Pasar al contenido principal
- Quoad confirmationem aut cassationem electionis vicarii provincialis eiusque acceptationem, serventur nn. 465–473.
- Ius instituendi vicarium provincialem devolvitur ad priorem provincialem, salvo n. 373, 1°:
- quando vicariatus tempore vacationis vicarii provincialis non habet condiciones de quibus in n. 384 § I; tunc tamen in institutione vicarii vocales conventuum vicariatus audiantur ad normam statuti vicariatus;
- quando omnes vocales suæ voci renuntiaverint nec a priore provinciali restituti fuerint;
- quando quacumque ex causa intra sex menses a cognita vacatione, vicarius provincialis non electus aut postulatus fuerit;
- quando in processu electionis in congregatione speciali facta fuerint septem scrutinia inutilia (cf. n. 480 § II, 2°);
- quando in processu electionis per litteras facta fuerint duo scrutinia inutilia (cf. n. 480 § IV, 2°), vel tres vel quattuor si capitulum provinciale sic determinaverit (cf. n. 455-bis § II, 7°).
- quando fratres, cassata prima electione, eundem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter formam tantum et non propter personam electi;
- quando iam factæ sunt duæ vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatæ et ab electis non acceptatæ; tunc enim, post secundam electionem prior provincialis potest, et post tertiam debet vicarium provincialem instituere.
- Si prior provincialis intra mensem a devolutionis notitia vicarium provincialem non instituerit, ius providendi ad magistrum Ordinis devolvitur.