Skip to main content

28

Fratres nostri in continentia, non obstantibus discriminibus decursu vitæ obventuris, fideliter perseverare et indefesse proficere studentes, intimam communicationem cum Deo per amicabilem unionem cum Christo, in omnibus vitæ adiunctis procurent, eamque Sacra Scriptura et Eucharistiæ mysterio nutriant. Filiali quoque amore et devotione roborentur erga Dei Genetricem B.V. Mariam. Urgentiori pariter in dies Christi caritate, universali nempe divina amicitia, seipsos in apostolico ministerio omnibus omnia faciant; atque in communi vita religiosæ et apostolicæ familiæ, cui per castitatem arctiori vinculo uniuntur, dilectionem fraternam serenamque amicitiam colant. Propriæ fragilitatis conscii, fratres de suis viribus non præsumant, sed mortificationem ac sensuum affectionumque custodiam adhibeant absque timore tamen vel pusillanimitate, et dum humaniter cum omnibus sese gerunt, omnia quæ castitatem in periculum adducunt, instinctu quodam spirituali respuant. Mediis quoque naturalibus opportune utantur quæ ad mentis et corporis sanitatem necessaria vel convenientia sint.