Skip to main content

491

  1. Electores sunt fratres voce activa gaudentes, in conventu assignati, etiamsi habitualiter extra conventum suæ assignationis degant, ita autem ut illi, qui, ad normam n. 497 § II ad determinatum collegium electivum aggregentur, nullo modo computentur inter numerum secundum quem socii prioris ad capitulum provinciale euntis determinentur (cf. n. 458 § II).
  2. Qui vero quocumque ex titulo iam cooptantur inter vocales capituli provincialis, participare nequeunt in prædicta electione.