Skip to main content

Acceptata ACG 2016 Bologna n. 297

References:

  1. In unoquoque vicariatu adsit consilium, cuius consensum vel consilium prior regionalis vicarius provincialis circa maiora negotia exquirat, ad normam statuti vicariatus. Acta huius consilii post coadunationem priori provinciali mittenda sunt. 
  2. Numerus et modus electionis vel institutionis horum consiliariorum a statuto vicariatus determinentur.
  3. Quando Cum autem prior provincialis, secundum normas in Libro Constitutionum et Ordinationum vel in statuto provinciæ et vicariatus stabilitas, tractare debet cum consilio provinciæ de rebus quæ vicariatum respiciunt, tunc primum etiam consilium vicariatus consulat priusquam ad consilium provinciæ requirat; casus vero confirmandi, instituendi vel amovendi priorem regionalem vicarium provincialem prior provincialis tantummodo in consilio provinciæ tractet (cf. n. 373, 1°).