Skip to main content

20

  1. Boni communis exigentia qua fratres obœdire tenentur, superiores libenter eos audiant et præcipue in rebus maioris momenti cum eis opportune consilia conferant, firma tamen sua auctoritate præcipiendi quæ agenda sunt. Sic tota communitas velut unum corpus in finem communem caritatis se dirigere potest. 
  2. Cum autem Spiritus Sanctus specialibus quoque talentis et charismatibus Ecclesiam dirigat, superiores in auctoritatis exercitio diligenter fratrum peculiaria dona conspiciant, atque iudicent et ordinent quæ a Spiritu Sancto in Ordine pro tempore et necessitate ad bonum Ecclesiæ suscitantur. Ideo tum in muneribus obeundis tum in inceptis suscipiendis, intra limites boni communis et secundum cuiusque indolem, congrua responsabilitas fratribus agnoscatur et libertas concedatur. 
  3. Superior de voluntate Dei et de bono communitatis inquirens “non se existimet potestate dominante sed caritate serviente felicem”1et liberum officium non servilem subiectionem promoveat. 
  4. Fratres vero in spiritu fidei et amoris erga Dei voluntatem atque in fraternæ cooperationis animo superioribus suis respondentes, sincera mente cum eis sentire conentur et active et considerate impleant quæ eis præcipiuntur. In officiis præstandis, obœdientiam habere studeant promptam ac diligentem absque dilatione et simplicem absque inutili inquisitione.
  • 1

    Regula s. Augustini, 7.