Skip to main content

183

  1. Novitius potest Ordinem libere deserere aut a superiore competente quavis iusta de causa dimitti.
  2. Superior competens ad dimittendum novitium est proprius prior provincialis, vel si adsit periculum in mora, prior de consensu sui consilii, quo in casu relatio adæquata priori provinciali mittenda est.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

182

  1. Magistri novitiorum instituuntur per capitulum provinciale vel, si extra capitulum de hoc providere oporteat, per priorem provincialem cum suo consilio (cf. appendicem n. 7), monito tamen magistro Ordinis.
  2. Perdurant in munere usque ad diem a capitulo sequenti designandum pro assumptione muneris a novo magistro.
  3. Cum formatio alumnorum non parum pendeat ex diuturna continuitate in hoc officio, amotio magistrorum extra capitulum non fiat sine gravi causa.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

181

Regimen novitiatus ad magistrum novitiorum spectat. Ad disciplinam vero universi conventus quod attinet, magister perinde ac novitii priori sunt obnoxii.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

180

  1. Novitiatus peragi debet in conventu ad hoc erecto per decretum scripto datum a magistro Ordinis, de consensu sui consilii, in quo revera vigeat vita dominicana regularis et apostolica. 
  2. Idem magister Ordinis, de consensu sui consilii, in casibus particularibus et ad modum exceptionis concedere potest ut candidatus novitiatum peragere possit in alia Ordinis domo, sub moderamine alicuius probati religiosi, qui vices magistri novitiorum gerat (cf. CIC 647 § 2). 
  3. Superior maior permittere potest ut novitiorum cœtus per certa temporis spatia in alia Ordinis domo, a se designata, commoretur (cf. CIC 647 § 3).
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

178

  1. Ante novitiatus inceptionem adspirantes peragant exercitia spiritualia saltem per quinque integros dies.
  2. Novitiatus incipit intimatione facta a legitimo superiore, ad normam n. 174. De intimatione et de affiliatione (nn. 267, 268) fiat registratio, a novitio et a duobus testibus subscripta, in libro admissionum (cf. appendicem n. 6).
  3. Novitiatus protrahitur saltem per unum annum. Iuxta determinationem capituli provincialis hic annus interrumpi seu in partes dividi potest ita tamen ut integer novitiatus infra spatium duorum annorum compleatur. Unum vel plura temporis spatia actuositatis formativæ extra novitiatus communitatem peragi possunt ad complendam novitiorum institutionem. In his omnibus serventur præscripta CIC 648–649.
  4. Peracto anno novitiatus, sive continuo sive interrupto, si dubium supersit de idoneitate novitii, potest a priore provinciali probationis tempus non ultra sex menses prorogari.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

177

Novitiatus est probationis tempus, ad hoc videlicet ordinatum ut novitii vocationem divinam, et quidem dominicanam, intimius agnoscant, modum vivendi Ordinis experiantur, mente et corde in spiritu dominicano informentur atque de eorum proposito necnon idoneitate fratribus constet.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

175

Habitum legitime dare possunt magister Ordinis, prior provincialis in propria provincia, prior vel supprior in capite conventus in quo adspirans ad induendum habitum recipitur, et eorum delegati.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

173

  1. Peracto examine candidatorum, cœtus adunetur et per vota secreta iudicium ferat de admittendis vel recusandis singulis candidatis.
  2. Præses illius cœtus deinde de omnibus priori provinciali relationem exhibeat, cui ultimo decernere competit de admissione candidati, ita tamen ut reiectum a cœtu speciali admittere nequeat.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

168

  1. Ad novitiatum valide non admittuntur nisi qui septem et decem annos compleverint. 
  2. Qui ab Ordine nostro vel ab alia religione alio instituto religioso separati fuerint, ut in Ordinem admittantur, prævio consensu consilii provinciæ, requiritur: 
    1. admissio a priore provinciali si perdurante novitiatu separati fuerint; 
    2. admissio a magistro Ordinis, de consensu sui consilii, si expleto novitiatu vel post professionem separati fuerint, servatis præscriptis CIC 690 § 1.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

164

Quamvis per plures annos etiam cum interruptione studiorum ratione exercitationum duret fratrum institutio, et secundum gradus diversos distribuatur, tamen concipi et practice perfici debet ut processus continuus et progressivus cuius integratio ex finis unitate oritur. Igitur sub luce huius unitatis accipiendæ sunt diversæ periodi institutionis infra distinctæ.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: