Skip to main content

63

Omnes fratres ad Missam conventualem et liturgiam horarum in choro celebrandam tenentur; singuli autem communis obligationis conscientiam habeant. Qui vero celebrationi communi interesse non valent, dicant in privato officium divinum si sunt sollemniter professi. Dicant saltem laudes et vesperas, si sunt simpliciter professi.