Curent fratres quam maxime easdem fraternitates fovere et cum eis reciprocam collaborationem instituere ut ministerium Ordinis diversis in campis tam Ecclesiæ quam mundi plenius exerceatur.
Fratres sodalium perfectionem et institutorum incrementum foveant atque fraternam collaborationem cum eis instituant, ut fructuosum apostolatum in mundo exercere valeant.
Superiores nostri fraterna sollicitudine omnimodum iuvamen monialibus ac sororibus præstent; fratres autem, iuxta superiorum dispositionem, libenter eis in doctrinali, sacramentali et pastorali munere ministrent.
Intima communio spiritualis monialium cum fratribus fulcitur etiam ligamine iuridico, quo ipsæ cum Ordine uniuntur secundum modum in earum constitutionibus statutum.
Recta administratio postulat, ut responsabilitatem circa bona temporalia communitatis omnes et singuli fratres participent etiam in modo quo rebus utuntur. Implicat enim veram relationem cum paupertate, cuius dici potest practicum exercitium. Officiales vero res œconomicas sedula cum cura administrent tamquam fideles servi et prudentes, in obsequio caritatis.
Ut quis eligi possit in magistrum Ordinis, requiritur ut non minus quam triginta et quinque annos a sua nativitate expleverit, decem vero a prima professione, necnon ut condiciones habeat de quibus in nn. 443 et 459 § I.