Skip to main content

Acceptata ACG 1983 Rome n. 351

References:

  1. Exceptis casibus a iure expressis, vota consilii sunt decisiva et non consultiva tantum.
  2. Ut decisiones consilii valeant, oportet ut numerus consiliariorum ad minus attingat ternarium, praeside consilii computato.
  3. Syndicus semper vocetur ad deliberationes consilii participandas, quin tamen votum habeat, nisi iam sit membrum eiusdem. Ad consilium vocentur ut audiantur officiales conventus, quando agendum erit de negotiis quae ad eorum munus spectant.
  4. Alii officiales conventus ad consilium vocentur ut audiantur, quando agendum erit de negotiis quæ ad eorum munus spectant.