Constitutiones et ordinationes capitulorum generalium promulgantur per editionem in actis capitulorum generalium vel alio modo ab iisdem capitulis determinato et, nisi aliud expresse statuatur, vigere incipiunt post duos menses a promulgatione, computando a die quo inscribuntur litteræ quibus magister Ordinis exhibet fratribus acta capituli.
Ordinationes vero magistri Ordinis promulgantur et obligare incipiunt modo ab ipso determinato.
Capitulo generali competit potestas declarandi aliquam legem nostram non urgere ob speciales temporum et locorum aut rerum circumstantias in ipsa declaratione exprimendas. Durante intervallo ab uno capitulo ad aliud eadem facultas attribuitur magistro Ordinis, audito suo consilio.
In singulis capitulis generalibus renovetur præfata declaratio si ipsa adhuc opportuna probetur.
Ordinationes quæ in vigore permanserunt per quinqueduo capitula continua et in sextotertio fuerunt adprobatæ in librum constitutionum et ordinationum inserantur. Si non insertæ fuerint, abrogatæ considerandæ sunt, nisi a capitulo generali denuo instituantur.
Ordinationes quæ in libro constitutionum et ordinationum inveniuntur per capitulum generale revocari possunt usque ad proximum capitulum; si vero secundum capitulum primum confirmet definitive abrogantur (cf. appendicem n. 2).
Interpretatio authentica legum nostrarum competit capitulo generali. Attamen, quando agitur de interpretatione constitutionum, hæc vim constitutionis non consequitur nisi per tria capitula continua adprobata fuerit.
Soli capitulo generali vel magistro Ordinis competit cum toto Ordine, vel permanenter cum provincia aut conventu aut fratribus a legibus Ordinis dispensare.
Prior provincialis in sua provincia et prior conventualis in suo conventu fratres dispensare possunt in iis quæ superiori altiori non reservantur.
Dispensationes, nominationes, et alia similia quomodolibet per capitulum generale vel magistrum Ordinis sine temporis limitatione facta, in robore manent donec fuerint revocata per similem potestatem. Ab inferioribus autem capitulis vel superioribus quomodolibet facta perdurant usque ad promulgationem actorum sequentis capituli, aut usque ad susceptionem officii cuiusque eorum successoris nisi aliud in legibus nostris expresse caveatur.