Skip to main content

In fieri

45

  1. Frater per aliquod tempus moraturus in territorio alterius provinciæ, tempestive moneat respectivum priorem provincialem, salvo semper n. 137. Ut vero commoratio licite ultra tres menses extendatur, licentia dicti prioris provincialis indiget. 
  2. In locis ubi conventum habemus, frater itinerans pro posse conventum adeat.
Ordenacio
In fieri:
Yes
Valere coepit:
Primo promulgata:

199

  1. Professio simplex facienda est sub hac formula: “Ego frater N.N. facio professionem et promitto obœdientiam Deo et b. Mariæ et b. Dominico et tibi fratri N.N. magistro Ordinis fratrum Prædicatorum et successoribus tuis (vel: tibi fratri N.N. priori provinciali provinciæ...; vel: delegato...; vice fratris N.N. magistri Ordinis fratrum Prædicatorum et successorum eius), secundum regulam b. Augustini et institutiones fratrum Prædicatorum quod ero obœdiens tibi tuisque successoribus ad triennium (vel: ad annum).” 
  2. Si vero tempore professionis Ordo magistrum non habuerit, profitens obœdientiam præsidenti promittat vice magistri Ordinis, absque expressione cuiuscumque nominis.
Constitutio
In fieri:
Yes
Primo promulgata:

253

  1. Provincia constat ex tribus saltem conventibus quorum duo ad minus habeant octo vocales assignatos ibique habitualiter degentes. Insuper, omnes vocales provinciæ saltem sint quadraginta.
  2. Provincia habere debet territorium a territorio aliarum provinciarum distinctum.
Constitutio
In fieri:
Yes
Primo promulgata:

297-ter

Vocales non de facili a suffragio determinato abstineant, præsertim de admissione ad professionem, sed tantum ob iustam causam quæ iudicium impedit

Ordenacio
In fieri:
Yes
Valere coepit:
Primo promulgata:

369

  1. Præses et consiliarii ordinarie in loco celebrationis consilii corporaliter adsint. In casibus tamen exceptionalibus et urgentioribus, consilium per instrumenta telematica celebrari potest, dummodo inter participantes verum colloquium haberi possit et scrutinia fidelia, tuta et ordinarie secreta maneant, servato præscripto n. 455-ter § IV, 3° et 4°. Si nec celebratio telematica fieri potest, quando plures adesse non possunt, sufficit ut præter præsidem consilii adsint saltem duo consiliarii.
  2. Quando agitur de rebus ad studium, ad professores et ad studentes pertinentibus, etiam quoad scholam apostolicam, semper adsit regens et moderator centri studiorum institutionalium.
Ordenacio
In fieri:
Yes
Valere coepit:
Primo promulgata:

375

  1. Ad primum concilium Tempore primæ sessionis consilii provinciæ quod quæ elapso biennio post prioris provincialis confirmationem locum habebit, prior provincialis convocare tenetur ad consilium amplius, præter membra consilii provinciæ, vicarios provinciales et priores conventuales stricto sensu; , nisi aliud a capitulo provinciali determinatum fuerit quoad vicarios provinciales et priores in dissitis regionibus. statutum autem provinciæ determinare potest an vicarii provinciales et priores a dissitis regionibus convocandi sint, necnon alios forte convocandos definire
  2. In hoc consilio ampliori, quod voto gaudet tantum consultivo, tractanda sunt omnia quæ ad bonum provinciæ utilia videbuntur, et in primis inspiciatur an ad praxim reductæ sint ordinationes et exhortationes ultimi capituli provincialis et generalis.
Ordenacio
In fieri:
Yes
Valere coepit:
Primo promulgata:

443

  1. Ut quis voce passiva gaudeat, nisi aliter provisum fuerit, requiritur ut habeat vocem activam. 
  2. Quando agitur de electione superiorum, ut quis eligi vel postulari possit, requiritur etiam: 
    1. ut sit presbyter; 
    2. ut tres annos habeat a professione sollemni; 
    3. ut ad audiendas confessiones actualiter probatus sit in Ordine.
Constitutio
In fieri:
Yes
Primo promulgata:

481

  1. Quoad confirmationem aut cassationem electionis vicarii provincialis eiusque acceptationem, serventur nn. 465–473. 
  2. Ius instituendi vicarium provincialem devolvitur ad priorem provincialem, salvo n. 373, 1°: 
    1. quando vicariatus tempore vacationis vicarii provincialis non habet condiciones de quibus in n. 384 § I; tunc tamen in institutione vicarii vocales conventuum vicariatus audiantur ad normam statuti vicariatus; 
    2. quando omnes vocales suæ voci renuntiaverint nec a priore provinciali restituti fuerint; 
    3. quando quacumque ex causa intra sex menses a cognita vacatione, vicarius provincialis non electus aut postulatus fuerit; 
    4. quando in processu electionis in congregatione speciali facta fuerint septem scrutinia inutilia (cf. n. 480 § II, 2°); 
    5. quando in processu electionis per litteras facta fuerint duo scrutinia inutilia (cf. n. 480 § IV, 2°), vel tres vel quattuor si capitulum provinciale sic determinaverit (cf. n. 455-bis § II, 7°). 
    6. quando fratres, cassata prima electione, eundem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter formam tantum et non propter personam electi; 
    7. quando iam factæ sunt duæ vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatæ et ab electis non acceptatæ; tunc enim, post secundam electionem prior provincialis potest, et post tertiam debet vicarium provincialem instituere. 
  3. Si prior provincialis intra mensem a devolutionis notitia vicarium provincialem non instituerit, ius providendi ad magistrum Ordinis devolvitur.
Ordenacio
In fieri:
Yes
Valere coepit:
Primo promulgata:

601

Cum fratres permanenter apud instituta, opera vel alia huiusmodi quæ ad conventus vel provincias Ordinis non pertinent officium aliquod exercent vel laborem præstant, curet prior provincialis contractum inire in quo omnes condiciones accurate stabiliantur. Quando officium exercetur in territorio aliæ provinciæ, contractus insuper notificetur indiget insuper approbatione priori provinciali loci.

Ordenacio
In fieri:
Yes
Valere coepit:
Primo promulgata: