Skip to main content

De capitulo provinciali

constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Capitulum provinciale, cui præest vicarius provinciæ vel prior provincialis, est coadunatio fratrum qui conveniunt ad tractandum et diffiniendum de iis quæ ad vitam fraternam et apostolicam atque ad bonam administrationem provinciæ pertinent, necnon ad electiones pro provincia habendas. Præter capitulum ordinarium, de quo in paragrapho præcedenti, haberi potest extraordinarium ad electionem prioris provincialis tantummodo faciendam.
ordenacio
  • Acceptata ACG 2016 Bologna n. 286
  • Secunda ACG 2019 Biên Hòa n. 399
  • Definitive ACG 2022 Tultenango n. 345
Revision history
  1.  Vocales capituli provincialis sunt:
    1. priores regionales;
      2. vicarii provinciales electi ad normam n. 389, quatenus vocem habeant ad normam n. 384-bis et statuti vicariatus
    2. priores conventuales; supprior vero, si ob ægritudinem aliamve gravem causam a priore provinciali acceptam, prior adesse nequit; 
    3. socii priorum euntium ad capitulum, ad normam n. 490; 
    4. delegati fratrum, ad normam nn. 497─501; 
    5. delegatus domus non prioralis cum saltem quattuor fratribus voce activa gaudentibus in territorio uniuscuiusque nationis ubi non sit alius conventus eiusdem provinciæ; 
    6. prior provincialis qui immediate ante capitulum officium in ipsa provincia explevit. 
  2. Si numerus vocalium capituli provincialis ad normam constitutionum electorum sit minor quam viginti, statutum provinciæ providere potest, si vero sit minor quam decem provideat de vocalibus supplementariis, qui tamen sint non plus quam tres. Isti vocales non iure personali, sed per electionem constituuntur.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Capitulum regulariter de quadriennio in quadriennium celebretur seu quando prior provincialis eligendus est, et quidem tempore determinato secundum morem provinciæ.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Si tamen capitulum coadunari contingerit infra quattuor menses ante capitulum generale, computandos a prima die mensis pro celebratione in actis determinati, differtur capitulum provinciale post promulgationem actorum capituli generalis, ad diem quem magister Ordinis, audito priore provinciali, designaverit. Non omittatur celebratio capituli provincialis etiam si prior provincialis iam institutus fuerit.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Capitulum, cui vocales accedere non omittant, convocetur a priore provinciali vel a vicario provinciæ tres saltem menses ante celebrationem.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Litteris convocationis acceptis: fiat electio delegatorum de quibus in n. 352 § I, 5°, et in conventibus ius habentibus electio socii vel sociorum prioris euntis ad capitulum, præside suppriore conventus; præterea fiat electio vocalium supplementariorum si casus occurrat de quo in n. 352 § II; tres menses ante inceptionem capituli, prior provincialis relationem circa statum provinciæ necnon circa graviora problemata in ea existentia, et officiales provinciæ (cf. nn. 376–381) relationem circa omnia ad eos competentia, capitularibus et conventibus mittant; in omnibus provinciæ conventibus habeatur tractatus præside priore in quo examinentur relationes de quibus in 2° et determinentur propositiones vel petitiones in bonum provinciæ vel conventus, ad capitulum mittendæ.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
In statuto provinciæ determinetur: an habendæ sint commissiones præparatoriæ; dies in qua facienda sit electio prioris provincialis et diffinitorum capituli; quot diffinitores capituli eligendi sint, nempe quattuor, sex vel octo; an, quot et quando eligendi sint consiliarii provinciæ; dies in qua faciendæ sint electiones pro capitulo generali.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Capitulum provinciale sequenti modo celebretur: Pridie, vel ipso die pro inceptione capituli statuto: examinentur testimoniales a tribus antiquioribus vocalibus in Ordine, ita tamen ut de gravioribus difficultatibus referre debeant præsidi et vocalibus capituli; adprobatis vocalibus, a præside de consensu vocalium instituatur unus actuarius vel etiam duo si necesse fuerit; a præside cum vocalibus constituantur ex ipsis vocalibus commissiones capituli; unaquæque commissio unico scrutinio eligat præsidem et secretarium seligat. Capitulum incipiat cum celebratione Missæ de Spiritu Sancto. Post homiliam fiant, in oratione fidelium, deprecationes pro felici exitu capituli, pro vivis et defunctis, nominatis qui ab ultimo capitulo in Domino obierunt. Inter ea quæ a commissionibus tractari debent, habeantur quæstiones de activitate apostolica, de statu personali, disciplinari et œconomico provinciæ, iuxta relationes a diversis superioribus exhibendas, prout in statuto provinciæ determinatum fuerat; resolutiones cuiuscumque commissionis iam in scriptis redactæ, in loco apto collocentur, ut ab omnibus vocalibus ante sessiones plenarias inspici possint; postea incipiant, moderante præside capituli, sessiones plenariæ omnium vocalium quorum erit determinare quæ ex conclusionibus commissionum retinenda sint ut a diffinitoribus definiri possint. His omnibus peractis, præses cum diffinitoribus omnia tractent et diffiniant quæ necessaria vel utilia iudicent, ita tamen ut quæ a maioritate vocalium reiecta sunt diffinire non possint. Ad diffinitorium quoque pertinet: facere admonitiones, ordinationes, declarationes ac petitiones; assignationes dare et providere de officiis vel muneribus et aliis ad normam legum nostrarum.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
In capitulo provinciali omnia ordinarie decidantur per vota secreta. Si suffragia aliquando sint æqualia, præses suo voto paritatem dirimat.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Præsidi et diffinitoribus competit plena potestas ordinaria ad normam iuris super totam provinciam, conventus et fratres, usque ad finem capituli, salvo n. 361 § II.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Capitulum intra mensem terminetur. De consensu autem magistri Ordinis, in casu speciali, per quindecim dies prorogari potest. Capitulum iusta de causa a magistro Ordinis adprobata, non ultra quindecim dies interrumpi potest. Interruptione durante, potestas de qua in n. 360 priori provinciali competit.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Ab actuario conficiatur uniuscuiusque sessionis processus verbalis, qui, a capitulo adprobatus et a præside ac eodem actuario subscriptus, in archivo provinciæ reponatur. Locus et dies pro futuro capitulo provinciali in actis assignetur. Nomina fratrum defunctorum, quibus brevis synopsis eorum vitæ addatur, in actis ponantur. Acta lingua latina vel moderna a consilio generalitio acceptata scribantur et eorum quinque exemplaria cum præsidis, diffinitorum et actuarii subscriptione et sigillo provinciæ munita, quantocius ad magistrum Ordinis mittantur, ut possint examinari et adprobari. Si acta non scribantur in una ex linguis a consilio generalitio acceptatis, versio fiat in linguam latinam vel in unam ex istis linguis, cuius versionis quinque exemplaria ad magistrum Ordinis mittantur, additis duobus exemplaribus in lingua originali. Magister, correctionibus factis, una cum textu ad provinciam mittat litteras adprobationis. Unum exemplar actorum pro archivo Ordinis, alterum pro publicatione compendiosa in Analectis Ordinis, mittatur.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Ante adprobationem magistri Ordinis acta ne publicentur. Adprobata vero typis edantur, lingua vel vernacula vel latina, a priore provinciali promulgentur et ad conventus mittantur. Insuper in unoquoque conventu publice legantur, iuxta determinationem eiusdem capituli. Actorum auctoritas incipit a promulgatione et terminatur cum promulgatione actorum capituli sequentis.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Prior provincialis acta capituli mutare aut rescindere non valet, nec talis auctoritas potest ei a diffinitoribus delegari; potest tamen acta capituli interpretari, et in casu particulari in eis dispensare.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Adsit in qualibet provincia consilium provinciæ, eiusque consensum aut consilium exquirat prior provincialis secundum leges nostras et ius commune.