317
- Exceptis casibus a iure expressis, vota consilii sunt decisiva et non consultiva tantum.
- Ut decisiones consilii valeant, oportet ut numerus consiliariorum ad minus attingat ternarium, praeside consilii computato.
- Syndicus semper vocetur ad deliberationes consilii participandas, quin tamen votum habeat, nisi iam sit membrum eiusdem. Ad consilium vocentur ut audiantur officiales conventus, quando agendum erit de negotiis quae ad eorum munus spectant.
- Alii officiales conventus ad consilium vocentur ut audiantur, quando agendum erit de negotiis quæ ad eorum munus spectant.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
271
- Capitulum generale vel magister Ordinis ad quamcumque provinciam aut conventum fratres libere assignare potest; capitulum autem provinciale vel prior provincialis assignationes facere potest in sua provincia.
- Frater qui a magistro Ordinis vel a capitulo generali ad provinciam simpliciter assignatus fuerit, indiget praeterea assignatione conventui determinato.
- Fratrum assignationes directae fiant in scriptis (cf. appendicem n. 12).
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:
270
- Assignatio est adscriptio fratris alicui provinciæ vel conventui determinato, cum omnibus iuribus et obligationibus nisi aliud suis in locis expresse caveatur.
- Assignatio vel est directa seu simpliciter facta, vel indirecta seu facta ratione officii vel studiorum.
- Assignatio vero ratione studiorum extra propriam provinciam, ad habendam vocem in electionibus non sufficit.
- Assignatio ratione officii unice valet pro superioribus, illa autem ratione studiorum tantummodo pro studentibus extra provinciam.
- Quilibet frater iam inde a prima professione indiget assignatione directa determinato conventui, quæ est per se sine limitatione temporis. Assignatio indirecta durat solo tempore officii.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: