De paupertate
constitutio
Revision history
Æmulantes Apostolos qui sine auro, argento vel pecunia annuntiabant regnum Dei, s. Dominicus et fratres eius, secundum exigentias apostolatus sui temporis, proposuerunt non habere possessiones nec reditus neque pecuniam et, dum prædicarent verbum evangelicum, mendicare quotidie panem communitatis. Hæc fuit paupertas apostolica in initio Ordinis, cuius spiritu et nos animari oportet, secundum formas diversis temporibus et regionibus accommodatas.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Auscultantes Domino dicenti: “Vade, vende quæ habes et da pauperibus et veni, sequere me”,1 decrevimus pauperes esse et re et spiritu, ut, dum homines a divitiarum dominatu eripere conamur et ad superna bona convertere, simus ipsi de cupiditate victores per conformitatem cum Christo “qui propter nos egenus factus est ut illius inopia nos divites essemus”.2 Ille spiritus paupertatis urget nos ad reponendum thesaurum nostrum in iustitia regni Dei, vivida cum fiducia in Domino. Est libertas a servitute, immo a sollicitudine rerum mundanarum ut plenius adhæreamus Deo, expeditius vacemus Deo, audacius loquamur de Deo. Ideo est parcitas erga nos, quæ intimius nos sociat pauperibus evangelizandis; sed est etiam liberalitas erga fratres et proximos cum pro regno Dei, præsertim pro necessitatibus studii et ministerii salutis, libenter expendimus facultates “ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas superemineat quæ permanet caritas”.3
constitutio
Revision history
Ideo professione nostra promittimus Deo nihil possidere iure proprietatis personalis sed omnia habere communia, atque eis uti ad bonum commune Ordinis atque Ecclesiæ sub ordinatione superiorum.
Quapropter nemo ex fratribus bona, vel pecuniam, vel proventus quocumque modo ei obvenientia tamquam propria retinere potest sed omnia tradat communitati.
Sed neque in ipsa communitate admittatur cumulus bonorum communium quæ non inserviant
fini Ordinis seu ministerio eiusdem eo quod adversantur paupertati quam omnes
singillatim et ut membra communitatis professi sunt.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
Cum paupertas tot hominibus necessitatem laboris strenui imponat pro victu tenui,
fratres nostri efficax testimonium collectivum reddant, coram populo, impigre laborando
in munere suo apostolico, sobrie vivendo de stipendio plerumque incerto et libenter de
suis bonis pauperioribus communicando.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
ordenacio
Revision history
Fratres caveant a novitatibus vel commoditatibus vitæ conquirendis, sed in omnibus et
ubique sobriam vitam ducant.
Provinciæ, perspectis temporis, regionum, personarum vel ministeriorum adiunctis,
modum servandi paupertatem, iuxta normas generales et spiritum Ordinis, determinare
possunt.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
Superiores et syndici de communi ita sollicite procurent veris et iustis fratrum
necessitatibus subvenire, ut vita privata maneat prorsus exclusa.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
constitutio
Revision history
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Cum “in necessitatibus diei præsentis oporteat unumquemque aliquando occupari”4 religiosa paupertas postulat ut cuncti fratres conscii sint responsabilitatis suæ erga vitam œconomicam conventus (cf. nn. 576–577).
constitutio
Revision history
Conventus nostri, quacumque superfluitate et specie ostentationis devitatis, simplices
sint et suo fini apti atque ita secundum mores loci et temporis disponantur ut nemini
offensam præbeant.
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
ordenacio
Revision history
- Acceptata ACG 2001 Providence 2001 n. 472
- Secunda ACG 2004 Kraków n. 353
- Definitive ACG 2016 Bologna n. 264
- The brothers may have books and equipment for personal use, as determined by the provincial chapter.
- When brothers are assigned to another convent, they may take with them only what has been determined by the provincial chapter and the provincial statute.