Superior domus ad triennium, auditis fratribus domus, instituitur a priore provinciali, vel a priore regionali, si agatur de fratre in vicariatu regionali assignato et nisi statutum vicariatus aliter provideat. Et ad alterum triennium immediate subsequens potest eodem modo institui, non autem ad tertium.
Elapso triennio, prior provincialis vel regionalis tenetur instituere superiorem infra mensem. Superior tamen domus in officio permaneat usquedum eius successor præsens sit in domo, nisi prior provincialis aliud determinaverit.
Consilium domus non sit a capitulo distinctum. Superior vero nihil determinet quin
vocales audiat vel eorum consensum obtineat in iis pro quibus prior conventualis
consilio vel consensu indiget.
Domus filialis ab aliquo conventu dependens constitui potest a capitulo provinciali;
prior conventus vel superior domus vicarium instituat qui in omnibus sese gerat iuxta determinationes ab eodem datas.
Normæ de modo instituendi vicarium, de destinatione fratrum ad domum filialem, de eorum iuribus et obligationibus erga conventum, a capitulo provinciali statuantur.
Fratres in domo filiali degentes, etsi in conventu assignati, non computantur ad numerum fratrum pro conventu proprie dicto requisitum.
Capitulum provinciale determinet normas pro fratribus extra conventum aut extra domum degentibus, præsertim circa iura et obligationes erga conventum suæ assignationis.
Quæ supra de conventibus et de domibus statuta sunt valent etiam pro conventibus et domibus qui immediate magistro Ordinis subiciuntur, nisi, in casu particulari, ipse magister Ordinis aliter determinaverit.