De capitulo generali
Subtitle
Art. III
Capitulum generale, quod summam auctoritatem habet in Ordine, est coadunatio fratrum provincias repræsentantium, ad tractandum et diffiniendum quæ ad bonum totius Ordinis pertinent et si casus occurrat ad eligendum magistrum Ordinis.
Tria distinguuntur in Ordine capitula generalia: capitulum electivum, capitulum diffinitorum, capitulum priorum provincialium.
In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent:
- In electione magistri Ordinis:
- ex-magistri Ordinis;
- singuli priores provinciales;
- ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis;
- priories vice-provinciales de quibus in n. 257 § II;
- ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in conventibus vicariatuum assignatis, iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, socius diffinitoris capituli generalis;
- ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in conventibus vicariatuum assignatis, iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, etiam socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
- ex provincia habente saltem viginti quinque usque ad centum fratres assignatos in conventibus vicariatuum assignatis vel conventibus ipsius provinciæ extra fines provinciæ, delegatus electus ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in conventibus vicariatuum assignatos, alter eligatur delegatus; et sic deinceps;
- ex fratribus directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis.
- In negotiis tractandis, post electionem magistri:
- magister Ordinis nuper electus;
- ex-magistri Ordinis;
- omnes de quibus supra in § I, 2°–6°.
Ad electionem delegatorum euntium ad capitulum generale electivum, domus conventus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis ita inter se a consilio generalitio aggregentur, ut duo vel tria collegia electiva constituant, iuxta numerum delegatorum eligendorum. Unumquodque collegium ex viginti quinque saltem vocalibus constet. Idem consilium generalitium de modo hanc electionem faciendi provideat.
In capitulo generali diffinitorum coadunantur et vocem habent:
- magister Ordinis;
- ex-magistri Ordinis;
- diffinitores a singulis provinciis electi;
- delegati a singulis vice-provinciis electi;
- delegati aliorum vicariatuum provincialium, selecti ad normam n. 409-bis, exclusis vero prioribus regionalibus et vicariis provincialibus;
- ex fratribus directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, unus delegatus si cuncti fratres professi sint minus quam centum, duo vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 409-ter.
In capitulo generali priorum provincialium coadunantur et vocem habent:
- magister Ordinis;
- ex-magistri Ordinis;
- singuli priores provinciales;
- singuli vice-provinciales;
- delegati vicariatuum provincialium, selecti ex prioribus regionalibus et vicariis provincialibus ad normam n. 409-bis;
- ex fratribus directe assignatis sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, unus delegatus si cuncti fratres professi sint minus quam centum, duo vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 409-ter.
Singulæ provinciæ quæ habent viginti quinque saltem fratres assignatos in conventibus vicariatuum vel conventibus ipsius provinciæ extra fines provinciæ, ius habent mittendi unum delegatum, electum ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ, ad capitulum generale aut diffinitorum aut priorum provincialium (cf. appendicem n. 17). Selectio huiusmodi tali modo a magistro Ordinis cum suo consilio fiat, ut dimidia pars provinciarum in uno capitulo et altera dimidia pars in altero repræsentetur.
Ad electionem delegatorum euntium ad capitulum generale diffinitorum vel priorum provincialium, omnes conventus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis ita inter se a consilio generalitio aggregentur, ut collegia electiva constituant (prout unus vel duo delegati pro unoquoque capitulo eligendi sunt). Unumquodque horum collegiorum ex viginti quinque saltem vocalibus constet. Consilium generalitium de modo hanc electionem faciendi provideat.
- Adsunt aliqui ex sociis magistri Ordinis ab ipso magistro designati et syndicus Ordinis qui ius habent ad loquendum, quin tamen votum habeant.
- Convocari et audiri possunt, quin tamen votum habeant, delegatus ex unoquoque conventu permanenter sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, et quidam periti ab eodem magistro designati.
- Capitulum generale habeatur:
- quolibet triennio;
- quotiescumque vacaverit officium magistri Ordinis.
- Potest capitulum, si opportunum duxerit, sequens capitulum infra brevius tempus indicere.
Ordo capitulorum hic est: capitulum electivum, capitulum diffinitorum, capitulum priorum provincialium, et sic deinceps.
A capitulo electionis nova series capitulorum secundum ordinem præfatum incipit, etiamsi ante novennium expletum electio magistri facienda est.
ordenacio
Historia Revisionum
- Definitive ACG 1998 Bologna n. 277
- Secunda ACG 1983 Rome n. 375
- Acceptata ACG 1980 Walberberg n. 263
- Locus et tempus capituli a præcedente capitulo determinentur. Dies pro inceptione capituli assignata non differatur aut acceleratur ultra sex octo menses, nisi de consensu maioris partis provinciarum.
- Capitulum generale convocetur a magistro vel vicario Ordinis per litteras circulares octo menses ante diem celebrationis capituli. In ipsis indicentur preces pro bono exitu capituli.
- Vacante officio magistri Ordinis, capitulum electivum convocetur infra mensem a die vacationis. Si vero adsit ratio gravis et maior pars provinciarum consenserit, poterit hoc tempus prorogari sed non ultra sex menses.
- De consensu sui consilii magister vel vicarius Ordinis potest iusta de causa immutare designationem loci pro futuro capitulo generali.
Magister Ordinis instituat secretarium generalem capituli qui curam habeat de omnibus quæ præparationem et ordinationem capituli attinent.
ordenacio
Historia Revisionum
- Definitive ACG 2001 Providence n. 503
- Secunda ACG 1989 Oakland n. 259
- Acceptata ACG 1986 Avila n. 272
- Technice ACG 1986 Avila n. 271
- Technice ACG 1986 Avila n. 273
- Facta convocatione, fratres quibus ius competit, ad magistrum vel vicarium Ordinis transmittant petitiones vel quaestiones, quas capitulo velint proponere.
- Ius proponendi competit, praeterquam vocalibus capituli:
- omnibus superioribus maioribus, sociis magistri Ordinis et procuratori generali;
- cuilibet capitulo et consilio necnon moderatorio centri studiorum institutionalium;
- cuique religioso, dummodo eius propositio a quinque saltem fratribus voce activa gaudentibus subsignata fuerit, vel praesentetur per aliquem ex vocalibus cuius erit iudicare utrum petitio proponi debeat necne;
- monasteriis vel foederationibus monialium nostrarum; consiliis provincialibus vel nationalibus fraternitatum S. Dominici.
- Consilia generalitia vel foederationes congregationum Ordini aggregatarum desideria et suggestiones relate ad familiam dominicanam capitulo generali proponere possunt.
-
- Quaestiones capitulo generali proponendae, ab iis quibus ius vel facultas competit, ad magistrum Ordinis mittantur sex mensibus ante celebrationem capituli;
- breviter exponantur lingua latina vel moderna a consilio generalitio acceptata, atque tot in foliis separatis proponantur quot distinctae sint quaestiones.
-
- Magister Ordinis curabit ut quaestiones, de quibus in § IV, 1° pro diversa materia diversis commissionibus assignatae, quamprimum singulis membris capituli communicentur;
- membra harum commissionum sunt: fratres vocem habentes (ad normam nn. 407–409-bis) et adsistentes magistri Ordinis (ad normam n. 410) in capitulo, inclusis sociis priorum provincialium et diffinitorum iure eligendi fruentibus (cf. n. 407 § III); adsistentes Magistri Ordinis ab ipso Magistro designati (cf. n. 410 § I); priores provinciales de quibus in n. 258, vice-provinciales et vicarii generales territorium nullius provinciae vel vice-provinciae aut delegatus ex eisdem ad normam n. 410 § II;
- ii omnes statim magistro Ordinis indicent, secundum ordinem praeferentiae, tres commissiones ad quas pertinere desiderant, salvo semper iure magistro Ordinis secundum necessitates capituli libere disponendi;
- deinde magister Ordinis praesides commissionum instituat et capitulares certiores faciat de commissione cui unusquisque adscriptus fuit ut interim hi quaestiones accuratius perpendant quae ad propriam commissionem assignatae sunt.
Ante bimestre quod præcedit capituli generalis celebrationem singuli priores provinciales mittant ad magistrum Ordinis relationem criticam, a consilio provinciali adprobatam, circa statum provinciæ secundum schema ad hoc a consilio generalitio exaratum, in qua graviora problemata et aspectus statistici distincte illustrentur. Exemplar huius relationis singulis vocalibus in capitulo distribuatur.
Capitulum generale, præside magistro vel vicario Ordinis, sequenti modo celebretur:
- Die ante inceptionem capituli:
- examinentur testimoniales vocalium a tribus fratribus a præside designatis, sic tamen ut de gravioribus difficultatibus referre debeant vocalibus capituli;
- designentur a præside duo saltem actuarii qui ab aliis scriptoribus adiuvari possunt;
- designentur ex vocalibus, de consensu capituli, tres revisores quorum erit tempestive textus acceptatos comprobare;
- præses, audito capitulo, confirmet distributionem iam factam inter varias commissiones, quam, si opportunum duxerit, mutare poterit.
- Capitulum incipiat cum celebratione Missæ de Spiritu Sancto. Post homiliam fiant, in oratione fidelium, deprecationes pro felici exitu capituli, pro vivis et defunctis.
- In prima sessione plenaria capituli generalis tractetur de modo procedendi;
- commissiones laborem suum incipiunt. Præses uniuscuiusque commissionis, audito ceterorum voto, secretarium designet ex vocalibus vel ex aliis participantibus, qui accurate processus verbales conscribat; commissio omnia negotia pertractet et concludat per vota publica vel secreta; præses vero commissionis præsidi capituli referat necnon eidem capitulo in plenariis sessionibus. Resolutiones autem cuiusque commissionis, in scriptis redactæ, omnibus vocalibus necnon aliis participantibus ante sessiones plenarias distribuantur;
- magister rationem reddat de statu Ordinis;
- magister relationem de acceptis et expensis personalibus tradat commissioni de administratione œconomica, quæ de ea capitulum certius faciat;
- in capitulo electivo, die quinta ab inceptione eiusdem capituli, procedatur ad electionem magistri Ordinis;
- vocales cum magistro negotia tractent et diffiniant, servata votorum maioritate, et quidem per suffragium secretum quando præses vel notabilis vocalium pars id petierit. Quod si partes æquales fuerint, res ad ulterius examen et novam votationem remittatur. Si tunc iterum habeatur æqualitas, præses capituli suo voto paritatem dirimat. Quæstiones resolvantur per viam admonitionis, declarationis aut ordinationis, et si nova constitutio sit facienda expressis verbis fiat;
- vocales quæstiones discutiendas proponere possunt etiam tempore celebrationis capituli; determinent tempus tractandorum;
- sessio a solis vocalibus tenetur si tertia pars capitularium aut prævie illud petivit, aut aliquo petente per votum approbavit;
- 8. infra duos dies post quamlibet sessionem processus verbales necnon textus acceptati et a revisoribus comprobati, in loco apto collocentur ut ab omnibus inspici possint. Si vero oriatur dubium circa textum acceptatum, revisores quamprimum rem ad capitulum deferant;
- 9. in actis notetur tempus et locus proximi capituli;
- 10. acta durante capitulo conficiantur et a præside, revisoribus et actuariis subscribantur.
- Magister, si eum a capitulo abesse contigerit, instituat vicarium ex vocalibus assumptum qui suas vices in omnibus gerat.
- Districte prohibetur ne priores provinciales diffinitoribus vel diffinitores prioribus provincialibus per suas diffinitiones præiudicium aliquod audeant generare. Quod si facere attentaverint, irritum sit et inane.
- Secretum capituli ab omnibus participantibus servandum est quoad ea quæ damnum seu præiudicium Ordini vel fratribus afferre possunt. Præses autem determinare potest si quid aliud sub secreto servandum erit.
- Processus verbales sessionum a magistro Ordinis et actuariis subscripti, una cum documentis ad ipsum capitulum pertinentibus, in archivo Ordinis reponantur.
- Acta capituli, typis edita, ad omnes provincias quantocius mittantur; in singulis Ordinis conventibus saltem in duplici exemplari habeantur, et, prout ab ipso capitulo determinatum fuerit, legantur.
Magister Ordinis non potest mutare acta et decreta capitularia, sed potest, et quidem solus, in illis dispensare eaque declarare.