526
Magister Ordinis semper eligitur in capitulo generali ad hoc specialiter convocato, ad normam n. 413.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:
In negotiis tractandis vim habet iuris, quod, præsente maiore parte eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute maiori, id est, quod excedat medietatem suffragiorum, suffragiis nullis et abstentionibus non computatis (cf. appendicem n. 14-bis).
Fratrum prædicatorum Ordo, cui præsunt capitulum generale et magister Ordinis, coalescit ex provinciis quibus singulis præsunt capitulum provinciale et prior provincialis.
Singulæ autem provinciæ constant ex conventibus et domibus quæ suo quæque priore vel superiore reguntur.