Skip to main content

415

  1. Facta convocatione, fratres quibus ius competit, ad magistrum vel vicarium Ordinis transmittant petitiones vel quaestiones, quas capitulo velint proponere.
  2. Ius proponendi competit, praeterquam vocalibus capituli:
    1. omnibus superioribus maioribus, procuratori generali et adsistentibus magistri Ordinis;
    2. cuilibet capitulo et consilio necnon moderatorio studii;
    3. cuique religioso, dummodo eius propositio a quinque saltem fratribus voce activa gaudentibus subsignata fuerit, vel praesentetur per aliquem ex vocalibus cuius erit iudicare utrum petitio proponi debeat necne;
    4. foederationibus monialium nostrarum vel monasteriis non foederatis; consiliis provincialibus vel nationalibus fraternitatum s. Dominici.
  3.  
    1. Quaestiones capitulo generali proponendae, ab iis quibus ius competit, ad magistrum Ordinis mittantur quatuor mensibus ante celebrationem capituli;
    2. breviter exponantur et etiam latino sermone saltem compendiose conscribantur, atque tot in foliis separatis proponantur quot distinctae sint quaestiones.
  4.  
    1. Magister Ordinis curabit ut quaestiones, de quibus in § III, 1° pro diversa materia diversis commissionibus assignatae, quamprimum singulis vocalibus capituli communicentur;
    2. tunc vocales statim magistro Ordinis indicent, secundum ordinem praeferentiae, tres commissiones ad quas pertinere desiderant, salvo semper iure magistro Ordinis secundum necessitates capituli libere disponendi;
    3. deinde magister Ordinis praesides commissionum instituat et vocales certiores faciat de commissione cui unusquisque adscriptus fuit ut interim hi quaestiones accuratius perpendant quae ad propriam commissionem assignatae sunt.