Spiritu evangelico ductus et regula s. Augustini innixus, Ordo noster regitur, præterquam cunctis Ecclesiæ legibus, decretis et privilegiis (cf. appendicem n. 14) quæ nos respiciunt:
constitutionibus Ordinis;
ordinationibus quæ sive in Libro constitutionum et ordinationum sive in actis capitulorum generalium inveniuntur;
ordinationibus magistri Ordinis;
consuetudinibus legitimis.
Quoties in iure nostro occurrit nomen constitutio significationem strictam accipit pro constitutionibus proprie dictis dumtaxat; verba autem leges nostræ vel ius nostrum indicant tum constitutiones tum ordinationes (cf. appendicem n. 1).
Illud dumtaxat statutum ut constitutio habeatur quod a tribus capitulis generalibus continuis fuerit acceptatum, et quidem per modum inchoationis in primo capitulo, adprobationis in secundo et confirmationis in tertio. Qui modus procedendi servandus est quoque pro abrogatione vel substantiali mutatione constitutionum.
Unum tamen capitulum generalissimum tribus capitulis generalibus æquipollet.
Inchoationes quæ fiunt in capitulis generalibus vigere non incipiunt usquequo adprobatæ et confirmatæ fuerint per alia duo capitula et factæ sint constitutiones, nisi forte inchoatio fiat per modum ordinationis.
Inchoationes vero cum ordinatione, quæ sunt contra constitutiones, non fiant, nisi
raro et de causa urgenti, quæ semper a capitulo expresse declarari debet.
Statutum provinciæ est collectio ordinationum de vita et regimine conventuum ac provinciæ, præsertim in iis quæ iuxta leges nostras a singulis provinciis determinanda sunt.
Uni capitulo provinciali competit ordinationes in statutum provinciæ inserendas facere, eas mutare vel abrogare;
statutum provinciæ vel mutationes in eo faciendæ, sicut omnes aliæ ordinationes capituli provincialis, a magistro Ordinis adprobari debent.
Mutationes quæ modum celebrandi capitulum provinciale respiciunt quæque in statutum provinciæ inserendæ sunt, a celebratione capituli sequentis dumtaxat vim habere incipiunt.