Moniales Ordinis, ex proposito S. Dominici, vita sua religiosa contemplativa totaliter vacant communicationi cum Deo, ex qua vita apostolica fratrum sicut et aliorum cœtuum familiæ dominicanæ nutritur, dum testimonium præbent orationis, silentii et pænitentiæ.
Intima communio spiritualis monialium cum fratribus fulcitur etiam ligamine iuridico, quo ipsæ cum Ordine uniuntur secundum modum in earum constitutionibus statutum.
Sorores, spiritu ac zelo s. Dominici imbutæ, verbo et opere testimonium Evangelio reddunt intima communione cum fratribus coniunctæ in ædificationem populi Dei.
Superiores nostri fraterna sollicitudine omnimodum iuvamen monialibus ac sororibus præstent; fratres autem, iuxta superiorum dispositionem, libenter eis in doctrinali, sacramentali et pastorali munere ministrent.
Fratres sodalium perfectionem et institutorum incrementum foveant atque fraternam collaborationem cum eis instituant, ut fructuosum apostolatum in mundo exercere valeant.
Fraternitates laicales Ordinis sunt associationes laicorum qui speciali Dei dono in spiritu apostolico s. Dominici coadunati, “suam et aliorum salutem procurare intendunt” per professionem vitæ evangelicæ, secundum formam vivendi ab Ordine pro eorum statu in sæculo adaptatam et rite adprobatam.
Habeantur quoque fraternitates sacerdotum, qui vitam et ministerium suum spiritu s. Dominici informare satagant.
Curent fratres quam maxime easdem fraternitates fovere et cum eis reciprocam collaborationem instituere ut ministerium Ordinis diversis in campis tam Ecclesiæ quam mundi plenius exerceatur.
Consociationes Ordini adnexæ, vitæ christianæ renovationem in populo Dei foventes, bono spirituali fidelium inserviunt et simul Ordini collaborationem in aliquo speciali apostolatu præstant (cf. appendicem n. 4).
Ideoque confraternitates Ordinis, præsertim SS. Nominis Iesu et SS. Rosarii, necnon associationes nostras, attentis locorum et temporum adiunctis, fratres promovere curent, ut fidelium utilitati congruant. Quoad structuram et regimen, earum statuta serventur.