Skip to main content

481

  1. Quoad confirmationem aut cassationem electionis vicarii provincialis eiusque acceptationem, serventur nn. 465–473. 
  2. Ius instituendi vicarium provincialem devolvitur ad priorem provincialem, salvo n. 373, 1°: 
    1. quando vicariatus tempore vacationis prioris regionalis non habet condiciones de quibus in n. 384; tunc tamen in institutione vicarii attendi debent nn. 483, 484;
    2. quando omnes vocales suae voci renuntiaverint nec a priore provinciali restituti fuerint;
    3. quando quacumque ex causa intra sex menses a cognita vacatione, prior regionalis non electus aut postulatus fuerit;
    4. quando in processu electionis facta fuerint septem scrutinia inutilia (cf. 480 § II, 2°);
    5. quando fratres, cassata prima electione, eundem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter formam tantum et non propter personam electi;
    6. quando iam factae sunt duae vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatae et ab electis non accepta-tae; tunc enim, post secundam electionem prior provincialis potest, et post tertiam debet priorem regionalem instituere.