Skip to main content

474

Salvo n. 373, 1°, ad priorem provincialem devolvitur ius instituendi priorem conventualem (cf. appendicem n. 23): quando conventus, tempore vacationis prioratus, non habet condiciones de quibus in n. 260; quod si habeat condiciones, sed unus vel plures vocalium suffragium ferre nolint aut nequeant, tunc unus sufficit ad electionem legitime perficiendam, dummodo ultima dies mensis expectetur; quando omnes vocales suæ voci renuntiaverunt nec a priore provinciali restituti fuerint; quando vocales non elegerunt aut postulaverunt infra mensem a cognita vacatione prioratus vel cassatione aut non acceptatione electionis præcedentis; quando expleto trimestri a prioratus vacatione, conventus, quacumque ex causa, nondum habuerit priorem confirmatum salvo n. 302 § II; quando in processu electionis facta fuerint septem scrutinia inutilia; quando vocales, cassata prima electione, eumdem fratrem denuo eligunt, nisi illa electio fuerit cassata propter vitium formæ tantum et non propter personam electi; quando iam factæ sunt duæ vel ad summum tres electiones a priore provinciali confirmatæ et ab electis non acceptatæ; tunc enim, post secundam electionem, prior provincialis potest, et post tertiam debet priorem instituere.
Constitutio
Start Date

471

Litteræ confirmationis et acceptationis legendæ sunt coram conventu. Tunc, emissa ab electo fidei professione (cf. appendicem n. 21), intellegitur capta prioratus possessio (cf. n. 301).
Constitutio
Start Date

469

Electus prior potest electionem suam acceptare vel recusare (cf. n. 466); sed prior provincialis potest ipsi iniungere, etiam sub præcepto formali, ut prioratus onus in se suscipiat. Prior in actu non potest cogi ad acceptandum prioratum alterius conventus.
Constitutio
Start Date

467

  1. Prior provincialis, aliquibus auditis fratribus gravioribus, ad communitatem eligentium non pertinentibus, potest electionem confirmare vel cassare et postulationem admittere vel reicere, prout ad bonum Ordinis expedire iudicaverit, etiamsi electio ad normam iuris facta fuerit; suam decisionem tamen non ultra moras necessarias differat. 
  2. Si postulatio rite facta priori provinciali confirmanda admittenda esse videatur, ipse ad magistrum Ordinis recurrat pro dispensatione, qua obtenta, postulatum confirmare potest ad normam § I.
Constitutio
Start Date

465

Electio prioris conventualis indiget confirmatione prioris provincialis vel prioris regionalis, si de fratre agitur in conventu vicariatus regionalis assignato et electo pro conventu in ipso vicariatu, nisi statutum vicariatus regionalis aliter provideat (cf. appendicem n. 20).

Constitutio
End Date
Start Date

464

In electione ultra septem scrutinia procedi nequit. Etiam in ultimo scrutinio requiritur maioritas absoluta, qua non obtenta, provisio officii ad priorem provincialem devolvitur. Si vero agatur de postulatione, servetur n. 450 § IV. Electio fit ad normam nn. 451–452.
Constitutio
Start Date

461

Vacante prioratu, salvo n. 302 § II, supprior in capite vel præses forte a priore provinciali institutus, quamprimum convocet vocales ut insimul: diem et horam electionis determinent, ita ut absentes de facili tempore opportuno advenire possint, non tamen ultra mensem ab habita notitia vacationis; elenchum vocalium recognoscant. Si vero aliquod dubium oritur de iure alicuius fratris (cf. n. 447 § II), res deferatur ad priorem provincialem, qui eam dirimat; determinent an tractatus super fratre eligendo habendus sit. Tempore electionis iam determinato, singuli vocales, etiam absentes, a suppriore vel a præside convocentur. Si convocatio facta fuit modo præscripto, et tamen non pervenit ad electorem, hic nequit dici neglectus; sed convocantis est ostendere se modo præscripto convocasse.
Constitutio
Start Date

460

Si aliquis frater non est eligibilis ob aliquod ex impedimentis in n. 459 § II indicatis, vocales eum postulare possunt a competenti superiore, ad quem nimirum pertinet electionem confirmare. Frater sic postulatus et institutus, accepto officio et capta eiusdem possessione, eo ipso absolvitur a quocumque officio incompatibili, nisi dispensetur a magistro Ordinis.
Constitutio
Start Date

459

Frater in priorem conventualem eligendus oportet ut sit prudens, caritativus, regularis observantiæ et apostolatus zelator. Præter condiciones de quibus in n. 443, ad validitatem electionis requiritur ut: non fuerit prior in eodem conventu per duo triennia successiva immediate præcedentia; non actualiter exerceat officium visitatoris generalis, regentis studiorum, moderatoris centri studiorum institutionalium, magistri novitiorum vel fratrum studentium.
Constitutio
Start Date