Skip to main content

199

  1. Professio simplex facienda est sub hac formula: “Ego frater N.N. facio professionem et promitto obœdientiam Deo et b. Mariæ et b. Dominico et tibi fratri N.N. magistro Ordinis fratrum Prædicatorum et successoribus tuis (vel: tibi fratri N.N. priori provinciali provinciæ...; vel: delegato...; vice fratris N.N. magistri Ordinis fratrum Prædicatorum et successorum eius), secundum regulam b. Augustini et institutiones fratrum Prædicatorum quod ero obœdiens tibi tuisque successoribus ad triennium (vel: ad annum).” 
  2. Si vero tempore professionis Ordo magistrum non habuerit, profitens obœdientiam præsidenti promittat vice magistri Ordinis, absque expressione cuiuscumque nominis.
Constitutio
End Date
Start Date

617

  1. Nullus frater ullam acceptet partem in administratione bonorum personarum extranearum Ordini, sive sint personæ physicæ sive morales, nisi in casu exceptionali et tunc de licentia prioris provincialis. 
  2. Si huic administrationi adnexa sit obligatio rationis reddendæ, tunc licentia difficilius a priore provinciali concedatur, et ad tempus stricte necessarium.
Constitutio
End Date
Start Date
  • 1

    Litt. Encycl. b. Iordani, an. 1233, in AFP 22 (1952), 183.