- Ideoque “studium nostrum ad hoc principaliter ardenterque summopere debet intendere ut proximorum animabus possimus utiles esse”.1
- Per studium fratres in corde recogitant multi formem sapientiam Dei et ad servitium doctrinale Ecclesiæ ac omnium hominum se præparant; eoque magis studio se devoveant oportet quod ex Ordinis traditione specialius vocantur ut hominum propensionem ad veritatem excolant.
- Opus huiusmodi secundum diversas cuiusque materiæ exigentias peragi debet atque firmam disciplinam omniumque virium applicationem requirit.
77
- 1
Primæ Constitutiones O.P., prol.