Skip to main content

De electorum convocatione

Subtitle
Art. II
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
  1. Vacante prioratu, salvo n. 302 § II, supprior in capite vel præses forte a priore provinciali institutus, quamprimum convocet vocales ut insimul:
    1. diem et horam electionis determinent, ita ut absentes de facili tempore opportuno advenire possint, non tamen ultra mensem ab habita notitia vacationis;
    2. elenchum vocalium recognoscant. Si vero aliquod dubium oritur de iure alicuius fratris (cf. n. 447 § II), res deferatur ad priorem provincialem, qui eam dirimat;
    3. determinent an tractatus super fratre eligendo habendus sit.
  2. Tempore electionis iam determinato, singuli vocales, etiam absentes, a suppriore vel a præside convocentur.
  3. Si convocatio facta fuit modo præscripto, et tamen non pervenit ad electorem, hic nequit dici neglectus; sed convocantis est ostendere se modo præscripto convocasse.
ordenacio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Historia Revisionum
Si vero supprior in capite vel præses post quattuor dies ab habita notitia vacationis prioratus, a maioritate vocalium requisitus, vocales congregare noluerit (cf. n. 461 § I), antiquior in Ordine ex vocalibus eos convocet. Quod si ipse noluerit, alius antiquior post illum, et sic de ceteris.