Ut quis eligi possit in magistrum Ordinis, requiritur ut non minus quam triginta et quinque annos a sua nativitate expleverit, decem vero a prima professione, necnon ut condiciones habeat de quibus in nn. 443 et 459 § I.
Pro ipsa electione procedatur ad normam n. 452, his tamen exceptis:
scrutinia reiteranda sunt usquedum aliquis frater per maioritatem absolutam suffragiorum electus sit;
electores ex aula capitulari egredi nequeunt antequam novus magister electus sit, exceptis tamen scrutatoribus pro suffragiis infirmorum, si qui sint, accipiendis;
instrumentum authenticum non conficiatur, sed fidelis relatio totius electionis cum diversis scrutiniis in processu verbali capituli adnotetur.
Electio illico intimanda est electo qui, si absens fuerit, quamprimum ad capitulum se conferat.
Electus, nisi graves habeat rationes, electionem de se factam acceptare tenetur. Quod si non acceptaverit et capitulares recusationem admiserint, ad novam electionem quamprimum procedere debent.