Skip to main content

De planificatione

ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Negotia maioris momenti cum vix queant a singulis conventibus vel institutis e propriis absolvi, et eorum exsecutio, ut in pluribus, vires unitas omnium membrorum et communitatum provinciæ requirat, planificari debent. Planificatio includit ordinem inceptorum ut unum negotium post aliud secundum prioritatem necessitatis et possibilitatis fiat, ita ut omnes successive mutuo se adiuvent. Negotia huiusmodi non sunt solummodo ædificia construenda vel restauranda aut opera inauguranda, quæ semel tantum maiorem summam pecuniæ requirunt, sed etiam illa quibus annuales subventiones assignari oportet.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Planificatio fiat a capitulo provinciali, præhabito voto consilii rei œconomicæ. In planificatione propter necessitates provinciæ aut alicuius conventus, limitari possunt iura conventuum super bona temporalia, non exclusis translatione aut alienatione, semper tamen audito capitulo conventuum quorum interest.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Ante exsecutionem alicuius negotii maioris momenti, quod sive pro inceptione sive pro futura sustentatione pecuniam requirit, in prævisione expensarum aperte indicandum est, ex quonam fonte pecunia requisita sumatur.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Nullum ædificium extruatur nisi præmisso maturo peritorum voto circa locum et cetera necessaria, et antequam a consilio provinciæ, audito consilio rei œconomicæ, totius ædificationis delineatio una cum prævisione expensarum approbetur. Ita insuper ædificetur ut non indigeat multis expensis pro eius ordinaria conservatione. Ædificationes eo modo faciendæ sunt, quo a consilio provinciæ sint adprobatæ, et nemini liceat a re, prout est adprobata, secundum propriam æstimationem deviare.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Ea quæ dicta sunt pro ædificiis construendis valent mutatis mutandis pro restauratione et reparationibus notabilibus necnon pro aliis negotiis maioris momenti.