Subtitle
Art. I
Ut autem eius actio salutifera omnes attingere possit, necesse est non tantum attendere ad situationes et adspirationes hominum quos alloquimur sed etiam vivum commercium cum illis instituere, ut verbi revelati accommodata prædicatio lex omnis evangelizationis permaneat, præsertim apud eos qui a fide longe sunt. Sic mens nostra pateat simul et spiritui Dei et cordibus eorum quibus verbum proponitur ut communicationem lucis necnon amoris et virtutis Paracliti obtineat.
Quapropter fratres sciant agnoscere Spiritum in medio populi Dei operantem et discernere thesauros in variis culturæ humanæ formis absconditos, quibus ipsius hominis natura plenius manifestatur novæque viæ ad veritatem aperiuntur.