Bona temporalia tum immobilia tum mobilia administrari debent iuxta normas iuris ecclesiastici et legum nostrarum necnon secundum statuta specialia administrationis provinciæ vel Ordinis.
Provincia debet habere statutum administrationis, quod sit pars statuti istius, secundum exigentias suas, in quo omnia administrationem bonorum temporalium spectantia pressius determinentur. Hoc statutum in actis capituli provincialis includi debet, et quoad substantiam non de facili mutetur.
Ordo, provincia, conventus habent iure ecclesiastico propriam personalitatem iuridicam. Quando autem hæc a Statu non agnoscitur, debent aliquam personalitatem civilem acquirere iuxta determinationem statuti provinciæ vel Ordinis.
Bona societatum vel associationum quæ vice conventus, provinciæ vel Ordinis coram Statu personam iuris civilis assumunt, sunt revera bona nostra et ut talia tractari debent.
Ideo repræsentans legalis personæ civilis, quæ vices gerit conventus vel provinciæ vel Ordinis vel alicuius instituti ad illa pertinentis, tantum eos actus ponere potest, quos superior aut administrator competens iuxta ius nostrum facere potest; et stricte obligatur eos omnes non secundum proprium arbitrium, sed secundum indicationem officialis competentis exsequi.
Idem valet pro aliis administratoribus et pro singulis sociis qui per suffragium vel alio quocumque modo in administratione participant. Et pro omnibus cautelæ iuridicæ adhibeantur, ne ullum detrimentum in casu mortis fratris vel aliunde exoriri possit.
In speciali contractu determinentur iura et obligationes repræsentantis legalis, si est laicus.
Servato conventuum iure radicali administrandi sua bona, ut melior et efficacior reddatur administratio, provinciæ in statuto œconomico decidere possunt illius partialem centralizationem.