Pasar al contenido principal

375

  1. Ad primum consilium provinciæ quod elapso biennio post prioris provincialis confirmationem locum habebit, prior provincialis convocare tenetur, præter membra consilii, priores regionales, vicarios provinciales et priores conventuales, nisi aliud a capitulo provinciali determinatum fuerit quoad priores regionales, vicarios provinciales et priores in dissitis regionibus. 
  2. In hoc consilio tractanda sunt omnia quæ ad bonum provinciæ utilia videbuntur, et in primis inspiciatur an ad praxim reductæ sint ordinationes et exhortationes ultimi capituli provincialis et generalis.