De principiis communibus
constitutio
Revision history
Ad hoc tendere debet institutio ut alumni modo progressivo ducantur ad plenitudinem vitæ et apostolatus quæ sunt Ordini propria secundum ea quæ in legibus nostris necnon in Ratione generali formationis dicuntur.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
Ad institutionem fructuose accipiendam, ex parte candidati requiruntur sanitas physica, maturitas psychologica proportionata eius ætati, idoneitas ad vitam socialem, vitæ christianæ congrua soliditas, aptitudo, recta intentio et libera voluntas Deo et Ecclesiæ sese vovendi in vita dominicana.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
Ad ipsum candidatum sub magistrorum ac aliorum formatorum ductu pertinet prima responsabilitas propriæ institutionis in libera cooperatione cum divinæ vocationis gratia.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
Institutioni præficiantur fratres apte selecti et sedulo præparati. Plures cooperari possunt in formationis opere; unus tamen sit qui totius formationis integrationem curet.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
ordenacio
Revision history
Ubi capitulo provinciali opportunum videatur, constitui potest consilium formationis, distinctum a consilio conventuali, cuius erit de rebus ad formationem integralem pertinentibus agere, et sic magistrum adiuvare in suo munere. Huiusmodi consilii compositionem et munera determinet capitulum provinciale vel prior provincialis cum suo consilio.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
- Technice ACG 2013 Traugurii n. 217
Magister curam habet tum de vita spirituali tum de disciplina, prout utraque ad formandorum integram institutionem requiritur, relicta ipsis formandis libertate adeundi etiam alios patres fratres pro magis personali directione spirituali.
constitutio
Revision history
Ita ordinari debet conventus formationis ut, salvis exigentiis pro institutione, formandis præbeantur secundum opportunam progressionem condiciones realis vitæ quam ulterius ducere debent.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
ordenacio
Revision history
In formationis conventibus vigeat vita communis vere fraterna, ita ut, servata congrua cœtuum distinctione, formandi active et gradatim participare possint vitam communitatis, ad institutionem magis solidam et completam acquirendam. Igitur omnes religiosi sint conscii propriæ responsabilitatis in iuniorum formatione.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
Ad humanam et religiosam maturitatem promovendam, necnon pro præparatione ad apostolatum secundum alumnorum ætatem et condicionem instituantur exercitationes opportunæ a singulis provinciis elaborandæ.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
ordenacio
Revision history
Adsit pro toto Ordine Ratio formationis, a capitulo generali vel a magistro Ordinis adprobata necnon opportunis temporibus recognoscenda, quæ generalia principia spiritualia et fundamentales normas pædagogicas tradat pro fratrum institutione, relicta provinciis cura elaborandi proprias normas pro locorum et temporum adiunctis.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
Quamvis per plures annos etiam cum interruptione studiorum ratione exercitationum duret fratrum institutio, et secundum gradus diversos distribuatur, tamen concipi et practice perfici debet ut processus continuus et progressivus cuius integratio ex finis unitate oritur. Igitur sub luce huius unitatis accipiendæ sunt diversæ periodi institutionis infra distinctæ.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.