Skip to main content

De vita communi

Subtitle
Art. I
2
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Quemadmodum ex Regula monemur, primum propter quod in unum sumus congregati, est ut unanimes habitemus in domo et sit nobis anima una et cor unum in Deo. Quæ quidem unitas, ultra limites conventus, in communione cum provincia et toto Ordine plenitudinem suam attingit. 
  2. Vitæ nostræ unanimitas, in caritate Dei radicata, exemplum præbere debet universalis in Christo reconciliationis quam verbo prædicamus.
3
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Sicut in Ecclesia Apostolorum, ita et inter nos communio fundatur, ædificatur et stabilitur in eodem Spiritu, in quo Verbum a Deo Patre una fide recipimus, uno corde contemplamur et uno ore collaudamus; in quo et unum corpus efficimur, qui de uno pane participamus; in quo demum omnia communia habemus et ad idem evangelizationis opus destinamur. 
  2. Fratres per obœdientiam consentientes, per castitatis disciplinam amore altiori sociati, per paupertatem arctius ab invicem dependentes, Ecclesiam Dei, opera sua in mundo dilatandam in proprio conventu prius ædificent.
4
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Ut unusquisque conventus fraterna sit communitas, omnes se invicem acceptent et amplectantur tamquam eiusdem corporis membra, indole quidem et munere distincta, sed in vinculo caritatis et professionis æqualia. 
  2. Conscii responsabilitatis suæ erga bonum commune, fratres munera intra conventum libenter suscipiant et in omnibus laboribus gaudium eis sit aliorum partes habere atque oneratos, si quos videant, adiuvare.
5
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Fratres libenter recreationibus communibus participent, quibus mutua cognitio et communio fraterna foventur.
6
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum

Ut cooperatio apostolica et fraterna communio uberiores afferant fructus, permagni interest omnium fratrum unanimis participatio: “bonum enim quod communiter approbatur cito et facile promovetur”.1 Propterea in omnibus conventibus colloquia habeantur de vita apostolica et regulari promovenda.

7
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Ad vitam regularem fovendam, semel saltem in mense colloquium habeatur in quo, moderante priore vel alio fratre ab eo designato, omnes fratres suam mentem sincere et caritative aperire possint circa argumentum prævie determinatum et tempestive adnuntiatum de iis quæ officia et munera communitatis respiciunt. 
  2. Aliquoties in anno pariter habeatur capitulum regulare in quo fratres, modo a capitulo conventuali determinato, examinent fidelitatem suam erga missionem apostolicam conventus et vitam regularem atque aliquam pænitentiam faciant. Hac occasione superior exhortationem circa vitam spiritualem et religiosam necnon opportunas admonitiones et correctiones facere potest. 
  3. Fratres qui sunt in periodo formationis colloquia et capitula habeant sub respectivis magistris, sed ad normam n. 309 § II, possunt quoque participare integre vel partialiter adunationibus totius communitatis.
8
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Sedulo curent superiores ut fratres ob ministerium extra conventum suæ assignationis degentes sæpe possint ad illum redire et ab aliis visitari. Communitas cum gaudio eos recipiat, enixe adiuvet et in eorum laboribus spiritu et opere partem habeat. Ipsi autem ministerium suum veluti membra communitatis exerceant ac libenter adsint adunationibus conventualibus ut in fervore apostolico ab aliis nutriantur eosque vicissim ædificare possint.
9
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum

Ad exemplum s. Dominici qui exstitit “pater et consolator infirmorum fratrum et eorum qui erant in tribulationibus”,2 superior diligentem curam habeat de infirmis et cum eis, etiam non petentibus, utatur dispensationibus opportunis. Tam ipse quam omnes fratres eos sollicite visitent.

ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum

Fratres seniores vel sanitate debiliores talem in conventu locum obtineant quo vitant communem participare possint. Apta etiam eis cura praebeatur et a cognatis amicisque visitari queant.

constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Ingravescente morbo, superior, per se vel per alium, audito medici consilio, fratrem discrete moneat ut tempestive sacramenta recipere possit.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Communio nostra peculiari sollicitudine complectatur fratres qui tribulationibus laborant.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Erga illos qui defecerunt, dilectio nostra, divinæ misericordiæ confidens, benevolentia et auxiliis opportunis ostendatur.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Hospites affabiliter recipiantur ac benigne et caritative tractentur.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Parentes et familiares fratrum debito cum honore et pietate prosequi oportet. 
  2. Fratres grati corde preces et merita sui laboris apostolici cum benefactoribus communicent, qui de bonis sive spiritualibus sive terrenis cum eis partem faciunt ut expeditiores inveniantur in opere Evangelii.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Fratres fideliter memoriam recolant illorum qui in familia s. Dominici eos præcesserunt et “conversatione exemplum, communione consortium et intercessione subsidium”Constitutio Vat. II Lumen gentium, 51. eis præbent. Gesta doctrinamque illorum conspiciant et diffundant. Suffragia insuper non desint defunctis fratribus.
  • 1

    Humbertus de Romanis, Expositio Regulæ, XVI in Id, Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier, vol. I, 72.

  • 2

    Processus canonizationis in MOPH XVI, 178, n. 3.