De professione sollemni
Subtitle
Art. III
Peracto tempore professionis simplicis, frater vel emittat professionem sollemnem vel ad sæculum redeat.
Ad validitatem professionis sollemnis requiritur:
- ut admissio fiat a proprio priore provinciali, audito priore provinciali provinciæ in qua frater degit, si est diversus;
- votum capituli et consilii conventus assignationis in quo frater commoratus est per annum immediate præcedentem.
- Quando frater per hunc annum, qui pro clerico potest ut talis computari annus scholasticus, in conventu propriæ provinciæ commoratus est, prior provincialis eum ad professionem admittere potest si votum capituli et votum consilii utrumque aut saltem alterum fuerit favorabile, non autem si utrumque contrarium. In conventibus et domibus ubi, ad normam nn. 315-bis et 333 consilium non est a capitulo distinctum, alterum votum datur a consilio provinciæ, in vicariatibus vero a consilio vicariatus.
- Quando per prædictum annum frater extra propriam provinciam commoratus est, votum capituli et votum consilii sunt consultiva tantum. In casu tamen, requiritur semper votum consilii provinciæ affiliationis. Si favorabile fuerit, prior provincialis fratrem ad professionem admittere potest, non vero si contrarium.
- Si frater nondum per annum commoratus fuerit in conventu ubi assignatus est et professionem sollemnem emittere debeat, votum capituli et consilii dat conventus in quo per annum immediate præcedentem commoratus est ad normam n. 206, 2°, sed conventus in quo degit omnino prius votum suum debet dare ad informationem.
ordenacio
Historia Revisionum
- Definitive ACG 1998 Bologna n. 253
- Secunda ACG 1986 Avila n. 213
- Acceptata ACG 1983 Rome n. 331
Fratres sollemniter professi, ratione studiorum in aliquo conventu extra suam provinciam assignati, vocem non habent in capitulo quando agitur de admissione ad professionem fratrum alienarum provinciarum; Fratres sollemniter professi ex aliena provincia ratione studii in conventu assignati, tantummodo vocem habent in capitulo quando agitur de admissione ad professionem fratrum propriae provinciae; consultari tamen possunt ante votum capituli et consilii si agatur de professione fratrum studentium ex aliis provinciis secum in conventu degentium.
Præter relationem de voto capituli et consilii a priore mittendam, aliæ personales et academicæ de unoquoque candidato a magistro, et a moderatore centri studiorum institutionalium si agatur de studentibus, ad priorem provincialem mittantur et a regente si agatur de studentibus, ad provincialem mittantur.
Nulla interposita mora, professio sollemnis emittenda est eodem recurrente die quo tempus expletur ad quod professio temporaria emissa est, nisi cum dispensatione superioris maioris anticipetur ex iusta causa, non tamen ultra trimestre (cf. CIC 657 § 3). Quod si tempus professionis temporariæ legitime prorogatum fuerit, renovata a religioso temporaria professione, hic admitti potest, servatis servandis, ad professionem sollemnem legitime emittendam etiam antequam elapsum fuerit tempus ad quod prorogatio facta est.
Eadem formula adhibetur ac in prima professione, sed dicitur in fine “usque ad mortem”.
Post professionem sollemnem quæcumque bona temporalia quovis titulo a fratribus acquisita, Ordini, provinciæ vel conventui acquiruntur ad normam legum nostrarum.