Skip to main content

7

  1. Ad vitam regularem fovendam, semel saltem in mense colloquium habeatur in quo, moderante priore vel alio fratre ab eo designato, omnes fratres suam mentem sincere et caritative aperire possint circa argumentum prævie determinatum et tempestive adnuntiatum de iis quæ officia et munera communitatis respiciunt. 
  2. Aliquoties in anno pariter habeatur capitulum regulare in quo fratres, modo a capitulo conventuali determinato, examinent fidelitatem suam erga missionem apostolicam conventus et vitam regularem atque aliquam pænitentiam faciant. Hac occasione superior exhortationem circa vitam spiritualem et religiosam necnon opportunas admonitiones et correctiones facere potest. 
  3. Fratres qui sunt in periodo formationis colloquia et capitula habeant sub respectivis magistris, sed ad normam n. 309 § II, possunt quoque participare integre vel partialiter adunationibus totius communitatis.