Professione nostra Deo nosmetipsos devovemur, Christum sequentes ad vitam evangelicam in Ordine ducendam, ita ut consecratio nostra baptismalis suum effectum plenius sortiatur.
Per hanc obœdientiæ professionem consilia evangelica adimplendi obligationem suscipere intendimus, renuntiantes bonis absque dubio valde æstimandis, sine detrimento tamen vero profectui personæ humanæ. Exinanitionem nempe Christi amplectentes, insimul vitam eius in Spiritu participamus. Ita, si fideles erimus, bonorum regni cælestis in Ecclesia modo clariori testes erimus.
In professione nostra, filiali ducti pietate, obsequi quoque promittimus Dei genetrici Virgini Mariæ, utpote Ordinis nostri Matri benevolentissimæ.
Quando autem in eadem professione etiam s. Dominico obœdientiam promittimus, fidelitatem spiritui et proposito eius servare intendimus.