Candidatis admissis fiant coram testibus declarationes de quibus in appendice; et de hoc constet in libro recipiendorum per eorumdem candidatorum subscriptionem (cf. appendicem n. 5).
Ipsis fiat etiam protestatio se nihil mercedis posse repetere ob quamcumque operam Ordini præstitam, cuius protestationis conficiatur documentum ab adspirante subscriptum (cf. appendicem n. 5).
Ante initium novitiatus adspirans ab omnibus sæcularibus negotiis sese expediat et pecunia vel alia quæ secum detulerit in deposito communi serventur atque si ab Ordine, non emissa professione, egrediatur, ei restituantur.
De expensis pro institutione determinent singulæ provinciæ.