Skip to main content

38

  1. Libros quosdam et instrumenta varia ad usum personalem fratres tenere possunt, sed moderate et secundum determinationem capituli provincialis. Eis tamen qui ex oboedientia sunt addicti specialibus studiis et officiis, de licentia provincialis, audito superiore locali, libri vel instrumenta congruentia concedi possunt.
  2. Quando fratres in alium conventum assignantur, ea tantum secum afferre possunt quae provincialis, iuxta legitimas provinciae consuetudines, permiserit.