Ius eligendi socium prioris euntis ad capitulum provinciale competit solis conventibus qui, a sex mensibus ante celebrationem capituli, octo vocales habent, nisi forte illo anno per fratris obitum dictus numerus fuerit deminutus (cf. appendicem n. 26).
Conventus autem qui ad minus habent sedecim vocales, ius habent duos socios eligendi, tres vero si habent viginti quattuor et quattuor si habent plus quam triginta duos.
Fratres conventus qui numerum vocalium non habet sufficientem ut possint eligere socium prioris euntis ad capitulum provinciale, adiungantur alicui collegio ad eligendum delegatum.
Electores sunt fratres voce activa gaudentes, in conventu assignati, etiamsi habitualiter extra conventum suæ assignationis degant, ita autem ut illi, qui, ad normam n. 497 § II ad determinatum collegium electivum aggregentur, nullo modo computentur inter numerum secundum quem socii prioris ad capitulum provinciale euntis determinentur (cf. n. 458 § II).
Qui vero quocumque ex titulo iam cooptantur inter vocales capituli provincialis, participare nequeunt in prædicta electione.
In conventibus ubi unus socius eligendus est, electio fiat quoad modum ad normam § IV, 2° et n. 452.
In conventibus ubi plures socii eligendi sunt (cf. n. 490 § II), per vota secreta determinetur utrum omnes simul vel unus post alium sint eligendi.
Ante electionem, de consensu maioris partis vocalium, tractatus de eligendis haberi potest.
Electio modo sequenti perficiatur:
si socii omnes simul eliguntur, electio terminatur in septimo scrutinio in quo maioritas relativa sufficit;
si vero unus post alium eligitur, tunc pro quocumque socio si usque ad tertium scrutinium inclusive nullus candidatus maioritatem absolutam votorum retulerit, in quarto et ultimo scrutinio illi duo tantum præsentari possunt, qui in scrutinio præcedenti maiorem suffragiorum numerum retulerint, firmo præscripto n. 450 § III.
Socius habeat litteras testimoniales suæ electionis a scrutatoribus subscriptas (cf. appendicem n. 27), sine quibus non admittatur ad capitulum provinciale, nisi aliunde indubitanter constet de sua electione.