De fratrum incorporatione
constitutio
Revision history
Fratres Ordini incorporantur per primam professionem.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
ordenacio
Revision history
Fratres inter se ordinantur quoad locum secundum professionem, ita tamen ut superiores aliis præcedant.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
Quemlibet fratrem oportet esse adscriptum alicui provinciæ. Hæc adscriptio quæ contrahitur cum inceptione novitiatus vocatur affiliatio.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
ordenacio
Revision history
Ante novitiatus inceptionem expresse declarandum est postulantibus aliæ provinciæ pro qua provincia adspirans recipiatur ut filius. Quod si admissus fuerit absque ulla determinatione, ipse erit filius provinciæ in qua novitiatum incepit.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
ordenacio
Revision history
Potest de una ad aliam provinciam transfiliatio fieri a magistro Ordinis, de consensu tamen utriusque prioris provincialis et sui cuiusque consilii.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
- Technice ACG 2019 Biên Hòa n. 397
- Assignatio est adscriptio fratris alicui provinciæ vel conventui determinato, cum omnibus iuribus et obligationibus nisi aliud suis in locis expresse caveatur.
- Assignatio vel est directa seu simpliciter facta, vel indirecta seu facta ratione officii vel studiorum.
- Assignatio vero ratione studiorum extra propriam provinciam, ad habendam vocem in electionibus non sufficit. Alia iura et obligationes fratris ratione studiorum assignati determinat prior provincialis provinciæ assignationis prævio consensu prioris provincialis provinciæ affiliationis, salvo n. 208.
- Assignatio ratione officii unice valet pro superioribus, illa autem ratione studiorum tantummodo pro studentibus extra provinciam.
- Quilibet frater iam inde a prima professione indiget assignatione directa determinato conventui, quæ est per se sine limitatione temporis. Assignatio indirecta durat solo tempore officii. Durationem assignationis indirectæ ratione studiorum determinat prior provincialis provinciæ assignationis de consensu prioris provincialis provinciæ affiliationis. Vigente assignatione indirecta, prævia assignatio directa inactiva manet; transacto tempore assignationis indirectæ reviviscit assignatio directa seu simpliciter facta.
ordenacio
Revision history
- Technice ACG 2019 Biên Hòa n. 398
- Capitulum generale vel magister Ordinis ad quamcumque provinciam aut conventum fratres libere assignare potest.
- Capitulum autem provinciale vel prior provincialis assignationes facere potest in sua provincia.
- Capitulum provinciale vel prior provincialis fratrem alius provinciæ ad suam provinciam assignare potest de consensu capituli provincialis vel prioris provincialis provinciæ affiliationis, monito tamen magistro Ordinis.
- Frater qui ad normam § I vel § III ad provinciam simpliciter assignatus fuerit, indiget præterea quam primum assignatione conventui determinato.
- Fratrum assignationes directæ et indirectæ ratione studiorum fiant in scriptis (cf. appendicem n. 13).
ordenacio
Revision history
Litteræ assignationis coram communitate in conventu ad quem
frater mittitur, quamprimum non ultra hebdomadam ab earum receptione legantur. A quo momento incipit adscriptio fratris huic conventui, etiamsi ipse tunc adesse non potuerit.
Superior autem adnotet factum in libro consilii et de eo certiorem faciat superiorem conventus prioris assignationis.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
ordenacio
Revision history
Deputatio dicitur fratris destinatio alicui provinciæ vel conventui ad tempus, a superiore maiori in scriptis facta imponens obligationes assignationis quæ expresse non excluduntur, non autem tribuens eius iura, salvo tamen iure participandi in electionibus conventus suæ assignationis.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
ordenacio
Revision history
Deputatio ordinarie non fiat ultra sex menses. Exceptionaliter vero, præcipue ratione docendi, fieri potest ad annum.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.