De electione vicarii provincialis
ordenacio
Revision history
- Acceptata ACG 2016 Bologna n. 315
- Secunda ACG 2019 Biên Hòa n. 415
- Definitive ACG 2022 Tultenango n. 356
- Si statutum vicariatus determinaverit ut vicarius per electionem designetur, præses electionis est ille frater qui actu regit vicariatum ad normam n. 385, § II, 2°, vel eo deficiente antiquior in Ordine e superioribus huius regionis statuti vicariatus vel alius frater forte a priore provinciali institutus.
- Ei competit, audito consilio regionali vicariatus, determinare et omnibus vocalibus notificare tempus electionis, infra tamen mensem a cognita vacatione officii.
ordenacio
Revision history
- Technice ACG 2016 Bologna n. 320
Electores sunt fratres, voce activa gaudentes, in conventibus vicariatus vicariatu directe assignati, vel indirecte ratione officii.
ordenacio
Revision history
- Acceptata ACG 2016 Bologna n. 316
- Secunda ACG 2019 Biên Hòa n. 416
- Definitive ACG 2022 Tultenango n. 357
- Ut quis valide eligi possit in priorem regionalem vicarium provincialem, salvo n. 443, requiritur ut:
- triginta compleverit annos a sua nativitate, decem vero a prima professione;
- non fuerit prior regionalis vicarius provincialis in eadem regione vicariatu per duo quadriennia mandata immediate præcedentia.
- Si quis frater eligi nequeat ex defectu unius vel plurium condicionum de quibus in § I, 1° et 2°, fratres eum postulare possunt a priore provinciali, qui dispensare provideat potest ab interstitiis et providere ad normam n. 467.
ordenacio
Revision history
- Acceptata ACG 2016 Bologna n. 317
- Secunda ACG 2019 Biên Hòa n. 417
- Definitive ACG 2022 Tultenango n. 358
- Ad statutum vicariatus provincialis Ad consilium provinciale vel ad consilium regionale pertinet determinare utrum vocales debeant specialiter in unum convenire pro electione facienda vel suffragium suum per litteras mittere.
- Si electio facienda est in congregatione speciali:
- præses et locus electionis sint ut in n. 477;
- in ipso actu electionis servetur n. 464 (cf. appendicem n. 18).
- Si vero vocales non possunt de facili in unum convenire, fiat iuxta normas sequentes; n. 455-bis.
1. infra tempus a præside statutum (n. 477, § II), quilibet vocalis suffragium suum in aliqua schedula scribat ad normam n. 452, 6°;
2. deinde, schedula in involucro intromissa, super ipsum involucrum bene clausum scribat manu propria suum nomen et locum residentiæ. Postea illud in alio involucro includat et mittat ad præsidem cum alia inscriptione, tali modo quod possit de facili discerni. Elapso tempore præfixo pro receptione schedularum, præses cum consilio regionali scrutatoribus scrutinium faciat ad normam n. 455-bis § II et iuxta normas sequentes:
1. omnibus involucris externis coram consilio apertis, examinentur nomina electorum super interiora involucra scripta ad videndum utrum unusquisque eorum condiciones pro voce activa requisitas habeat; si non habeat, pro nullo habeatur suffragium;
2. comparentur numeri vocalium et involucrorum;
3. involucra aperiantur et, antequam schedulæ explicentur, ipsa deleantur;
4. examinentur suffragia ad normam n. 452, 9°, 10°, 11°;- 5. si maioritas pro electione vel postulatione requisita obtinetur, tunc formetur a præside decretum electionis, instrumentum authenticum electionis conficiatur et ad priorem provincialem mittatur iuxta n. 453 § I (cf. appendicem n. 24). De exitu electionis omnes vocales per litteras certiores fiant;
6. si vero maioritas absoluta in primo scrutinio non obtinetur, præses cum consilio determinet tempus pro novo et ultimo scrutinio faciendo, et de omnibus peractis tum priorem provincialem, tum vocales per litteras certiores faciat;
7. capitulum tamen provinciale potest determinare, ut procedatur ad tertium vel etiam quartum scrutinium, si in secundo vel tertio adhuc maioritas absoluta non obtinetur; - 8. si in ultimo vero scrutinio, sive sit secundum (n. 455-bis § II, 6°), sive tertium vel quartum (n. 455-bis § II, 7°), maioritas absoluta non obtinetur, provisio officii ad priorem provincialem devolvitur (cf. n. 464).
- 5. si maioritas pro electione vel postulatione requisita obtinetur, tunc formetur a præside decretum electionis, instrumentum authenticum electionis conficiatur et ad priorem provincialem mittatur iuxta n. 453 § I (cf. appendicem n. 24). De exitu electionis omnes vocales per litteras certiores fiant;
ordenacio
Revision history
- Acceptata ACG 2022 Tultenango n. 360
- Quoad confirmationem aut cassationem electionis vicarii provincialis eiusque acceptationem, serventur nn. 465–473.
- Ius instituendi vicarium provincialem devolvitur ad priorem provincialem, salvo n. 373, 1°:
- quando vicariatus tempore vacationis vicarii provincialis non habet condiciones de quibus in n. 384 § I; tunc tamen in institutione vicarii vocales conventuum vicariatus audiantur ad normam statuti vicariatus;
- quando omnes vocales suæ voci renuntiaverint nec a priore provinciali restituti fuerint;
- quando quacumque ex causa intra sex menses a cognita vacatione, vicarius provincialis non electus aut postulatus fuerit;
- quando in processu electionis in congregatione speciali facta fuerint septem scrutinia inutilia (cf. n. 480 § II, 2°);
- quando in processu electionis per litteras facta fuerint duo scrutinia inutilia (cf. n. 480 § IV, 2°), vel tres vel quattuor si capitulum provinciale sic determinaverit (cf. n. 455-bis § II, 7°).
- quando fratres, cassata prima electione, eundem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter formam tantum et non propter personam electi;
- quando iam factæ sunt duæ vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatæ et ab electis non acceptatæ; tunc enim, post secundam electionem prior provincialis potest, et post tertiam debet vicarium provincialem instituere.
- Si prior provincialis intra mensem a devolutionis notitia vicarium provincialem non instituerit, ius providendi ad magistrum Ordinis devolvitur.
constitutio
Revision history
- Confirmata ACG 2016 Bologna n. 322
constitutio
Revision history
- Confirmata ACG 2016 Bologna n. 322
ordenacio
Revision history
- Provisorium ACG 2016 Bologna n. 323
- Definitive ACG 2019 Biên Hòa n. 419