Skip to main content

De obœdientia

constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
  1. Initio Ordinis, s. Dominicus a fratribus postulabat ut sibi promitterent communitatem et obœdientiam.1 Sese humiliter submittebat2dispositionibus, præsertim legibus, quas habita plena deliberatione3 capitulum generale fratrum statuebat. Extra capitulum generale vero, obœdientiam voluntariam4 ab omnibus exigebat benigniter5sane, sed corde constanti,6in his quæ Ordinem gubernans post dignam deliberationem7 ipse præcipiebat. Communitas quidem, ut in spiritu et missione sua fideliter permaneat, principio unitatis indiget quod per obœdientiam obtinet. 
  2. Propterea in professione nostra unica promissio exprimitur, nempe obœdientiæ magistro Ordinis et successoribus eius, secundum leges Prædicatorum et ita unitas Ordinis et professionis servatur quæ ab unitate capitis cui omnes obœdire tenentur dependet.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
  1. Per hanc autem professionem modo speciali Christum imitamur qui voluntati Patris semper fuit subditus pro vita mundi, et ita arctius coniugimur Ecclesiæ, ad cuius ædificationem una cum fratribus sub ductu superiorum, humano ministerio vices Dei gerentium, devovemur ad bonum commune Ecclesiæ et Ordinis. 
  2. Hoc bonum commune nobis etiam manifestatur religiosis ac apostolicis exoptationibus communitatis atque interna illustratione Spiritus Sancti missionem Ordinis adiuvantis. 
  3. Fratres nostri obœdire tenentur suis superioribus in omnibus quæ pertinent ad Regulam (cf. n. 275 § I) et leges nostras. Non autem tenemur, immo nec possumus obœdire in his quæ sunt contra præcepta Dei et Ecclesiæ vel contra leges Ordinis vel quæ dispensationem superioris non admittunt; in dubiis vero tenemur omnes obœdire.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
  1. Inter consiliorum vota eminet obœdientia, qua persona ipsa totaliter se Deo devovet, et cuius actus fini professionis qui est caritatis perfectio propinquiores exsistunt: per quam denique, omnia alia quæ ad vitam apostolicam pertinent simul accipiuntur. 
  2. Quoniam autem per obœdientiam Christo et Ecclesiæ coniungimur, quidquid laboris et mortificationis in eius adimpletione sustinemus veluti protractio est oblationis Christi et rationem sacrificii obtinet tum pro nobis cum pro Ecclesia in cuius consummatione totum creationis opus impletur. 
  3. Obœdientia qua “nosmetipsos in corde superamus”S. Gregorius, Moral. XXXV, P.L. 76 c. 765, in s. Thoma de Aq., Summa theol., II-II, q. 104, a. 1. maxime prodest ad interiorem illam consequendam libertatem quæ est propria filiorum Dei et nos ad donationem in caritate disponit.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
  1. Boni communis exigentia qua fratres obœdire tenentur, superiores libenter eos audiant et præcipue in rebus maioris momenti cum eis opportune consilia conferant, firma tamen sua auctoritate præcipiendi quæ agenda sunt. Sic tota communitas velut unum corpus in finem communem caritatis se dirigere potest. 
  2. Cum autem Spiritus Sanctus specialibus quoque talentis et charismatibus Ecclesiam dirigat, superiores in auctoritatis exercitio diligenter fratrum peculiaria dona conspiciant, atque iudicent et ordinent quæ a Spiritu Sancto in Ordine pro tempore et necessitate ad bonum Ecclesiæ suscitantur. Ideo tum in muneribus obeundis tum in inceptis suscipiendis, intra limites boni communis et secundum cuiusque indolem, congrua responsabilitas fratribus agnoscatur et libertas concedatur. 
  3. Superior de voluntate Dei et de bono communitatis inquirens “non se existimet potestate dominante sed caritate serviente felicem”8et liberum officium non servilem subiectionem promoveat. 
  4. Fratres vero in spiritu fidei et amoris erga Dei voluntatem atque in fraternæ cooperationis animo superioribus suis respondentes, sincera mente cum eis sentire conentur et active et considerate impleant quæ eis præcipiuntur. In officiis præstandis, obœdientiam habere studeant promptam ac diligentem absque dilatione et simplicem absque inutili inquisitione.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Universus Ordo noster veluti religiosi omnes tamquam supremo Superiori subduntur Romano Pontifici cui obœdire tenentur etiam vi voti obœdientiæ (CIC 590).
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
  1. Fratres nostri ab inferiori auctoritate ad superiorem leviter non confugiant pro evasione cuiusvis impositæ obœdientiæ. Quod si fecerint, recursus non admittatur. 
  2. Si vero recursus rationabili de causa fiat frater prius obœdiat nisi collato consilio cum gravioribus personis, eiusdem fratris ac superioris consensu selectis, constet grave damnum ex obœdientia secuturum.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Si ad bonum Ordinis vel Ecclesiæ necessarium sit ut fratri etiam cum notabili vitæ periculo a superioribus aliqua missio concredatur hoc tamen numquam fiat eo inconsulto. Tunc superior magna cum prudentia procedere tenetur habitis informationibus et audito voto fratrum discretorum.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history

Neither the prior provincial nor the provincial chapter can exempt any brother completely from the authority of the local superior.

  • 1

    Primæ Constitutiones O.P., Dist. I, c. 14.

  • 2

    Processus canonizationis in MOPH XVI, 151, n. 33; cf. 124, n. 2. 

  • 3

    Iordanus, Libellus in MOPH XVI, 46, n. 41.

  • 4

    Primæ Constitutiones O.P., Dist. I, c. 13.

  • 5

    Processus canonizationis in MOPH XVI, 127, n. 6; 150, n.32; 163, n. 43; 142, n. 24; 143, n. 25; 166, n. 48. 

  • 6

    Iordanus, Libellus in MOPH XVI, 74, n. 13. 

  • 7

    Ibidem.

  • 8

    Regula s. Augustini, 7.