Skip to main content

De observantia regulari

Subtitle
Art. V
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Observantia regularis a s. Dominico ex traditione assumpta vel ab eo innovata, conversationem nostram ita ordinat ut in proposito pressius sequendi Christum adiuvemur et vitam apostolicam efficacius perficere possimus. Ut ergo in nostra vocatione fideles permaneamus regularem observantiam plurimi mente faciamus, corde perdiligamus ac opere adimplere conemur.
constitutio
  • Technice ACG 2010 Romæ n. 263
Historia Revisionum

Ad regularem observantiam omnia elementa pertinent quæ vitam dominicanam constituunt et per disciplinam communem ordinant. Inter hæc autem eminet vita communis, celebratio liturgiæ et oratio secreta privata,1votorum impletio, studium assiduum veritatis et ministerium apostolicum, ad quorum fidelem adimpletionem nos adiuvant clausura, silentium, habitus et opera pænitentiæ.

constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Ut fratres nostri melius contemplationi et studio vacare possint, ut intimitas quoque familiæ augeatur et ut fidelitas ac indoles vitæ nostræ religiosæ manifestentur, clausura in conventibus nostris servanda est.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Quoad egressum omnes fratres licentia superioris indigent quæ pro determinato proposito generalis esse potest.
ordenacio
  • Definitive ACG 2016 Bologna n. 265
  • Secunda ACG 2004 Kraków n. 354
  • Acceptata ACG 2001 Providence 2001 n. 473
Historia Revisionum

Ad longum iter vel absentiam prolongatam frater licentia competentis superioris indiget iuxta determinationes statuti provinciæ. Frater ut iter faciat semper indiget licentia competentis superioris.

ordenacio
  • Abrogatus ACG 2004 Kraków n. 355
  • Inchoata ACG 2001 Providence 2001 n. 474
Historia Revisionum
  1. Licentia ad longum iter ordinarie fiat in scriptis et exprimat terminum, causam et tempus
    eius; frater presbyter habeat insuper litteras testimoniales sui superioris.
  2. Superior localis, intra terminos a priore provinciali designatos, itinerandi licentiam dare potest.
ordenacio
  • Acceptata ACG 2022 Tultenango n. 338
Historia Revisionum
  1. Frater per aliquod tempus moraturus in territorio alterius provinciæ, tempestive moneat respectivum priorem provincialem, salvo semper n. 137. Ut vero commoratio licite ultra tres menses extendatur, licentia dicti prioris provincialis indiget. 
  2. In locis ubi conventum habemus, frater itinerans pro posse conventum adeat.
ordenacio
  • Definitive ACG 2007 Bogotá n. 289
  • Technice ACG 2007 Bogotá n. 289
  • Acceptata ACG 1992 México n. 45
Historia Revisionum
Si quis frater illegitime extra suum conventum ultra annum manserit, prior provincialis cum suo consilio discernet de opportunitate procedendi iuxta CIC 696, 697 et 699.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Silentium diligenter a fratribus servetur maxime in locis ac temporibus orationi et studio destinatis; est enim totius observantiæ præsidium et confert præsertim interiori vitæ religiosæ, paci, orationi, studio veritatis et sinceritati prædicationis.
  2. Silentium in spiritu caritatis ita ordinari debet ut fructuosas communicationes non impediat.
vacated
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Determinationes quoad silentium a capitulo provinciali et conventuali faciendæ sunt quantum ad tempora et loca secundum traditionem Ordinis.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Mensa fratrum sit frugalis, sufficiens tamen pro eorum necessitatibus.
  2. Omnes fratres legitime non impediti in communi mensa comedant.
  3. Præter præscripta auctoritatis ecclesiasticæ competentis, attenta traditione Ordinis, capitulum provinciale determinet formas et tempora ieiunii et abstinentiæ; capitulum vero conventuale austeritates propriæ communitatis, præsertim pro tempore Quadragesimæ, statuat.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Habitus Ordinis ex tunica alba cum scapulari et caputio albis constat, cum cappa et caputio nigris et cingulo ex corio cum rosario (cf. appendicem n. 3).
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Fratres in conventibus nostris habitum Ordinis, utpote signum nostræ consecrationis, deferant, nisi iusta de causa aliter prior provincialis determinaverit. Extra conventum, salvis legibus ecclesiasticis, servetur dispositio prioris provincialis.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Consecratione religiosa atque apostolica vocatione fratres præ ceteris fidelibus urgentur ut seipsos abnegent, crucem suam tollant et mortificationem Iesu in corpore et animo circumferant, et ita resurrectionis gloriam sibi et aliis hominibus mereantur.
  2. Ad imitationem s. Dominici “qui dum in carne viveret spiritu ambulabat, desideria carnis non solum non perficiens sed extinguens”,2 fratres pænitentiæ virtutem præsertim exerceant omnia fideliter adimplendo quæ ad vitam nostram pertinent.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Capitulorum provincialium et conventualium est pro variis locorum et personarum adiunctis novas pænitentiæ formas ex hodierno vivendi modo adsumptas statuere, præsertim pro tempore Adventus et Quadragesimæ.
  2. Singuli fratres alia quoque opera mortificationis adiungant ut plenius pænitentiæ officium adimpleant.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Ad observantiam regularem et ad salutarem emendationem fratrum fovendam, correctiones fieri possunt a superioribus, moderatoribus centrorum studiorum et magistris fratrum formandorum.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Quantitas transgressionis præcipue secundum læsionem boni communis, non secundum peccatum forsan adnexum pensanda est.
  2. Præcipuæ pænitentiæ sunt: aliquas exercitationes spirituales perficere, quasdam mortificationes seu privationes subire, aliqua opem ad communem utilitatem peragere.
  • 1

    Humbertus de Romanis, Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier (Roma, 1888), vol. I, 153, 170 et 172. Cf. Mt 6, 5–6. 

  • 2

    Litt. Encycl. b. Iordani, an. 1233, in AFP 22 (1952), 183.