habentes in electione delegati sunt etiam eligibiles ex ipso collegio ad quod pertinent.
Nulli fratri liceat depositum personale in mensis publicis habere, nisi de licentia provincialis vel magistri Ordinis. In hoc casu etiam syndicus habere debet facultatem liberandi pecuniam.
- Licentia ad longum iter ordinarie fiat in scriptis et exprimat terminum, causam et tempus
eius; frater presbyter habeat insuper litteras testimoniales sui superioris. - Superior localis, intra terminos a priore provinciali designatos, itinerandi licentiam dare potest.
In spiritu veri dialogi fratres colloquia instituant cum asseclis religionum non christianarum et cum non credentibus. Meminerint tamen praeparationem specialem circa problemata exinde insurgentia omnino necessariam esse.
Ad ordines promoveri possunt tantum fratres qui:
- sint professi a votis sollemnibus;
- debitis qualitatibus præditi sint;
- a proprio superiore maiore præsententur;
- a consilio conventuali adprobentur, cuius est examinare si ordinandi requisita habeant.
- Exercitio muneris confessarii præmittatur examen speciale. Elapso triennio, tenentur fratres alterum examen subire. Modus haec examina faciendi necnon casus in quibus dispensatio a secundo datur, in Ratione generali studiorum statuuntur.
- Fratres primum examen subire debent infra sex menses ab institutionali studiorum curriculo theologico absoluto.
- Ante haec examina requiritur ad validitatem votatio de moribus de qua n. 318, 4°.
- If, for a period of three years, a province does not have three convents or thirty-five voters assigned in that province and habitually living there, the Master of the Order, having consulted his council, shall declare that it no longer enjoys the right to take part in general chapters as a province and shall reduce it to a vice-province in accordance with n. 257, unless a general chapter has already been convoked.
- When a province which had been reduced to a viceprovince as provided for in § I, shall once again, for a period of three years, have the necessary conditions, the Master of the Order must declare that it enjoys all its rights as a province.
- In regions where, because of adverse circumstances, a provincial chapter cannot be held, the Master of the Order, with the consent of his council, may provide for its equitable representation at the general chapter.
- Assignatio est adscriptio fratris alicui provinciæ vel conventui determinato, cum omnibus iuribus et obligationibus nisi aliud suis in locis expresse caveatur.
- Assignatio vel est directa seu simpliciter facta, vel indirecta seu facta ratione officii vel studiorum.
- Assignatio vero ratione studiorum extra propriam provinciam, ad habendam vocem in electionibus non sufficit.
- Assignatio ratione officii unice valet pro superioribus, illa autem ratione studiorum tantummodo pro studentibus extra provinciam.
- Quilibet frater iam inde a prima professione indiget assignatione directa determinato conventui, quæ est per se sine limitatione temporis. Assignatio indirecta durat solo tempore officii.
- Capitulum generale vel magister Ordinis ad quamcumque provinciam aut conventum fratres libere assignare potest; capitulum autem provinciale vel prior provincialis assignationes facere potest in sua provincia.
- Frater qui a magistro Ordinis vel a capitulo generali ad provinciam simpliciter assignatus fuerit, indiget praeterea assignatione conventui determinato.
- Fratrum assignationes directae fiant in scriptis (cf. appendicem n. 12).
Prior instituat sacristam, bibliothecarium, lectorem conventualem et alios officiales quos utiles iudicaverit.
Pro unoquoque officiali, capitulum provinciale condiciones, durationem, munera aliaque opportuna determinet.
-
- Domus filialis ab aliquo conventu dependens constitui potest a capitulo provinciali;
- domus vicarium instituat qui in omnibus sese gerat iuxta determinationes ab eodem datas.
- Normæ de modo instituendi vicarium, de destinatione fratrum ad domum filialem, de eorum iuribus et obligationibus erga conventum, a capitulo provinciali statuantur.
- Fratres in domo filiali degentes, etsi in conventu assignati, non computantur ad numerum fratrum pro conventu proprie dicto requisitum.
Litteris convocationis acceptis:
- fiat electio delegatorum de quibus in n. 352 § I, 5°, et in conventibus ius habentibus electio socii vel sociorum prioris euntis ad capitulum, præside suppriore conventus;
- tres menses ante inceptionem capituli, prior provincialis relationem circa statum provinciæ necnon circa graviora problemata in ea existentia, et officiales provinciæ (cf. nn. 376–381) relationem circa omnia ad eos competentia, capitularibus et conventibus mittant;
- in omnibus provinciæ conventibus habeatur tractatus præside priore in quo examinentur relationes de quibus in 2° et determinentur propositiones vel petitiones in bonum provinciæ vel conventus, ad capitulum mittendæ.
- In casibus ordinariis ad valorem deliberationum semper adsint saltem quatuor consiliarii. In casibus urgentioribus, quando plures non habentur ad manus, duo sufficiunt.
- Quando agitur de rebus ad studium, ad professores et ad studentes pertinentibus, etiam quoad scholam apostolicam, semper adsit regens vel promotor studiorum de quo in n. 366, 2°.
- Alii socii mutuas relationes provinciarum cum magistro Ordinis fovent, illumque adiuvant communicando decisiones necnon directivas normas regiminis centralis provinciis sibi addictis, illasque bene cognoscendo et, iuxta dispositiones magistri Ordinis, assidue frequentando. Super singulas provincias tamen nulla potestate gaudent.
- Eorum munus præcipuum est provincias adiuvare et inter illas eiusdem regionis collaborationem promovere, in praxim reducendo ea quæ de hoc in nn. 390–395 dicuntur. Præponi etiam possunt, de iudicio magistri Ordinis, aliquibus Secretariatibus.
- Omnes socii instituuntur a magistro Ordinis, manent in munere ad sexennium, possunt tamen ad alterum sexennium iterum institui; semper relicta novo magistro Ordinis libertate fratres ad consilium generalitium pertinentes mutandi.
- Institutio sociorum pro relationibus provinciarum cum magistro Ordinis fiat auditis prioribus provincialibus quibus interest, qui, prius inter se de hoc convenientes, tria nomina ipsi magistro Ordinis præsentent.
- Quolibet mense coram consilio syndicus conventus rationem reddat de omnibus acceptis et expensis, debitis et creditis.
- Quolibet anno superior conventus provinciali mittat rationem accuratam et completam a syn-
dico confectam, in qua etiam contineatur ratio praesumpta seu aestimata (vulgo budget, état) pro anno sequenti, audito capitulo, si capitulum provinciale hoc determinaverit, et a consilio conventus adprobatam, cuius exemplaria asserventur in tabulario
Singulis annis ante finem mensis iunii, provincialis mittat magistro Ordinis relationem, a syndico provinciae confectam et a consilio provinciae adprobatam, de statu oeconomico suae provinciae, secundum indicationes a syndico Ordinis paratas et a magistro Ordinis adprobatas.
- Ut quis ad magisterium in sacra theologia promoveri possit requiritur:
- ut vita et prudentia sit commendabilis;
- ut, studiis complementariis absolutis, labori intellectuali saltem per decem annos totaliter se devoverit;
- ut a capitulo generali vel a magistro Ordinis cum suo consilio promoveatur;
- ut magister recenter promotus publicam lectionem det.
- Nemo ad magisterium in sacra theologia promoveri potest nisi modo prædicto.
- Curent superiores ut conventus cui concredita vel unita sit parœcia habeat condiciones necessarias et sufficientem numerum fratrum ad ministerium parœciale cum vita conventuali rite componendum.
- In qualibet provincia numerus parœciarum ita moderari oportet ut sufficiens copia fratrum maneat, qui et aliis ministeriis verbi Dei liberius ac plenius vacare possint.
- Votum non favorabile utriusque, capituli nempe et consilii, decisivum est quando frater in conventu propriae provinciae per illum annum commoratus est; si de clerico agatur, annus scholasticus pro tali anno computari potest. Quando frater extra provinciam commoratus est votum decisivum consilii provinciae affiliationis necessarium est.
- In casu vero quo vota capituli et consilii non concordant, res deferatur pro decisione ad proprium provincialem.
- Si frater nondum per annum commoratus fuerit in conventu ubi assignatus est et professionem sollemnem emittere debeat, votum capituli et consilii dat conventus in quo per annum immediate præcedentem commoratus est ad normam n. 206, 2°, sed conventus in quo degit omnino prius votum suum debet dare ad informationem.
Præter relationem de voto capituli et consilii a priore mittendam, aliæ personales et academicæ de unoquoque candidato a magistro, et a regente si agatur de studentibus, ad provincialem mittantur.
- Magister, secundum uniuscuiusque capacitates, fratres promoveat ad perfectionem religiosam et apostolicam iuxta spiritum Ordinis gradatim assequendam; eos edoceat Christi sequelam in vita nostra supremam esse regulam, sentire cum Ecclesia, spiritum s. Dominici necnon sanas traditiones Ordinis agnoscere et servare, signa temporum opportune cognoscere et in lumine fidei discernere.
- Fratres, ducti amore erga suam familiam dominicanam quæ eos recipit et ditat multiplici traditione sua, considerent vitam religiosam conferre eis stabilitatem in modo vivendi firmiorem, doctrinam ad perfectionem prosequendam probatam, communionem in sodalitate Christi fraternam, libertatem per obœdientiam roboratam.
- Electores sunt fratres voce activa gaudentes, in conventu assignati, etiamsi habitualiter extra conventum suæ assignationis degant, ita autem ut illi, qui, ad normam n. 497 § II ad determinatum collegium electivum aggregentur, nullo modo computentur inter numerum secundum quem socii prioris ad capitulum provinciale euntis determinentur (cf. n. 458 § II).
- Qui vero quocumque ex titulo iam cooptantur inter vocales capituli provincialis, participare nequeunt in prædicta electione.
- Quadriennium computatur ab uno capitulo provinciali ad aliud, neglectis paucis diebus, hebdomadibus aut mensibus, qui aliquando ad integritatem quadriennii desunt aut superfluunt, et terminatur die immediate ante vigiliam inceptionis capituli provincialis.
- Quod si contingat quadriennium alicuius prioris provincialis finiri, Ordine non habente magistrum, aut infra sex menses ante capitulum generale (cf. n. 354 § I), prorogatum intelligitur in utroque casu illius quadriennium usque ad sequens capitulum provinciale, quod celebrabitur post capitulum generale completum.
- Capitulum generale habeatur:
- quolibet triennio;
- quotiescumque vacaverit officium magistri Ordinis.
- Potest capitulum, si opportunum duxerit, sequens capitulum infra brevius tempus indicere.
Ordo capitulorum hic est: capitulum electivum, capitulum diffinitorum, capitulum priorum provincialium, et sic deinceps.
A capitulo electionis nova series capitulorum secundum ordinem præfatum incipit, etiamsi ante novennium expletum electio magistri facienda est.
- Ad consilium provinciale vel ad consilium regionale pertinet determinare utrum vocales debeant specialiter in unum convenire pro electione facienda vel suffragium suum per litteras mittere.
- Si electio facienda est in congregatione speciali:
- præses et locus electionis sint ut in n. 477;
- in ipso actu electionis servetur n. 464 (cf. appendicem n. 18).
- Si vero vocales non possunt de facili in unum convenire, fiat iuxta normas sequentes: n. 455-bis.
- infra tempus a præside statutum (n. 477, § II), quilibet vocalis suffragium suum in aliqua schedula scribat ad normam n. 452, 6°;
- deinde, schedula in involucro intromissa, super ipsum involucrum bene clausum scribat manu propria suum nomen et locum residentiæ. Postea illud in alio involucro includat et mittat ad præsidem cum alia inscriptione, tali modo quod possit de facili discerni.
- Elapso tempore præfixo pro receptione schedularum, præses cum consilio regionali scrutinium faciat:
- omnibus involucris externis coram consilio apertis, examinentur nomina electorum super interiora involucra scripta ad videndum utrum unusquisque eorum condiciones pro voce activa requisitas habeat; si non habeat, pro nullo habeatur suffragium;
- comparentur numeri vocalium et involucrorum;
- involucra aperiantur et, antequam schedulæ explicentur, ipsa deleantur;
- examinentur suffragia ad normam n. 452, 9°, 10°, 11°;
- si maioritas pro electione vel postulatione requisita obtinetur, tunc formetur a præside decretum electionis, instrumentum authenticum electionis conficiatur et ad priorem provincialem mittatur iuxta n. 453, § I (cf. appendicem n. 24). De exitu electionis omnes vocales per litteras certiores fiant;
- si vero maioritas absoluta in primo scrutinio non obtinetur, præses cum consilio determinet tempus pro novo et ultimo scrutinio faciendo, et de omnibus peractis tum priorem provincialem, tum vocales per litteras certiores faciat;
- capitulum tamen provinciale potest determinare, ut procedatur ad tertium vel etiam quartum scrutinium, si in secundo vel tertio adhuc maioritas absoluta non obtinetur;
- si in ultimo vero scrutinio, sive sit secundum (n. 6°), sive tertium (n. 7°), illi duo tantum praesentari possunt qui in praecedenti scrutinio maiorem numerum suffragiorum retulerint, firmo n. 450 § III. Hoc in casu pro electo, si concurrat cum postulato, sufficit maioritas relativa, pro postulato vero, duae tertiae partes requiruntur.
Vocales a capitulo provinciali vel a provinciali cum suo consilio, in plura collegia dividantur secundum numerum et regiones, ita ut quodlibet collegium habeat non minus quam decem et non plus quam viginti vocales. Si vero in aliqua regione vocales sunt minus quam decem, adiungantur ad aliud collegium electivum.
Omnes eligantur unus post alium, ab omnibus vocalibus capituli. Quaelibet electio terminatur in septimo scrutinio, quo in casu sufficit maioritas relativa, firmo n. 450 § III.
- Semel in hebdomada, in unoquoque conventu proprie dicto, Missa conventualis celebretur pro eisdem defunctis, in qua dicatur oratio fidelium cum supplicationibus pro defunctis. Ubi autem Missa conventualis haberi nequit (cf. n. 61 § II), una Missa applicetur pro eis.
- Excipiuntur Hebdomada Sancta, Pascae, et illa in qua incidit Nativitas Domini; excipiuntur pariter hebdomadae in quibus propter anniversarium (n. 70 § II) vel obitum fratris (n. 73) aut Summi Pontificis (n. 74) Missa defunctorum celebratur.
- Semel in hebdomada pro eisdem defunctis tertia pars rosarii ab omnibus fratribus recitetur.
In morte cuiuslibet fratris:
- Conventus ubi moritur et conventus cui frater erat assignatus celebrent pro eo officium et Missam defunctorum.
- In tota provincia affiliationis:
- quilibet sacerdos et quilibet conventus celebrent unam Missam;
quilibet frater non sacerdos participet unam Missam.
Idem fiat in conventu assignationis, si frater extra provinciam affiliationis assignatus fuerit.
- In toto Ordine:
- in morte magistri Ordinis quilibet presbyter celebret unam Missam, quilibet frater non presbyter participet unam Missam;
- in morte magistri et ex-magistri Ordinis quilibet conventus celebret Missam defunctorum.
- Superioris conventus praecipue est:
- providere ut cum professoribus conventuum studiorum aut aliis peritis sive Ordinis sive extraneis, frequentia opportuna, habeantur collationes et communia colloquia circa quæstiones doctrinales, eas speciatim quæ ministerium fratrum respiciunt;
- curare ut bibliotheca instructa sit libris necessariis, et pecuniæ summa sufficiens quotannis impendatur ad illam locupletandam.
- Habeatur lector conventualis studiorum qui superiorem in vita intellectuali communitatis fovenda adiuvet, nisi ipse superior hoc munere fungatur.
Provincia planificationem totius apostolatus conficiat et fratres ad eum præparet necnon coordinationem virium disponat ratione habita unitatis, vigoris et continuitatis apostolatus. Quæ planificatio respiciat necessitates actuales Ecclesiæ et eiusdem provinciæ necnon futuram problematum evolutionem.
Rosarium mariale cum sit via ad contemplanda mysteria Christi et schola ad vitam evangelicam efformandam habeatur ut forma prædicationis Ordini consentanea, in qua doctrina fidei exponitur sub luce participationis B.V. Mariæ in mysterio Christi et Ecclesiæ.
Unde fratres praxim rosarii, ferventer prædicent ut in dies vividior fiat eiusque associationes promoveant.
Rectus societatis ordo, ad quem promovendum munus praedicationis nos urget, tamquam exigentia habeatur diffusionis regni caelorum, quod per Incarnationem Verbi Dei inchoatum, in universali hominum coetu compleri oportet.
- Fratres ad libros et articulos edendos, praeter requisita a iure communi, indigent licentia sui superioris maioris.
- Si superior maior de licentia concedenda dubitet ob problemata fidei morumve instituat commissionem trium peritorum ad opus examinandum.
- Quod si licentiam non concedat, rationes denegationis auctori communicet.
- Auctor, cui licentia a superiore maiore denegata est, ad magistrum Ordinis recurrere potest. Quo in casu magister Ordinis instituat commissionem ad textum examinandum. Sententia magistri Ordinis pro definitiva habeatur.
Fratres sollemniter professi ex aliena provincia ratione studii in conventu assignati, tantummodo vocem habent in capitulo quando agitur de admissione ad professionem fratrum propriae provinciae; consultari tamen possunt ante votum capituli et consilii si agatur de professione studentium ex aliis provinciis secum in conventu degentium.
- Ius convocandi capitulum, quod pluries in anno habendum est, uni præsidi competit.
- Convocatio capituli semper publice et in scriptis fieri debet.
- Capitulares possunt ante capitulum aliqua negotia tractanda præsidi proponere; si autem tertia pars capituli aliquod negotium proposuerit, præses tenetur hoc discussioni submittere. Durante capitulo nullum negotium proponatur nisi præses in eo consenserit vel ad hoc invitaverit.
- Ne quid ex abrupto decernendum in capitulo proponatur, die saltem una vel altera antequam capitulum coadunetur, dummodo absit a mora periculum, de omnibus ac singulis tractandis vocales fiant certiores.
- Quando agitur de admissione ad professionem, semper adsit ad minus media pars.
- Præses determinare potest quid sub secreto servandum erit.
- Exceptis casibus a iure expressis, vota consilii sunt decisiva et non consultiva tantum.
- Ut decisiones consilii valeant, oportet ut numerus consiliariorum ad minus attingat ternarium, praeside consilii computato.
- Ad consilium vocentur ut audiantur officiales conventus, quando agendum erit de negotiis quae ad eorum munus spectant.
- Lector conventualis eligitur ad triennium a capitulo conventuali et confirmatur a priore provinciali.
- Lectoris conventualis est, secundum determinationes secundum capituli provincialis:
- ratione habita eorum quæ agenda in vita apostolica capitulum conventuale decrevit (n. 307), studium promovere quæstionum quæ forte ipsis adnectuntur;
- curare ut decisiones commissionis de vita intellectuali provinciæ a priore provinciali confirmatæ in suo conventu in praxim reducantur;
- colloquia de quæstionibus hodiernis promovere;
- formationem permanentem communitatis in adiutorium prioris promovere.
- Cessante ab officio priore provinciali ad normam n. 344 § I, vicarius provinciæ erit, iuxta determinationem in statuto provinciæ factam: vel prior conventus ubi proximum capitulum provinciale celebrandum erit aut, si iste conventus tunc priorem non habuerit, prior conventus ubi celebratum est ultimum capitulum, et sic retrocedendo; vel prior qui professione antiquior in provincia exsistat; vel ipse prior provincialis ab officio cessans.
- Cessante ab officio priore provinciali aliis de causis, vicarius provinciæ erit socius illius prioris provincialis usque ad diem immediate ante vigiliam capituli provincialis, a qua die vicarius erit prior conventualis ubi proximum capitulum provinciale celebrandum erit, aut si iste conventus tunc priorem non habuerit, prior conventus ubi celebratum est ultimum capitulum, et sic retrocedendo. Hæc postrema norma servetur etiam deficiente socio.
- Cum prior provincialis a iurisdictione exercenda impeditur, recurrendum est ad magistrum Ordinis. Et si recursus non sit possibilis, socius prioris provincialis fit vicarius provinciæ, ut supra in § II.
Vocales capituli provincialis sunt:
-
- priores regionales;
- vicarii provinciales electi ad normam n. 389;
- priores conventuales;
- socii priorum euntium ad capitulum, ad normam n. 490;
- delegati fratrum, ad normam nn. 497─501;
- prior provincialis qui immediate ante capitulum officium in sua provincia explevit.
- Si in statuto provinciae determinatum fuerit, periti ab omnibus vocalibus provinciae directe electi ad normam nn. 485-488.
Capitulum provinciale sequenti modo celebretur:
- Pridie, vel ipso die pro inceptione capituli statuto:
- examinentur testimoniales a tribus antiquioribus vocalibus in Ordine, ita tamen ut de gravioribus difficultatibus referre debeant præsidi et vocalibus capituli;
- adprobatis vocalibus, a præside de consensu vocalium instituatur unus actuarius vel etiam duo si necesse fuerit;
- a præside cum vocalibus constituantur ex ipsis vocalibus commissiones capituli;
- unaquæque commissio unico scrutinio eligat præsidem et secretarium seligat.
- Capitulum incipiat cum celebratione Missæ de Spiritu Sancto. Post homiliam fiant, in oratione fidelium, deprecationes pro felici exitu capituli, pro vivis et defunctis, nominatis qui ab ultimo capitulo in Domino obierunt.
-
- Inter ea quæ a commissionibus tractari debent, habeantur quæstiones de activitate apostolica, de statu personali, disciplinari et œconomico provinciæ, iuxta relationes a diversis superioribus exhibendas, prout in statuto provinciæ determinatum fuerat;
- resolutiones cuiuscumque commissionis iam in scriptis redactæ, in loco apto collocentur, ut ab omnibus vocalibus ante sessiones plenarias inspici possint;
- postea incipiant, moderante præside capituli, sessiones plenariæ omnium vocalium quorum erit determinare quæ ex conclusionibus commissionum retinenda sint ut a diffinitoribus definiri possint.
- His omnibus peractis, præses cum diffinitoribus omnia tractent et diffiniant quæ necessaria vel utilia iudicent, ita tamen ut quæ a maioritate vocalium reiecta sunt diffinire non possint.
- Ad diffinitorium quoque pertinet:
- facere admonitiones, ordinationes, declarationes ac petitiones;
- assignationes dare et providere de officiis vel muneribus et aliis ad normam legum nostrarum.
- Ab actuario conficiatur uniuscuiusque sessionis processus verbalis, qui, a capitulo adprobatus et a præside ac eodem actuario subscriptus, in archivo provinciæ reponatur.
- Locus et dies pro futuro capitulo provinciali in actis assignetur.
- Nomina fratrum defunctorum, quibus brevis synopsis eorum vitæ addatur, in actis ponantur.
- Acta lingua latina vel scribantur et eorum exemplaria cum præsidis, diffinitorum et actuarii subscriptione et sigillo provinciæ munita, quantocius ad magistrum Ordinis mittantur, ut possint examinari et adprobari. Magister, correctionibus factis, una cum textu ad provinciam mittat litteras adprobationis. Unum exemplar actorum pro archivo Ordinis, alterum pro publicatione compendiosa in Analectis Ordinis, mittatur.
- Consilio provinciae semper adsint, ut audiantur, magistri novitiorum, studentium et fratrum cooperatorum, directores scholarum et collegiorum, syndicus et alii officiales provinciae quando de rebus ad eorum officium pertinentibus agitur.
- Adsit etiam superior quando de re maioris momenti tractatur quæ ad eius communitatem spectat.
Inter alia, in consilio provinciæ tractari debent:
- institutio vel amotio prioris regionalis et prioris conventualis;
- præsentatio vel amotio parochi;
- erectio domus in conventum, ad normam n. 262;
- cassatio decisionis consilii vel capituli conventualis exclusis consiliariis in illo conventu assignatis;
- transfiliatio fratris;
- exclusio fratris a voce activa gravi de causa ad tempus facienda;
- declaratio facti ad dimissionem fratris ad normam iuris (CIC 694 § 2).
- Ad primum consilium provinciæ quod elapso biennio post prioris provincialis confirmationem locum habebit, prior provincialis convocare tenetur, præter membra consilii, priores regionales, vicarios provinciales et priores conventuales, nisi aliud a capitulo provinciali determinatum fuerit quoad priores regionales, vicarios provinciales et priores in dissitis regionibus.
- In hoc consilio, praeter ea quae ad bonum provinciae utilia videbuntur, fiat scrutinium secretum super retentione vel absolutione prioris provincialis, ad magistrum Ordinis transmittendum. Fratres vero qui absolutionem petierint, tenentur quamprimum rationes magistro Ordinis significare. De modo hoc scrutinium faciendi (cf. appendicem n. 14).
- Prior regionalis praeest vicariatui ut vicarius prioris provincialis et, praeter facultates a capitulo provinciali statutas, ius habet:
- assignandi fratres qui sunt in vicariatu;
- confirmandi priorem conventualem ad normam n. 467, et instituendi superiores domorum ad normam n. 332, nisi statutum vicariatus aliter provideat;
- participandi ex officio consilio provinciae, nisi aliud in statuto provinciae determinatum sit;
- participandi ex officio capitulo provinciali (cf. 352 § I, 1°). (P, n. 494; K, n. 372)
-
- Prior regionalis ad quadriennium eligitur a vocalibus in regione assignatis et a priore provinciali de consensu sui consilii confirmatur;
- expleto tempore pro quo prior regionalis electus fuit aut eo quocumque modo cessante, officium eiusdem exercetur a priore antiquiori in Ordine in eodem vicariatu usque ad confirmationem successoris;
- pro priore regionali, mutatis mutandis, valent quae praescribuntur de priore conventuali in n. 302 § I.
- In unoquoque vicariatu adsit consilium, cuius consensum vel consilium prior regionalis circa maiora negotia exquirat.
- Numerus et modus electionis vel institutionis horum consiliariorum determinentur.
Officiales vicariatus regionalis instituantur prout a capitulo provinciali determinatum fuerit.
In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent:
- In electione magistri Ordinis:
- ex-magistri Ordinis;
- singuli priores provinciales, salvo n. 258;
- duo fratres ex quacumque provincia, nempe diffinitor capituli generalis et socius ipsius diffinitoris; tres autem fratres ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, scilicet diffinitor, socius diffinitoris et socius provincialis.
- In negotiis tractandis, post electionem magistri:
- magister Ordinis nuper electus;
- ex-magistri Ordinis;
- singuli priores provinciales, salvo n. 258;
- diffinitores.
- Socii priorum provincialium et diffinitorum, qui elegerunt, ius habent loquendi sed non definiendi in negotiis decernendis.
- Locus et tempus capituli a præcedente capitulo determinentur. Dies pro inceptione capituli assignata non differatur aut acceleratur ultra sex menses, nisi de consensu maioris partis provinciarum.
- Capitulum generale convocetur a magistro vel vicario Ordinis per litteras circulares octo menses ante diem celebrationis capituli. In ipsis indicentur preces pro bono exitu capituli.
- Vacante officio magistri Ordinis, capitulum electivum convocetur infra mensem a die vacationis. Si vero adsit ratio gravis et maior pars provinciarum consenserit, poterit hoc tempus prorogari sed non ultra sex menses.
- De consensu sui consilii magister vel vicarius Ordinis potest iusta de causa immutare designationem loci pro futuro capitulo generali.
- Facta convocatione, fratres quibus ius competit, ad magistrum vel vicarium Ordinis transmittant petitiones vel quaestiones, quas capitulo velint proponere.
- Ius proponendi competit, praeterquam vocalibus capituli:
- omnibus superioribus maioribus, procuratori generali et adsistentibus magistri Ordinis;
- cuilibet capitulo et consilio necnon moderatorio studii;
- cuique religioso, dummodo eius propositio a quinque saltem fratribus voce activa gaudentibus subsignata fuerit, vel praesentetur per aliquem ex vocalibus cuius erit iudicare utrum petitio proponi debeat necne;
- foederationibus monialium nostrarum vel monasteriis non foederatis; consiliis provincialibus vel nationalibus fraternitatum s. Dominici.
-
- Quaestiones capitulo generali proponendae, ab iis quibus ius competit, ad magistrum Ordinis mittantur quatuor mensibus ante celebrationem capituli;
- breviter exponantur et etiam latino sermone saltem compendiose conscribantur, atque tot in foliis separatis proponantur quot distinctae sint quaestiones.
-
- Magister Ordinis curabit ut quaestiones, de quibus in § III, 1° pro diversa materia diversis commissionibus assignatae, quamprimum singulis vocalibus capituli communicentur;
- tunc vocales statim magistro Ordinis indicent, secundum ordinem praeferentiae, tres commissiones ad quas pertinere desiderant, salvo semper iure magistro Ordinis secundum necessitates capituli libere disponendi;
- deinde magister Ordinis praesides commissionum instituat et vocales certiores faciat de commissione cui unusquisque adscriptus fuit ut interim hi quaestiones accuratius perpendant quae ad propriam commissionem assignatae sunt.
- Consilium generalitium constituitur præside magistro vel vicario Ordinis aut eorum vicario, ex sociis magistri Ordinis et procuratore generali, quorum consensus vel consilium exquirendum est secundum leges nostras et ius commune.
- Magister Ordinis potest consiliarios convocare ad eorum consilium et opinionem exquirenda quando sibi bene visum fuerit etiamsi a nulla lege requiratur.
- Per hanc autem professionem modo speciali Christum imitamur qui voluntati Patris semper fuit subditus pro vita mundi, et ita arctius coniugimur Ecclesiæ, ad cuius ædificationem una cum fratribus sub ductu superiorum, humano ministerio vices Dei gerentium, devovemur ad bonum commune Ecclesiæ et Ordinis.
- Hoc bonum commune nobis etiam manifestatur religiosis ac apostolicis exoptationibus communitatis atque interna illustratione Spiritus Sancti missionem Ordinis adiuvantis.
- Fratres nostri obœdire tenentur suis superioribus in omnibus quæ pertinent ad Regulam et leges nostras. Non autem tenemur, immo nec possumus obœdire in his quæ sunt contra præcepta Dei et Ecclesiæ vel contra leges Ordinis vel quæ dispensationem superioris non admittunt; in dubiis vero tenemur omnes obœdire.
Gradus scientifici, qui in Ordine conferuntur, sunt lectoratus et magisterium in sacra theologia.
- Ministerium verbi est participatio muneris prophetici corporis episcoporum, ideoque in primis oportet ut prædicatores Evangelium integrum recipiant et mysterii salutis vivam intellegentiam quærant prout ab Ecclesia traditur et explicatur. Quo spiritu evangelico et doctrina solida sit semper signata prædicatio dominicana.
Ut autem eius actio salutifera omnes attingere possit, necesse est non tantum attendere ad situationes et adspirationes hominum quos alloquimur sed etiam vivum commercium cum illis instituere, ut verbi revelati accommodata prædicatio lex omnis evangelizationis permaneat, præsertim apud eos qui a fide longe sunt.
Quapropter fratres sciant agnoscere Spiritum in medio populi Dei operantem et discernere thesauros in variis culturæ humanæ formis absconditos, quibus ipsius hominis natura plenius manifestatur novæque viæ ad veritatem aperiuntur.
- Fratres vitam spiritualem et virtutes humanas colere satagant ne moribus infirment quod ore proferunt.
- 1
Ex oratione pro catechumenis feriæ VI in Parasceve.
- 2
Honorius III s. Dominico, die 18-i-1221, in MOPH (Monumenta Ordin. frat. Prædicatorum hist.) XXV, 144.
- 3
Primæ Constitutiones O.P., prol.
- 4
Primæ Constitutiones O.P., Dist. II, c. 31.
- 5
Honorius III ad omnes prælatos Ecclesiæ, die 4-ii-1221, in MOPH XXV, 145.
- 6
Humbertus de Romanis, Expositio Regulæ, XVI in Id, Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier, vol. I, 72.
- 7
Processus canonizationis in MOPH XVI, 178, n. 3.
- 8
Primæ Constitutiones O.P., Dist. I, c. 14.
- 9
Processus canonizationis in MOPH XVI, 151, n. 33; cf. 124, n. 2.
- 10
Iordanus, Libellus in MOPH XVI, 46, n. 41.
- 11
Primæ Constitutiones O.P., Dist. I, c. 13.
- 12
Processus canonizationis in MOPH XVI, 127, n. 6; 150, n.32; 163, n. 43; 142, n. 24; 143, n. 25; 166, n. 48.
- 13
Iordanus, Libellus in MOPH XVI, 74, n. 13.
- 14
Ibidem.
- 15
Regula s. Augustini, 7.
- 16
Mt 19, 21.
- 17
2 Cor 8, 9.
- 18
Regula s. Augustini, 5.
- 19
Primæ Constitutiones O.P., Dist. II, c. 31.
- 20
Litt. Encycl. b. Iordani, an. 1233, in AFP 22 (1952), 183.
- 21
Primæ Constitutiones O.P., prol.
- 22
Processus canonizationis in MOPH XVI, 147, n. 29.
- 23
Humbertus de Romanis, Legenda s. Dominici in MOPH XVI, 400, n. 40.
- 24
Processus canonizationis in MOPH XVI, 143–144, n. 26; cf. Iordanus, Libellus in MOPH XVI, 50, n. 51.
- 25
Primæ Constitutiones O.P., prol.
- 26
Regula s. Augustini, 7.
- 27
Decretum Vat. II Perfectæ caritatis, 13.
- 28
Primæ Constitutiones O.P., Dist. II, c. 18.
- 29
Primæ Constitutiones O.P., Dist. I, c. 12.