Electio prioris provincialis celebranda est regulariter in capitulo provinciali, vel extraordinarie in simplici congregatione electiva (cf. n. 351 § II).
Si priorem provincialem ante finem quadriennii ab officio cessare contingat, magister Ordinis, auditis vicario et consilio provinciæ, tempus electionis determinet et condiciones, nempe utrum prior provincialis eligendus sit in capitulo provinciali ordinario aut in simplici congregatione electiva.
Magister Ordinis, hoc in casu, potest etiam abbreviare vel prorogare prioris provincialis eligendi quadriennium, taliter quod sequens electio de novo in consueto capitulo provinciali, tempore solito, celebretur.
Quando electio prioris provincialis in simplici congregatione electiva peragenda est, electores sunt fratres qui iuxta leges nostras capitulum provinciale constituunt et ideo servanda sunt omnia quæ pro capitulo provinciali præscripta sunt de convocatione vocalium et de diversis electionibus faciendis.