Skip to main content

185

Infra tempus novitiatus magister cum capitulo et consilio conventus bis saltem colloquia habeat, et in scriptis de hoc relationem priori provinciali exhibeat.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

179

Novitiatus communis sit pro fratribus clericis et cooperatoribus; factus pro statu cooperatorum valet etiam pro statu clericorum et e converso. Transitus tamen a statu cooperatorum ad statum clericorum vel viceversa semper fiat de licentia prioris provincialis cum suo consilio.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

176

Vestitio vero fieri potest ante initium novitiatus vel eo perdurante, secundum determinationem capituli provincialis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

174

  1. Candidatis admissis fiant coram testibus declarationes de quibus in appendice; et de hoc constet in libro recipiendorum per eorumdem candidatorum subscriptionem (cf. appendicem n. 5).
  2. Ipsis fiat etiam protestatio se nihil mercedis posse repetere ob quamcumque operam Ordini præstitam, cuius protestationis conficiatur documentum ab adspirante subscriptum (cf. appendicem n. 5).
  3. Ante initium novitiatus adspirans ab omnibus sæcularibus negotiis sese expediat et pecunia vel alia quæ secum detulerit in deposito communi serventur atque si ab Ordine, non emissa professione, egrediatur, ei restituantur.
  4. De expensis pro institutione determinent singulæ provinciæ.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

172

Quælibet provincia, in statuto proprio, determinet quomodo et a quibus fratribus prædictum examen peragendum sit.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

171

Ius examinandi et admittendi candidatos ad novitiatum pertinet ad provinciam. Ad prædictum examen peragendum constituitur cœtus specialis fratrum una cum præside.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

170

Antequam quis ad novitiatum admittatur superiores exquirere tenentur omnia documenta a iure requisita et alias informationes quæ ipsis ad hunc finem necessariæ vel opportunæ videantur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

169

  1. Adspirantes clerici ad novitiatum non admittantur nisi illa studia confecerint quæ pro accessu ad studia superiora seu universitaria in propria regione requiruntur.
  2. Congruam linguæ latinæ cognitionem habeant vel quantocius acquirere satagant.
  3. Pro fratribus cooperatoribus requiritur formatio secundaria vel alia equivalens a capitulo provinciali determinata.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

167

  1. Ubi opportunum fuerit, adspirantes Adspirantes ad Ordinem antequam ad novitiatum admittantur per aliquod tempus ad ipsum præparentur.
  2. Capituli provincialis vel prioris provincialis cum suo consilio erit determinare tempus, modum et locum huius præparationis.
  3. Ad hunc finem attingendum provincia statuere potest periodum prænovitiatus ut primum gradum in itinere ad vitam religiosam ducendam. Finis huius periodi est adspirantem ad novitiatum præparare potissimum cathechetica instructione et quadam ad vitam communitariam sane ducendam institutione, necnon Ordini opportunitatem præbere discernendi de adspirantium idoneitate ad vitam dominicanam amplectendam.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: