Pasar al contenido principal

De castitate

Subtitle
Art III
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Fratres, castitatem “propter regnum cælorum” promittentes, sequantur vestigia s. Dominici qui virginitatem Dei amore tota vita illibatam servans, ita animarum amore et zelo flagrabat, quod “omnes homines largo excipiebat caritatis sinu et, cum omnes diligeret, ab omnibus amabatur, se totum in proximorum curam atque miserorum compassionem effundens”.Iordanus, Libellus in MOPH XVI, 76, n. 107.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Professionem itaque castitatis tamquam eximium gratiæ donum æstimare debemus, quo Deo facilius indiviso corde adhæremus et intimius consecramur; atque vitam virginalem Christi imitantes, qui amore Ecclesiæ tradidit semetipsum pro ea, vocatione nostra apostolica compulsi, Ecclesiæ, ad pleniorem hominum amorem, totaliter dedicamur, et operi regenerationis æternæ ministrantes, aptiores efficimur qui paternitatem in Christo latius accipiamus. Castitatis exercitio, efficacius quoque cordis purificationem, spiritus libertatem et caritatis fervorem paulatim assequimur, et altius propterea, animi et corporis dominium integræque personæ pleniorem profectum, quibus serenum atque salutiferum commercium cum omnibus hominibus perficere possumus. Casta insuper vita quam fratres profitentur, regni Dei iam nunc præsentis validum servitium et præclarum testimonium constituit, atque insimul peculiare signum exsistit adventuri regni cælestis in quo Christus gloriosam Ecclesiam sicut sponsam sibi ornatam exhibebit.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Ad professionem castitatis in Ordine adspirantes, officia et dignitatem matrimonii debite agnoscant, quod amorem inter Christum et Ecclesiam repræsentat; et intelligant Dei gratia seipsos ad altiorem manifestationem eiusdem amoris esse vocatos. Cum autem observantia perfectæ continentiæ profundiores naturæ humanæ inclinationes intime attingat et cum in Ordine nostro sit condicio ad ministerium apostolicum fructuose exercendum, necesse est ut fratres progressive maturitatem physicam, psychicam et moralem acquirant. Decursu evolutionis necessariæ ad castitatem profundius et firmius radicandam, fratribus præbeantur positiva institutio et apta subsidia, humana simul ac divina, ut ipsi difficultatibus et periculis feliciter superatis ad naturalem et supernaturalem integrationem totius vitæ affectivæ pervenire queant.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Fratres nostri in continentia, non obstantibus discriminibus decursu vitæ obventuris, fideliter perseverare et indefesse proficere studentes, intimam communicationem cum Deo per amicabilem unionem cum Christo, in omnibus vitæ adiunctis procurent, eamque Sacra Scriptura et Eucharistiæ mysterio nutriant. Filiali quoque amore et devotione roborentur erga Dei Genetricem B.V. Mariam. Urgentiori pariter in dies Christi caritate, universali nempe divina amicitia, seipsos in apostolico ministerio omnibus omnia faciant; atque in communi vita religiosæ et apostolicæ familiæ, cui per castitatem arctiori vinculo uniuntur, dilectionem fraternam serenamque amicitiam colant. Propriæ fragilitatis conscii, fratres de suis viribus non præsumant, sed mortificationem ac sensuum affectionumque custodiam adhibeant absque timore tamen vel pusillanimitate, et dum humaniter cum omnibus sese gerunt, omnia quæ castitatem in periculum adducunt, instinctu quodam spirituali respuant. Mediis quoque naturalibus opportune utantur quæ ad mentis et corporis sanitatem necessaria vel convenientia sint.
constitutio
  • Confirmed ACG 1968 River Forest n.
Revision history
Omnes fratres, præcipue vero superiores, communione fraterna permoti nostrates qui difficultatibus laborant circa castitatem, maximæ caritatis significationibus adiuvent, sincera scilicet benevolentia, precibus, animadversionibus, cunctisque aliis prudentibus et efficacibus auxiliis.