Skip to main content

De prioritate et planificatione

Subtitle
Art. II
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Prædicationem sub quacumque forma fratres exercere debent. In ordinem autem prioritatis ministerii determinando, attendere debent ad necessitates Ecclesiæ ipsius voce et signis temporum manifestatas, quibus specifica sua vocatione subvenire tenentur.
  2. Ideo præ aliis illa seligant formas quæ promotioni fidei magis inserviunt, sive apud non credentes sive apud spatia humana quæ extra fidem evolvuntur, sive apud credentes ut fides illorum roboretur et perficiatur.
  3. Qua norma præ oculis habita ad provinciam pertinet determinare, secundum necessitates regionales et vires disponibiles, obiecta priora ministerii fratrum et periodice revisionem criticam exercere circa onera quæ apostolatum aggravant.
  4. Ad prioritates ministerii apte prosequendas, magistri Ordinis eiusque consilii est inter provincias cooperationem sustinere, præcipue quando quæstiones tractandæ momentum internationale habent tum in ordine religioso tum sociali.
ordenacio
  • Definitive ACG 2025 Cracoviae n. 318
Historia Revisionum
  1. Provincia vel vicariatus planificationem totius apostolatus conficiat et fratres ad eum præparet necnon coordinationem virium disponat ratione habita unitatis, vigoris et continuitatis apostolatus. Quæ planificatio respiciat necessitates actuales Ecclesiæ et eiusdem provinciæ vel vicariatus necnon futuram problematum evolutionem.
  2. Ut cultura mobilitatis et vitalitas ministeriorum provinciae sustineantur, prior provincialis cum suo consilio rationem pro successione in apostolatibus provinciae praeparet, quam unoquoque quarto anno recognoscere tenetur.1

  • 1

    c.f. ACG 2019 Bien Hoa 113, ACG 2022 Tultenango 371.