Durante tempore votorum simplicium frater conservat proprietatem bonorum suorum et capacitatem alia bona acquirendi. Quidquid autem industria sua vel intuitu religionis acquirit, Ordini acquirit.
Ante professionem simplicem vero, novitius debet ad totum tempus quo simplicibus votis adstringetur, bonorum suorum administrationem cedere cui maluerit, etiam Ordini, et de eorum usu et usufructu libere disponere. Licet quoque ipsi de bonis præsentibus vel forte obventuris testamentum condere.
Si cessio vel dispositio de qua in § II prætermissa fuerit ob defectum bonorum, et hæc postea supervenerint, fiat aut iteretur secundum normas in § II statutas non obstante simplici professione emissa.
Antea nequit valide, sed intra sexaginta dies ante professionem sollemnem frater debet omnibus bonis quæ actu vel in certa spe habet, cui maluerit, sub condicione secuturæ professionis, renuntiare.
Ad has dispositiones iusta de causa mutandas frater licentia superioris maioris indiget (CIC 668 § 2).