Skip to main content

De momento et fontibus studii

constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history

S. Dominicus, in hoc non parum innovans, studium ad ministerium salutis ordinatum in proposito sui Ordinis intime inclusit.1Ipse, qui Evangelium s. Matthæi et Epistolas s. Pauli semper secum ferebat,2fratres duxit ad scholas3 et misit in maiores civitates “ut studerent, et prædicarent et conventum facerent”.4

constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history

Ideoque “studium nostrum ad hoc principaliter ardenterque summopere debet intendere ut proximorum animabus possimus utiles esse”.5 Per studium fratres in corde recogitant multi formem sapientiam Dei et ad servitium doctrinale Ecclesiæ ac omnium hominum se præparant; eoque magis studio se devoveant oportet quod ex Ordinis traditione specialius vocantur ut hominum propensionem ad veritatem excolant. Opus huiusmodi secundum diversas cuiusque materiæ exigentias peragi debet atque firmam disciplinam omniumque virium applicationem requirit.

constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Studii nostri lumen et fons Deus est qui multifarie multisque modis olim locutus, novissime loquitur in Christo, per quem mysterium voluntatis Patris, misso Spiritu, plene revelatur in Ecclesia et omnium hominum mentes illuminantur.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Divinam revelationem, cuius Traditio et Sacra Scriptura unum sacrum depositum constituunt, fratres meditentur et scrutentur atque ex eiusdem œconomiæ perenni valore pædagogico addiscant multiplicitatem viarum Evangelii discernere, etiam in rebus creatis, in operibus et institutionibus humanis, necnon in diversis religionibus.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Fratres in omnibus sentiant cum Ecclesia atque obsequium præstent multiplici exercitio Magisterii cui concredita est interpretatio authentica verbi Dei; fideles insuper missioni Ordinis, Magisterio in munerum doctrinalium expletione speciali cum deditione sociam operam præbere semper sint parati.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Fratres attente studeant scriptis sanctorum Patrum et egregiorum mentis christianæ testium qui ope diversarum culturarum et sapientiæ philosophorum laboraverunt ad verbum Dei plenius intellegendum. Horum reflexionem prosequentes, ad vivam Ecclesiæ traditionem reverenter attendant, dialogum cum sapientibus quærant et ad contemporaneas sive inventiones sive quæstiones animum pandant.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
In hoc munere adimplendo, optimus magister et exemplar est s. Thomas cuius doctrinam Ecclesia singulariter commendat et Ordo suscipit tamquam patrimonium quod fecundum exercet influxum in vitam intellectualem fratrum eique proprium characterem confert. Quapropter fratres cum scriptis et mente ipsius actuosam colant communionem et secundum necessitates temporum, legitima cum libertate, eius doctrinam renovent et locupletent divitiis semper novis sacræ humanæque sapientiæ.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Studium assiduum contemplationem nutrit, adimpletionem consiliorum lucida fidelitate fovet, sua ipsa constantia et arduitate asceseos formam constituit, atque excellens est observantia ut pote totius vitæ nostræ elementum essentiale.
  • 1

    Primæ Constitutiones O.P., prol. 

  • 2

    Processus canonizationis in MOPH XVI, 147, n. 29. 

  • 3

    Humbertus de Romanis, Legenda s. Dominici in MOPH XVI, 400, n. 40.

  • 4

    Processus canonizationis in MOPH XVI, 143–144, n. 26; cf. Iordanus, Libellus in MOPH XVI, 50, n. 51.

  • 5

    Primæ Constitutiones O.P., prol.