Skip to main content

385

I. Prior regionalis praeest vicariatui ut vicarius prioris provincialis et, praeter facultates a capitulo provinciali statutas, ius habet:
1. assignandi fratres qui sunt in vicariatu, salvis iuribus prioris provincialis;
2. confirmandi priorem conventualem ad normam n. 467, et instituendi superiores domorum ad normam n. 332, nisi statutum vicariatus aliter provideat;
3. participandi ex officio consilio provinciae, nisi aliud in statuto provinciae determinatum sit;
4. participandi ex officio capitulo provinciali (cf. 352 § I, 1°). (P, n. 494; K, n. 372)
II. 
1. Prior regionalis ad quadriennium eligitur a vocalibus in conventibus vicariatus assignatis et a priore provinciali de consensu sui consilii confirmatur;
2. expleto tempore pro quo prior regionalis electus fuit aut eo quocumque modo cessante, officium eiusdem exercetur a priore antiquiori in Ordine in eodem vicariatu usque ad confirmationem successoris;
3. pro priore regionali, mutatis mutandis, valent quae praescribuntur de priore conventuali in n. 302 § I.